Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae by Newman, John Henry

Transcriber's note: A few typographical errors have been corrected: they are listed at the end of the text.

* * * * *

DISSERTATIUNCULAE QUAEDAM

CRITICO-THEOLOGICAE

AUCTORE

JOANNE H. NEWMAN

ANGLO

[Illustration]

[Illustration]

TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

------

MDCCCXLVII.

* * * * *

REVERENDO PATRI

ANTONIO BRESCIANI

E SOCIETATE IESV

COLLEGII VRBANI RECTORI

VIRO LECTISSIMO

NOBIS HOSPITIBVS SVIS ET LINGVA PAENE BARBARIS

ACCEPTISSIMO

HOC SERENISSIMORVM DIERVM

SVB EIVS TVTELA ACTORVM

QVALECVNQVE MONVMENTVM

COMMENDATVM DICATVMQUE

VELIMVS

* * * * *

MONITUM

* * * * *

Opuscula haec qualiacunque, ex nupera Oxoniensi Bibliotheca Patrum maxima ex parte desumpta, Latine autem liberius reddita, criticis prudentioribus commendo; id aegre ferens, quod, notulis quibusdam meis domi relictis, minus prodeunt accurata, quam pro ratione studiorum meorum a benevolis sperari potuisset.

In Fest. S. Anselm. 1847.

* * * * *

DISSERT. 1. De quarta Oratione S. Athanasii contra Arianos pag. 1

2. De Ecthesi Ephesina contra Paulum Samosatenum 24

3. De vocibus [Greek: prin gennêthênai ouk en] Anathematismi Nicaeni 41

4. De vocibus [Greek: ex heteras hupostaseôs ê ousias] Anathematismi Nicaeni 58

* * * * *

{1}

[Illustration]

DISSERTATIO I.

DE QUARTA ORATIONE S. ATHANASII CONTRA ARIANOS.

[Illustration]

Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice CXL ad [Greek: pentabiblon] Athanasii provocat. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione praeter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. «Nihil opus est longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus, nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohaerere, ut unum ipsae opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola haec ultima solita terminatur conclusione.» Athan. _Opp._ t. I. pp. 403, 4. Haec ille; qui tamen paullo submissius loquitur, cum in _Praefat._ sua p. XXXV, et in _Vit. Athan._ p. LXXII, concedit eas non esse exaratas certo aliquo consilio prius inito, sed, decursu controversiae, alteram ex altera, quo res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod praecipue cernitur in secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo, disputationem jam forte longiorem, propter haereticorum tamen pervicaciam, continuandam judicat.

Nec minus liquida res est Tillemontio, scribenti: «Les quatre oraisons sont toutes liées ensemble, et en un même corps, comme il paraît principalement, parce-qu'il n'y a que la derniere qui finisse par la glorification ordinaire.» {2} _Mem. Eccl._ t. 8. p. 701. Et alibi: «Il est certain que ces quatre discours ... semblent ... ne faire qu'une seule pièce, qu'on aura partagée tantôt en quatre, tantôt en cinq.» p. 191.

Tillemontii vestigia sequitur, tanquam pedissequus, Ceillerius, _Aut. Eccl._ t. 5. pp. 217, 218. qui cum Montefalconio consentit posteriores libros, vice quemque sua, anteriorum partes suscipere.

Jam prius Petavio, Incarnationem V. D. tractanti, idem excidit judicium; eo gravius, quod obiter doctissimo theologo elapsum est. Dum enim Epistolam Athanasii _ad Ep. Aeg. et Lib._ contendit non esse revera partem Orationum contra Arianos, (ut tum temporis ab Athanasii Editoribus habebatur,) quia scilicet illa Epistola non spectat, nisi in parte quadam, ad doctrinam Arianorum, haec monet: «Non est ejusdem cum sequentibus argumenti, nam _in istis_ adversus _Arianam_ haeresim disputat etc. ... prima autem, (i. e. _Epist. ad Ep. Aeg. et Lib._) nihil horum facit.» _de Incarn. v._ 15. §. 9.

Auctoribus tamen tam gravibus atque inter se consentientibus hic contra eundum est; cum plane comprobari possit, ut puto, et sine magno conatu, quartam illam contra Arianos Orationem non esse contra istos haereticos ab Athanasio scriptam, neque prorsus esse orationem, ne disputationem quidem continuam, sed esse conglutinationem quandam fragmentorum theologicorum, vel annotationum seriem, variae et longitudinis et materiae, praecipue de haeresi Marcelli et Photini, aliqua ex parte de Sabellianismo et Samosatenismo, vix aut ne vix quidem contra Arianos. Quam sententiam his argumentis fultam velim.

§. I. DE STRUCTURA LIBRI.

1. Jam hoc praemittendum est;--nusquam, ut credo, ab antiquis ad Orationem hanc quartam provocari, tanquam ad partem operis Athanasii «_contra Arianos_,» vel «_de Trinitate_;» cum secunda contra et tertia laudantur a Theodoreto, {3} Justiniano, Cyrillo Alexandrino, Facundo, Concilio Lateranensi sub Martino I. habito, Agathone Pontifice, et aliis, idque illo ipso numerandi ordine qui etiamnum servatur in editione Maurina.[1] Quamvis autem Photii, de toto opere ut quinquepartito loquentis, interpretes esse quodammodo videantur, et Concilium Oecumenicum Septimum, et Epistola Agathonis in Sexto, cum tertiam Maurinam pro quarta habent, inde tamen non concludi potest quartam Maurinam, de qua hic quaestio est, comprehensam fuisse ut quintam partem [Greek: pentabiblou] Photii. Quoniam enim in uno codice haec Maurinorum quarta vocatur sexta Oratio, alia quaedam ibi reperienda est quinta; quae quidem, Montefalconio judice, est opusculum illud quod vulgo appellatur «_de Incarnatione contra Arianos_,» quod re ipsa in aliquibus codd. quintae nomen gerit. Sunt porro codices qui Epistolam _ad Ep. Aeg. et Lib._ quae in codd. solebat esse prima, quartam nominant; alius autem est Montefalconii, ex quo quarta illa Maurinorum plane excidit. Accedit quod in codice quodam Bodleiano (Roe 29. an. 1410.) opusculum _de Incarnatione contra Arianos_ tres priores subsequitur orationes, quartae vice. Aliis autem codd. quarta Maurinorum quinta est; aliis Epistola _ad Ep. Aeg. et Lib._ est «tertia contra Arianos,» Epistola _de Sent. Dion._ in duas partes divisa, pro prima et secunda, ut videtur, habita. Quare, cum adeo varietur in codicibus, nulla praescriptio est ex usu editionum, cur quarta haec oratio adsciscatur in numerum earum, quae cum Arianis bellum gerunt.

2. Deinde notandum est, librum hunc ipsa fronte sua prodere se non esse orationem similem illarum quae ei praeierunt. Nam, cum secunda illa et tertia prooemium utraque suum habeat, in quo mentio fit gravissimi illius argumenti, quod ab illis est continuandum, nihil contra aut scopo definitum aut ratione ordinatum in quarta incipiente reperitur. In argumentum suum, quicquid sit illud, nullum enim {4} profitetur, praeceps ingreditur, propositionem prae se ferens categoricam quandam ex Evangelista desumptam, «Ex Deo Deus est Verbum, nam Deus erat Verbum;» plane omisso verborum illo apparatu et verecunda dicendi pompa, qua in limatioribus suis operibus, res divinas tractaturus, utitur sanctissimus Praesul.

Nec aequabilius aut liquidius fluit postea orationis cursus, sed turbatus semper, incertus, mutabilis. Nam saepius materies subito profertur nova, ut in sectionibus 6, 9, et 25 editionis Maurinae; id quod amanuensibus tam plane constitit, ut in quinque codd. interpolatum testentur inter sectiones 12 et 13 opusculum _de Sabbatis et Circumcisione_, Athanasio dubie a Maurinis (t. II. p. 54.) inscriptum. Plane diversum est ab hoc genere disserendi aequabile illud et bene continuatum sancti oratoris eloquium, qui tam soleat priorem materiem suam producere et tanquam abdere in proxime sequentem, et rem cum re tam callida junctura colligare, ut editori difficillimum sit disputationis cursum ad certa quaedam capita revocare.

Accedit quod tres illae quae praecedunt Orationes commercium inter se ultro citroque habent, et ad se mutuo respiciunt, et complent definita quaedam docendi vestigia, quae terminantur prope exeunte tertia. Integra quaedam disputatio, in Scripturis contra Arianos explicandis tota, continuatur a §. 37. primae ad §. 59. tertiae; ante tertiam in locis Propheticis et Apostolicis, per tertiam in Evangelicis versata. Incipit autem, procedit, et terminatur scopo ecclesiastico, seu canone fidei, proponendo, ut divinorum oraculorum justo interprete[2]. At in hac accurata rerum dispositione nullam plane sedem sibi potest vindicare quartus ille liber seu Oratió Maurinorum.

Quid quod in verborum quoque usu sui similis est quartus liber, aut saltem dissimilis trium Orationum. Nam {5} in illo, coeteris licet breviore, vocula celeberrima [Greek: homoousion] ter reperitur, vid. §§. 10, 12. at eandem in tribus illis omnino non occurrere dicendum est, cum solitarius iste locus, _Orat._ I. 9. qui eam continet, symboli quandam fert speciem, ut ex ipso loco intelligitur, neque in propriam Athanasii disputationem cadit. Contra, verbum illud omittitur aliquando in Orationibus tribus, ubi jure posset quaeri[3]. Deinde in _Orat._ II, 78, 79, 80. ut in _Gent._ 40 et 46. _Incarn._ V. D. 20. _ad Serap._ IV, 20. verbum [Greek: autosophia] reperitur; at in quarta reprobatur idem, Petavio judice, (_de Trin._ VI, 11.) ut Sabellianum. Tum hoc quoque e minutioribus rebus ad rem nostram facit, quod tres illae, in Sanctissima Trinitate praedicanda, illustratione uti solent ex luce et ejus irradiatione desumpta; quarta vero, modo ignem non lucem, modo ignem et lucem inducit. Depravato denique textu haec graviter laborat; illae non laborant.

3. Profecto, ut antea dictum est, etiam hoc in quaestionem venit, an forte portiones saltem aliquae hujus libri fragmenta sint tantummodo cujusdam operis, vel plurium operum; vel notulae rudiores subita manu scriptis mandatae, prout menti occurrerent; vel capita controversiarum; quae casus rerum temere in unum cumulum congesserit. Peregrinum omnino opusculum, forte non Athanasii, illud _de Sabb. et Circumc._ nonnunquam in medium hunc librum intrusum jam diximus; praeterea, (quod praecipue ad rem nostram facit) idem opusculum re ipsa consociatur cum fragmento quodam Epistolae _de Decr._ et Tractatu _In illud omnia_, quasi totum quid, quamquam nihil cum illis habet commune, in codd. omnibus, excepto uno, quos memorant Maurini. Alterum exemplum cernitur in Sermone Majore _de Fide_, qui in Montefalconii _Nova Collectione_ editus est, qui autem vix aliud {6} est quam series quaedam portiuncularum ex variis Athanasii operibus in unum comparatarum. Praeterea, quod attinet ad librum nostrum, in codd. quibusdam singulis partibus singuli praeponuntur tituli; ut [Greek: tous sabellizontas, k. t. l.] in sect. 9; in sect. autem 11, [Greek: pros tous legontas hoti, k. t. l.] Porro «illi» et «ille» stant aliquando, nullo antecedente. Sed et infractum illud et inordinatum in orationis filo, indicium aliud est multiplicis et disparis materiae. Quid quod §. 25. in duas partes temere secat quod alioqui continuum haberet cursum a 15 ad 36; §. 11. autem mentionem ultro objicit alicujus rei quam in praecedentibus frustra quaesiveris. Tum §§. 6 et 7, quae solae pertinent ad Arianos, jacent inter argumentorum locos Arianis plane alienos, stylum autem sapiunt dilucidum illum et liberum Orationum trium; qui quidem stylus aliqua ex parte in §§. 14, 17, 27, 28, et 34. reperitur.

Notatu etiam dignum est, a Montefalconio in Monito suo Epistolae Encyclicae praefixo esse observatum, phrasim illam [Greek: hoi peri Eusebion] non adhibitam esse ab Athanasio post Eusebii mortem; «Neque enim sequaces Eusebii jam defuncti usquam apud Athanasium [Greek: hoi peri Eusebion] vocantur, sed [Greek: koinônoi tôn peri Eusebion] vel [Greek: klêronomoi tês asebeias tou Eusebiou].» t. I, p. 110. Jam hanc ipsam phrasin legimus in sectione 8. hujus Orationis quartae; unde sequitur, cum Eusebius discesserit e vivis an. 341, Oratio autem prima scripta fuerit circ. an. 358, quartam hanc, qua Orationum seriem concludi creditur, scriptam esse ante primam, qua series orditur; sin minus, saltem portionem eam quartae, quae phrasin [Greek: hoi peri Eusebion] continet, primae esse priorem, vel (quod idem valet) quartam ex pluribus disputationibus esse conflatam.

Plura adhuc sunt quae in hac re possint offerri; nam sectiones 1-5, 9, 10, versantur in argumento plane suo, quod in reliquo libro nusquam attingitur. De [Greek: monarchiai] tractant; verbo autem [Greek: archê] utuntur pro _origine_, ut in prioribus Orationibus moris est; cum idem usurpetur pro _initio_, {7} sectionibus hujus libri 8, 25, 26, 27. Porro in disputatione §§. 30-36 singularis usus est epitheti [Greek: theios] ad Christum adhibiti; vox quoque [Greek: noein] ejusdem loci propria est.

Quod porro singulare est in hoc libro, ut stylo signum imprimat, argumentum autem idem non leve quod de serie quadam annotationum polemicarum nunc agimus, non de justo et simplici opere, frequentia illa est vocabulorum hujusmodi, [Greek: peusteon] 2, e. [Greek: erôtêteon] 3, f. 4, a. [Greek: lekteon] 4, init. 6, d. 10, a. [Greek: elenkteon] 3, a. 4, e. [Greek: eresthai dikaion, kalon] etc. 11, d. 14, a. 23. b. Cujus generis sunt illa quoque, [Greek: akolouthêsei ta en tois emprosthen atopa eirêmena], e. g. 2, e. 4, e. 4 fin. 15 init. 26, b. 26 init. quibuscum conferamus elegantiorem periodi cursum, _Orat._ II, 24, b. [Greek: kalon autous eresthai kai touto, hin' eti mallon ho elenchos, k. t. l.] ejusmodi sunt etiam [Greek: to d' auto de kai peri dunameôs], §. 3; quae omnia Aristotelem sapiunt, non Athanasium. Videsis etiam locos Scripturae sacrae subito propositos ut materiem disputandi, ut in §§. 1, 5, 9, et 31.

Aristotelem etiam agit in hoc libro sanctissimus Doctor in effatis suis theologicis proferendis; e. g. [Greek: ei agonos kai anenergêtos ho Theos], 4 fin. [Greek: to ek tinos huparchon huios estin ekeinou], 15, c. [Greek: houden hen pros ton patera, ei mê to ex autou]. 17, d. [Greek: ôn ouk estin eis tas kardias ho huios, toutôn oude patêr ho Theos], 22, b. [Greek: ei mê huios, oude logos; ei mê logos, oude huios.] 24 fin.

4. Ulterius nunc progrediendum est; liquet enim Athanasium hoc in libro non raro innuere se non doctrinam solum haereticorum percellere, sed haereticos ipsos; tamen de nominibus tacet; quod contra fit in Ariana sua controversia, ubi liberrime loquitur de Ario, de Eusebio, de Asterio, et aliis ejusdem sectae. Hic contra, licet occurrant certe [Greek: hoi apo tou Samosateôs], et [Greek: kata Sabellion], adversarii plerumque anonymi, unus aut plures, in campum descendunt, vel potius illabuntur; ut colligi potest ex [Greek: phate] 9 init. [Greek: piptousi] 11 init. [Greek: hupelabe] 13 init. [Greek: auton toiauta legonta] 14, a. [Greek: hoi touto legontes] 15 init. [Greek: kat' autous] 21 init. [Greek: kat' ekeinous] 22, c. Vid. etiam 8, c. 13, c. 20 init. 23, c. 24, a. 25, b. 28 init. Jam si acer ille accusatorius stylus huic libro abest, in hac {8} re saltem, si non in alia, a praecedentibus tribus differt, in quibus illa oratoris vis et fervor animi praecipue cernitur; at audacius quiddam nunc dicendum est, scilicet necessitudinem fortasse aliquam fuisse Athanasio cum quibusdam istarum factionum hominibus, quibus sagax et benevolus praesul, licet congrediendum, tamen aliquatenus parcendum duxerit.

Deinde observandum est haeresim, de qua per totum paene librum agitur, licet Sabellianae proximam, non fuisse Sabellianam; nam comparatur cum ea, e.g. [Greek: Sabelliou to epitêdeuma], 9, et [Greek: hosa alla epi Sabelliou atopa apantai], 25. Quinimo, cum haeresis haeresi opponitur in fine §. 3. de Arianis aperta mentio est, ut mos est Athanasii, de Sabellianis autem non est mentio, sed de iis qui «Sabellizant,» quibuscum scilicet res erat sancto Doctori. Praeterea haeresim, quae agebatur, esse temporis illius, non praeteritorum saeculorum, certum est tum ex loquendi modo, quo utitur Athanasius, tum quia caeterae, quibuscum dimicat in scriptis suis, sunt sui aequales. Namque etiam, cum Pauli Samosateni haeresim aggreditur, non priscam istam saeculi anterioris in arenam immittit, sed immutatam et novam, qualem ipse eam conspexerat in populo christiano. Neque hoc sane facile fidem facit, in medio illo tot tantorumque errorum certamine, quod Athanasio contigit, prudentissimum virum ad obsoleta quaedam, ut [Greek: graikon kai scholastikon], confugisse[4].

Quae omnia suspicionem movent, haeresim, quae materies est hujus libri, illam esse Marcelli Ancyrani, qui cum Athanasio commilitaverat contra Arianos, et sectatorum ejus; cum omnibus notum sit, simillimo illo Apollinaris exemplo, Athanasium id ipsum facere in disputationibus suis, haeresiarchae parcere nomini, haeresim severissime impetere. Quid quod similiter a nominibus abstinet Eusebius in Arianis suis reprobandis (_Eccles. Theol._ I, 9, 10.) silet porro Vincentius Lirinensis, si revera in Commonitorio {9} suo Augustinum petit. Idem quoque in Platone fecit Aristoteles; sed in hac re testes supervacanei sunt.

Quod nobis rem perstringentibus nunc commendatum est, mox, collatis inter se dogmatibus, hic Marcellinorum seu Photinianorum, illic eorum quibuscum in hoc libro agitur, plenissimam habebit confirmationem;--eo scilicet modo, quo Orationes tres haeresim tractant Arianam, disputationem hanc quartam, divulsam licet et incompositam, in Marcelli vel Photini, necnon Sabellii et Samosateni erroribus refutandis versari. Quod cum dicimus, prudentes praeterimus sectiones 6 et 7, ad Arianismum procul dubio spectantes, sed in summa operis importunas.

His nostris jam in formam redactis, perjucunda fuit nobis fortuita lectio libelli, inscripti, «In Eusebii contra Marcellum libros Selectae Observationes, auctore R. S. C. Lipsiae 1787.» Laudato Athanasii «quinto libro,» ut illum vocat, «contra Arianos,» pergit auctor anonymus dicere, «ibi, ut in libro _de Aet. subst. Fil. et Sp. S._ sententiam Marcelli, suppresso tamen nomine, refellit. Quod an aliis sit observatum, ignoro.» p. 28.

§. II. DE MATERIE LIBRI.

Quo melius huic rei satisfiat, triplex hic sumendum est argumentum: primum enim necessitudo illa inter Athanasium et Marcellum in historia istorum temporum, quae et qualis fuerit, definienda est; deinde enucleanda doctrina Marcelli, Photini, et istiusmodi haereticorum; tum illa Photiniana haeresis conferenda est cum ea quae in hoc libro ab Athanasio oppugnatur.

1. Cum Athanasius adhuc junior esset in Episcopatu suo, Marcellus Ancyrae in Galatia Episcopus responsum illud edidit Ariano sophistae Asterio, ex quo et originem suam et subjectam materiem coeperunt Eusebii _contra Marcellum_, et _de Ecclesiastica Theologia_ libri, nobis hodie {10} principales testes opinionum Marcelli. Neque Eusebius solum, sed aliquot Concilia Arianorum condemnarunt hominem, qui, Romam petens, ibi Athanasio occurrit circa an. 341; cum uterque praesul a Pontifice Concilio habito de Arianorum criminationibus purgatus est.

Purgatus est iterum uterque Concilio Sardicensi an. 347; ab eo tamen ipso tempore, nisi, ut Montefalconio videtur, ab an. 336-8 (_Nov. Coll._ p. LII) postulationes eae, quae hactenus ab Arianorum factione urgebantur in Marcellum, inter catholicos etiam circumferuntur. Cyrillus Hierosolymitanus in Catechesibus suis an. 347. mentionem facit haereseos nuperae Galatarum, quae Christi sempiternum regnum negaret; ubi Marcellum indicari a sancto oratore, et regio et dogma quae nominantur, liquido demonstrant. Cyrillum excipit Paulinus in Concilio Arelatensi; Paulinum Hilarius; sed Athanasius, cautus homo et clemens, siquis alius, Marcello patrocinatur usque ad circ. an. 360. Idem tamen, confessus tandem Marcellum non longe abesse ab haeresi, a communione, ut traditum est ab Hilario et Sulpicio, hominem suspendit. Narrat insuper Hilarius (_Fragm._ II, 21) inductum esse Athanasium ut hoc faceret, non propter opus Marcelli contra Asterium, sed ob ejus scripta quaedam posteriora Concilio Sardicensi. Id autem fecit Athanasius, cum Photinus, Episcopus Sirmiensis, qui haeresim fere illam Marcelli, magistri sui, ante an. 345 ediderat, jam aliquot annos, Catholicis et Arianis consentientibus, a sede sua depositus esset. Marcellus, per totum decennium a sanctissimo praesule repudiatus, quocum tot tantaque ab Arianis pertulisset, tandem ab eodem, morti jam proximo (an. 371.) leniore judicio excipitur, ob rem hujusmodi: Basilio Caesariensi cum Athanasio agenti, ut ne Galatis benignius usus, rei Catholicae noxam inferret, occurrunt Galatae, missis ad Alexandriam, qui orarent causam suam, quid autem revera senserint de Christo, sine ambagibus expedirent. Eugenius, Diaconus Ecclesiae Ancyranae, confessionem catholicam in suorum nomine ibi {11} subscripsit, quam confirmavit manu sua clerus Alexandrinus, necnon, ut videtur, Athanasius ipse, quamquam inter nomina subscripta ille non apparet hodie. Confessio haec, cui Montefalconius lucem dedit, scripta est in nomine «clericorum et caeterorum qui Ancyrae in Galatia sunt, una cum patre nostro Marcello, congregati.»

Quo negotio ad finem perducto, et Ancyranus hic, et Alexandrinus ille praesul morti protinus succubuerunt, bellatores ambo in summo Ecclesiae discrimine, diversa fortuna; plusquam septuagenarius Athanasius, Marcellus autem nonaginta saltem annorum cumulo oppressus,--feliciter grandaevus, si reservabatur in hoc, ut errores suos illo extremo halitu vere efflaret. Nihilominus, qui in re historica, non biographia versantur, his, ut mos est in Ecclesia, Marcellus apparet, non ut privatus quispiam, in sua ipsius persona et poenitentia sua, sed in secta quam genuit et in maturitate postrema earum opinionum, quae in ipso semina tantummodo fuerant et elementa pravitatis.

Caeterum, utrum in hominem ipsum an tantummodo in sectatores ejus Athanasius in quarta sua, quam vocant, Oratione invehatur, concludi non potest in alterutram partem, ex illa, seriore utique, confessione ab Eugenio subscripta. Neque Hilarius, Athanasium testatus Marcelli operi contra Asterium pepercisse, nos moveat, ne illo opere utamur in Marcelli placitis eruendis; nam neque in aliis rebus tam fidus in narrando reperitur sanctissimus Praesul, (ut cum de Liberio loquitur,) ut ex iis quae plane haeresim sapiunt, ipsius causa pios sensus extorqueamus. Ea autem sunt hujusmodi.

2. Eusebio teste, placuit Marcello, (1) unam tantummodo in Deitate esse personam; a Sabellio tamen in hoc dissentienti, quod teneret (2) non Patrem continuo esse Filium, Filium Patrem, (id quod [Greek: huiopatorian] vocant) sed (3) Patrem et Filium esse nomina mera et nudos titulos; (4) neque exprimere relationes aliquas essentiales in natura {12} divina, sed ex eo originem caepisse (5) quod Verbum Dei sempiternum, seu [Greek: logos endiathetos], quod Divina quaedam est Ratio, sese manifestaverit in carne, in hypostasi scilicet Jesu Christi, Filii Mariae, (6) hunc itaque unum Deum, seu [Greek: monada], quodammodo se aperire solere vel dilatare ([Greek: platunesthai]) ut nos salvos faciat; (7 et 8) quam dilatationem esse actionem quandam, seu [Greek: energeian], Verbi, qua fit [Greek: logos prophorikos], seu Vox Dei, cum alioqui sit Ratio interior; (9) harum autem dilatationum singulare esse specimen Incarnationem Verbi, scilicet dilatationem in carne hominis Jesu, (10) quam susceperit ineunte dispensatione Evangelica, quam exeunte relicturum sit (11). Sequi inde, Verbum non esse Filium, (12) nec Dei Imaginem, Christum, Primogenitum, Regem, sed Jesum esse haec omnia: quod si ea praedicantur de Verbo in Scripturis V. T. propheticum illud est propter futuram suam in carne manifestationem, (13) neque dispensatione absoluta tribui poterunt eadem Verbo, carnem tunc relicturo, regno se abdicaturo, ad Deum redituro, Verbo mero ut antea futuro.

Haec ille: neque est cur fidem denegemus Eusebio, Ariano homini, vel Arianorum certe fautori, qui, tum contrariarum partium studio tum propter contrariam suam perfidiam, iniquius laturus esset judicium de opinionibus Marcelli. Nam ipsissima verba Marcelli citat scriptor ille; ab aliorum autem testimonio confirmatur. Praeterea si Athanasius in libro hoc quarto haeresim quandam describit simillimam illius quae Marcello ab Eusebio tribuitur, duplex hoc testimonium Eusebium corroborat, Athanasium interpretatur. Photiniana porro doctrina, a Marcelli auditorio profecta, in iis autem placitis sita quae ante illam ortam Eusebius assignavit Marcello, argumentum est validum, eruditissimum hunc, licet lubricum, theologum Marcelli animum et consilium recte divinasse.

Nunc singula haereseos capita, quae supra percurrimus, testimoniis allatis illustremus.

(1) Unam tantummodo in Deitate esse personam: {13} Scripturae adductis verbis [Greek: kurios ho Theos] in Exod. III, 5. quo Apostoli [Greek: heis kurios, heis Theos] in Ephes. IV, 5, 6. expediat, prosequitur Marcellus: [Greek: horas hopôs hen epideiknus hêmin enteutha prosôpon, to auto kurion kai Theon prosagoreuei]; Euseb. p. 132. a. Iterum: [Greek: to gar egô, henos prosôpou deiktikon estin]; p. 133. a. Tum pergit definire [Greek: prosôpon] quasi sit idem atque [Greek: hê tês theotêtos monas]. Vid. iterum [Greek: henos prosôpou], ibid. b. Atque iterum: [Greek: anankê gar ei duo diairoumena, hôs Asterios ephê, prosôpa eiê, ê to pneuma, k. t. l.] p. 168. c.

(2) Id proprium esse Sabellio, non Marcello, quod [Greek: huiopatora] doceret; Patrem scilicet esse Filium, Filium autem Patrem. [Greek: Sabellios, eis auton plêmmelôn ton patera, hon huion legein etolma], Euseb. p. 76. a. Et Eugenius quoque, in Apologia sua apud Athanasium, anathematizat Sabellium et eos qui cum eo dicerent [Greek: auton ton patera einai huion, kai hote men ginetai huios, mê einai tote auton patera, hote de ginetai patêr, mê einai tote huion]. _Nov. Coll._ t. 2. p. 2. Et Basilius: [Greek: ho Sabellios eipôn, ton auton Theon, hena tôi hupokeimenôi onta, pros tas hekastote parapiptousas chreias metamorphoumenon, nun men hôs patera, nun de hôs huion, nun de hôs pneuma hagion dialegesthai.] _Ep._ 210, 5 fin.

(3) Patrem et Filium Marcello videri titulos quosdam, in tempore adhibitos sempiterno Deo et Verbo ejus, tunc scilicet, cum [Greek: endiathetos] ille [Greek: logos], in Deo inhaerens, fieret [Greek: prophorikos] in hypostasi Jesu Christi.

[Greek: Markellos kainôteran exeure têi planêi mêchanên, Theon kai ton en autôi logon hena men einai horizomenos, duo d' autôi patros kai huiou charizomenos epêgorias]. Euseb. p. 76, a. vid. etiam p. 63, c. Itaque, quo melius exprimeret figurata solum locutione Patrem esse Deum, illum appellavit «Patrem Verbi,» [Greek: en tôi [ton Christon] phaskein [ton Theon], mêde tou heautou logou kurion einai, alla kai toutou ton patera, aphaireisthai ton patera ta idia tou paidos deiknusin]. ibid. p. 38.

Cui suffragatur haereticus ille qui reperitur in _contr. Sabell. Gregal._ §. 5. quem R. S. C. p. 28. putat esse {14} Marcellum. [Greek: Kagô, phêsin, homologô gennêsin. gennatai gar ho logos, hote kai laleitai kai ginôsketai].

Alibi testatur Eusebius a Marcello proponi [Greek: auton [Theon] einai tou en autôi logou patera], ibid. p. 167. c. Quod quidem, licet vel purum catholicismum sapit, Eusebii ipsius saepius fortiter arianizantis doctrinae comparatum, tamen eo nomine in observationem venit, quod Nestorius apud Mercatorem sic distinguit a Sabello Photinum, «Sabellius [Greek: huiopatora] dicit ipsum Filium, quem Patrem, et ipsum Patrem quem Filium, Photinus vero [Greek: logopatora] [Verbum-patrem]» Mercat. t. 2. p. 87.

(4) Verbum esse revera Verbum, [Greek: alêthôs logos], neque nisi improprie Filius: [Greek: logon gar einai dous ton en tôi Theôi, en te kai tauton onta autôi touton horisamenos, patera toutou chrêmatizein auton ephê. ton te logon huion einai autôi, ouk alêthôs onta huion en ousias hupostasei, kuriôs de kai alêthôs onta logon. episêmainetai goun hoti mê katachrêstikôs logon, alla kuriôs kai alêthôs onta logon, kai mêden heteron ê logon. ei de mêden heteron, dêlon hoti oude huios ên kuriôs kai alêthôs, mechri de phônês kai onomatos katachrêstikôs ônomasmenos]. Euseb. p. 61. a. b.

(5) Verbum esse ab aeternitate in Deo, seu [Greek: endiathetos], ut attributum quoddam:

[Greek: Plên Theou], disputat Marcellus, [Greek: ouden heteron ên. eichen oun tên oikeian doxan ho logos ôn en tôi patri]. Euseb. p. 39. c. Ubi notandum est, phrasin illam [Greek: en tôi Theôi], teste Montefalconio (_Coll. Nov._ tom. 2. p. LVII.) in suspicionem venisse multis Patribus, utpote suppositam pro Evangelica illa [Greek: pros ton Theon] [Joan. I, 1.] [Greek: ouk eipôn], observat Eusebius, p. 121, b. [Greek: en tôi Theôi, hina mê katabalêi epi tên anthrôpinên homoiotêta, hôs en hupokeimenôi sumbebêkos].

Haud aliter Basilius, [Greek: ouk eipen, en tôi Theôi en ho logos, alla pros ton Theon, k. t. l.] _Hom._ XVI, 4. p. 137.

(6) Unitatem in Trinitatem esse productam seu dilatatam, rursus autem Trinitatem in Unitatem esse collapsuram.

Dicit Marcellus, [Greek: ei toinun ho logos phainoito ex autou tou patros exelthôn, ... to de pneuma to hagion para tou patros ekporeueti ... ou saphôs kai phanerôs entautha aporrhêtôi logôi hê monas phainetai platunomenê men eis triada, diaireisthai de mêdamôs hupomenousa]; {15} Euseb. p. 168. a. b. Etiam pp. 108, b. c. 114, b.

Apud Theodoretum quoque Marcellum tenuisse legimus: [Greek: Ektasin tina tês tou patros theotêtos ... meta de tên sumpasan oikonomian palin anaspasthênai kai sustalênai pros ton Theon, ex houper exetathê. to de panagion pneuma parektasin tês ektaseôs, kai tautên tois apostolois paraschethênai]. _Haer._ II, 10. Nestorius quoque Photinum citat dicentem: «Vides quia Deum Verbum aliquando Deum, aliquando Verbum appellat, tanquam extensum atque collectum.» Mercat. t. 2. p. 87.

(7) Dilatationem hanc sive [Greek: platusmon] consistere in actione sive [Greek: energeiai tou monados].

Verbum docet Marcellus, [Greek: energeiai monêi, dia tên sarka, kechôrêsthai tou patros]. Euseb. p. 51. a.

Quapropter argumentatur Eusebius, [Greek: ton monada, [ôs] phêsi Markellos, energeiai platunesthai, epi men sômatôn chôran echei, epi de tês asômatou ousias ouk eti. oude gar en tôi energein platunetai, oud' en tôi mê energein sustelletai]. p. 108. b. c.

Adeatur quoque ad sextum et septimum anathema Concilii Sirmiensis primi, in quibus Marcellum et Photinum feriri ex quinto Macrostichi facillime concluditur.

(8) Tum primum Verbum fuisse in [Greek: energeiai], cum mundum crearet:

[Greek: Oudenos ontos proteron], docet Marcellus, [Greek: ê Theou monou, pantôn de dia tou logou gignesthai mellontôn, proêlthen ho logos drastikêi energeiai]. Euseb. p. 41. d. Et continuo, [Greek: pro tou ton kosmon einai en ho logos en tôi patri. hote de ho Theos pantokratôr panta ta en ouranois kai epi gês proutheto poiêsai, energeias ê tou kosmou genesis edeito drastikês, kai dia touto ... ho logos proelthôn egineto tou kosmon poiêtês.] _ibid._

(9) Consistere Incarnationem Verbi in dilatatione [[Greek: platusmôi]] Monados, vel actione [[Greek: energeiai]] Verbi in carne, seu homine Jesu Christo:

[Greek: Ei men hê tou pneumatos exetasis], inquit Marcellus, [Greek: gignoito monê, hen kai tauton eikotôs einai tôi Theôi phainoito. ei de hê kata sarka prosthêkê epi tou Sôtêros exetazoito, energeiai hê theotês monê platunesthai dokei]. {16} Euseb. p. 36, a.

Neque aliter apud Theodoretum: [Greek: ektasin tina tês tou patros theotêtos ephêsen eis ton Christon elêluthenai]. _Haer._ II, 10.

(10) Cum Verbum esset in actione, [Greek: en energeiai], seu fieret [Greek: prophorikos], seu procederet, ut opus quoddam navaret, hoc absoluto rediturum esse in illum in quo prius esset statum: [Greek: Ton en tôi Theôi logon], narrat Eusebius, [Greek: pote men endon einai en tôi Theôi ephaske, pote de proienai tou Theou, kai allote palin anadrameisthai eis ton Theon, kai esesthai en autôi hôs kai proteron en]. p. 112, c. Vel ut ipsis Marcelli verbis utar, [Greek: heis Theos, kai ho toutou logos Theos proêlthe men tou patros, hina panta di' autou genêtai. meta de ton kairon tês kriseôs kai tên tôn hapantôn diorthôsin kai ton aphanismon tês antikeimenês hapasês energeias, tote autos hupotagêsetai tôi hupotaxanti autôi ta panta Theôi kai patri, hina houtos êi en Theôi ho logos, hôsper kai proteron en pro tou ton kosmon einai]. Euseb. p. 41. c. d.

Quod corroborat Basilius quoque in epistola sua ad Athanasium missa, cum Marcellum testificatur docuisse, [Greek: logon eirêsthai ton monogenê, kata chreian kai epi kairou proselthonta, palin de eis ton hothen exêlthen epanastrepsanta, oute pro tês exodou einai, oute meta tên epanodon huphestanai]. _Ep._ 52.

(11) Non Verbum sed Jesum esse Dei Filium. Quod quidem, involutum licet in iis quae jam citata sunt, tamen, cum tam amplum impleat spatium in quarta contra Arianos, Marcello autem et Photino a variis scriptoribus attributum, hic in pleniore lumine debet collocari.

[Greek: Hieros apostolos te kai mathêtês tou Kuriou Iôannês], dicit Marcellus apud Eusebium, [Greek: tês aidiotêtos autou mnêmoneuôn, alêthês egigneto tou logou martus, En archêi êin ho logos, legôn, kai.... ouden gennêseôs entautha mnêmoneuôn tou logou]. Euseb. p. 37. b. vid. etiam p. 27 _fin._ Atque iterum, [Greek: ouk huion Theou heauton onomazei, all' hina dia tês toiautês homologias] [f. [Greek: onomasias] R. S. C.] [Greek: thesei ton anthrôpon, dia tên pros auton koinônian, huion Theou genesthai paraskeuasêi], [i. e. [Greek: Thesei huion theou]] {17} p. 42. a. Iterum [Greek: houtos estin ho agapêtos, ho tôi logôi henôtheis anthrôpos]. p. 49, a.

Apud Epiphanium autem Photinus, [Greek: ho logos en tôi patri, phêsin, en, all' ouk en huios.] _Haer._ p. 830, b. vid. etiam p. 831.

Eugenius porro, in expurgatione sua, [Greek: ou gar allon ton huion kai allon ton logon phronoumen, hôs tines hêmas diebalon]. Anathematizat autem insaniam Photini et sectatorum ejus, [Greek: hoti mê phronousi ton huion tou Theou auton einai ton logon, alla diairousin alogôs kai archên tôi huiôi didousin apo tês ek Marias kata sarka geneseôs]. _Coll. Nov._ t. 2. p. 3, d.

Nestorius quoque: «Cogitur Photinus Verbum dicere, non autem Verbum hoc Filium confitetur.» Mercat. t. 2. p. 87. Vid. etiam Garner Mercat. t. 2. p. 314 init.

Accedit quod Marcellus ipse, in apologia sua coram Julio Summo Pontifice habita, praecipue insistit in eo fidei articulo confitendo, qui in his locis periclitatur: e. c. [Greek: monogenês huios logos], «cujus regni, ut testatur Apostolus, non erit finis, Verbum»; de quo Lucas testatur, «sicut tradiderunt nobis [Greek: hoi aparchês apoptai kai hupêretai genomenoi tou logou;» ton huion, toutesti ton logon tou pantokratoros Theou. he dunamis patros ho huios.]» Epiph. _Haer._ pp. 835, 6.

(12) Non Verbum, sed Jesum, esse Christum, Primogenitum, Dei Imaginem, Regem.

[Greek: Eitis ton huion], dicit Eusebius, [Greek: hôi panta paredôken ho patêr, logon horizoito monon, homoion tôi en anthrôpois, eita sarka phesin aneilêphenai, kai tote huion Theou gegonenai, kai Iêsoun Christon chrêmatisai, basilea te anagoreuesthai, eikona te tou Theou tou aoratou, kai prôtotokon pasês ktiseôs, mê onta proteron, tote apodedeichthai, tis an leipoito toutôi dussebeias huperbolê]; p. 6, b. d. Locus hic, quem, omissis quibusdam, coarctavimus, omnia illa quae Marcello assignantur enumerat. Vid. quoque etiam pp. 49, 50. vel, ut ipsis Marcelli verbis utamur de Primogenito, [Greek: ou toinun houtos ho hagiôtatos logos, pro tês enanthrôpêseôs prôtotokos hapasês ktiseôs onomasto, pôs gar dunaton ton aei onta prôtotokon einai tinos; alla ton prôton kainon anthrôpon, eis hon ta panta anakephalaiôsasthai eboulêthê ho Theos, touton hai theiai graphai prôtotokon onomazousi]. {18} Euseb. p. 44, b. c. De Imagine autem, [Greek: pôs oun eikona tou aoraton Theou ton tou Theou logon Asterios einai gegraphe? hai gar eikones toutôn, hôn eisin eikones, kai apontôn, deiktikai eisin. pôs eikôn tou aoratou Theou ho logos, kai autos aoratos ôn? ... dêlon, hopênika tên kat' eikona tou Theou genomenên aneilêphe sarka, eikôn alêthôs, tou aoratou theou gegone] p. 47, a-d Vid. etiam p. 142, b.

Idem fert testimonium Epiphanius de Photino: [Greek: phaskei houtos ap' archês ton Christon mê einai, apo de Marias] p. 829.

(13) Verbum, in fine saeculi, ad Deum rediens, carnem seu humanitatem esse relicturum, regno valedicturum.

Quo in loco, hujus haereseos summa fere et capite, ut in suo symbolo indicarunt Patres Constantinopolitani, multus est Marcellus. Cum «caro non prodest quidquam,» quomodo potest habere sempiternam cum Verbo societatem? pp. 42, 3. Quid quod Dominus jam dixerat, «Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?» id quod videtur innuere Verbi separationem illam a carne sua p. 51, c. A Propheta porro diserte dictum est: «Sede a dextris meis _donec_ ponam etc.» et a Paulo: «Oportet illum regnare _donec_ ponat etc.» p. 51, d. et a Petro: «Quem oportet coelum suscipere _usque ad_ tempora restitutionis omnium etc.» p. 52, a. Porro in id universa oeconomia dirigitur, non ut a Verbo, sed ut ab homine, hostis hominis possit subjici, coelum aperiri. p. 49, c. d. [Greek: oude gar autos kath' heauton ho logos archên basileias eilêphen, all' ho apatêtheis hupo tou diabolou anthrôpos, dia tês tou logou dunameôs, basileus gegonen, hina basileus genomenos ton proteron apatêsanta nikêsêi diabolon]. Euseb, p. 52, a. Praeterea, si initium habuerit regnum illud 400 ante annos, non mirum est si habeat finem p. 50, d. [Greek: hôsper archên houtô kai telos hexein]. p. 52, c. Quod si rogaverit quispiam; Quid tum fiet de carne illa immortali, quondam propria Verbi? respondit Marcellus, [Greek: dogmatizein peri hôn mê akribôs [ek] tôn theiôn memathêkamen graphôn, ouk asphales]. Euseb. p. 53, a. [Greek: mê mou punthanou peri hôn saphôs para tês theias graphês mê memathêka. dia touto toinun oude peri tês theias ekeinês, tês tôi theiôi logôi koinônêsasês sarkos, saphôs eipein dunêsomai]. {19} ibid. b. c.

3. Jam vero, cum haec fuerit doctrina Marcelli, Photini, et factionis istorum hominum, vix quicquam occurrit in singulis ejus articulis, sic ex ordine collocatis, quod non sit tum expressum tum confutatum in quarta illa, quam vocant, Oratione Athanasii. Cujus rei vis eo major esse debet, quod in historia temporum illorum Athanasius tam alienus est ab Eusebio, tam familiariter agit cum Eugenio et Basilio. Cum enim dissimilium ingeniorum, diversarum partium viri, ut Athanasius et Eusebius, ejusdem erroris sunt testes, ut reipsa hic aut illic existentis, errorem illum verisimile est et revera existere, et existere in illo loco, cui Eusebius eum assignat, Athanasius saltem non abjudicat. Deinde Basilius, Athanasius, Eugenius, unam rem agunt in historia hujus quaestionis; accusator Basilius, Marcellus et Eugenius rei, Athanasius judex, crimen haeresis cujusdam societas; quare cum Athanasium eundem de eadem haeresi jam antea scripsisse constet, facilis est conjectura, sanctum Doctorem, cum scriberet, versari in illis ipsis hominibus impetendis, quos postea notat Basilius, horret Eugenius. Verum ad ipsam locorum collationem veniamus, expositis hinc sectae istius placitis, illinc opinionibus ab Athanasio damnatis.

(1) E sectionibus triginta sex libri quarti, saltem una et viginta id agunt ut refellant eos qui dicerent Verbum non esse Filium: esto septem ex iis respexerint Paulianistas, nihilominus reliquis quatuordecim aliquis inveniendus est scopus, cui plene et unice responsurus est comitatus Marcelli.

(2) Increpat Athanasius commentum dicentium, Verbum Dei, similem verbi humani, non habere substantiam; [Greek: ou dialelumenos, ê haplôs phônê sêmantikê, alla ousiôdês logos. eigar mê, estai ho Theos lalôn eis aera ... epeidê de ouk estin anthrôpos, ouk an eiê oude ho logos autou, kata tên tôn anthrôpôn astheneian]. §. 1. Vid. quoque _Contr. Sabell. Greg._ §. 5. e. {20} Hoc vero idem illud est, conceptis verbis, cujus Eusebius insimulat Marcellum, e. g. [Greek: epi de tou logou, sêmantikon auton didôsi, kai homoion tôi anthrôpinôi]. p. 118. Vid. quoque p. 128.

(3) Reprobat Athanasius illud in haereticis suis, quod dicerent in Natura Divina prius fuisse silentium, tum actionem quandam; [Greek: ton Theon, siôpônta men anenergêton, lalounta de ischuein auton boulontai]. §. 11. vid. etiam §. 12. At Eusebius Marcellum postulat de eodem; [Greek: ho logos endon menôn en hêsuchazonti tôi patri, energôn de en tôi tên ktisin dêmourgein, homoiôs tôi hêmeterôi, en siôpôsi men hêsuchazonti, en de phthengomenois energounti]. p. 4, d. Alibi innuit Eusebius posse fieri, ut artifices etiam humani et in silentio sint et in actione simul, interna quadam mentis operatione, p. 167, b; idem innuit Athanasius §. 11, d.

(4) Non pauca superius dicta sunt de [Greek: platusmôi] illo [Greek: monados] in carne, idque [Greek: energeiai] quadam; jam in hac materie tota est una pars libri seu Orationis quartae, viz. §§. 13, 14, 25. [Greek: phêsi gar], dicit Athanasius, [Greek: ho patêr platunetai eis huion kai pneuma] §. 25. [Greek: tis hê energeia tou toioutou platusmou? phanêsetai ho patêr kai gegonôs sarx, eige autos monas ôn en tôi anthrôpôi eplatunthê] §. 14.

(5) Dogma illud Verbi a Deo procedentis, ad Deum redeuntis, Marcello tribuunt et Eusebius et Basilius; Athanasius autem illi quam impugnat factioni, ipsis adhibitis vocibus [Greek: proelthôn] et [Greek: palindromôn], [Greek: proodos] et [Greek: anadromê], [Greek: proeballeto] et [Greek: anakaleitai], [Greek: gennêsis] et [Greek: paula tês gennêseôs]. §. 12. §. 4, e.

(6) Marcellum de Verbo disserentem jam vidimus insistere in phrasi [Greek: en tôi Theôi]: idem fecerunt haeretici illi, de quibus loquitur Athanasius, vid. §. 12. passim §. 2. init. etc. §. 4, e.

(7) Eosdem incusat Athanasius, nisi vellent esse meri Sabelliani, quod necessario tenerent attributa Dei esse res quasdam per se subsistentes in divina natura, quae proinde [Greek: sunthetos] est: at hoc ipsum deducit Eusebius ex doctrina Marcelli. Athanasius: [Greek: kata touto hê theia monas sunthetos phanêsetai, temnomenê eis ousian kai sumbebêkos.] {21} §. 2. Eusebius: [Greek: suntheton hosper eisêgen ton Theon, ousian auton hupotithemenos dicha logou, sumbebêkos de têi ousiai ton logon]. p. 121. vid. p. 149, d. Iterum Athanasius [Greek: ei touto, patêr men hote sophos, huios de hote sophia. alla mê hôs poiotês tis tauta en tôi Theôi] §. 2. Iterum Eusebius: [Greek: ei d' hen kai tauton en ho Theos kai hê en tais paroimiais sophia, hexis ousa sophê en autôi nooumenê, katho sophos ho Theos, ti ekôluen, k. t. l.] p. 150, b.

(8) Teste Eusebio, Marcellus, dogma suum insinuans, professus est sibi praecipue cordi esse monarchiae dogma p. 109, b. quod quidem dogma Athanasius contra, disputationis suae statim principio, confirmat illaesum prorsus esse et securum in doctrina catholicorum.

(9) Celebre est Marcelli dogma illud de regno Christi ad tempus duraturo, ab initiis quibusdam orto, finem tandem habituro: haereticorum autem, quos urget Athanasius, haud absimile est illud §. 8., quod Filio et existendi et regnandi initium videntur assignasse.

(10) Verbum esse Filium etc. in Veteri Testamento negat Marcellus apud Eusebium p. 131, b. pp. 83-101. pp. 134-140; negant haeretici apud Athanasium, §§. 23-29.

(11) Cum loca illa Veteris Testamenti objicerentur Marcello, profitebatur eas anticipationes esse Novi; [Greek: ei de tis, kai pro tês neas diathêkês, tou Christou, huiou onoma tôi logôi monôi deiknunai dunasthai epangelloito, heurêsei touto prophêtikôs eirêmenon]. Euseb. p. 82, a. Quare apud Apostolum ad Rom. I, 4. pro [Greek: horistheis] legebat [Greek: prooristheis]. Euseb. contr. Marc. I, 2. Vid. Anathem. 5^{um} Concil. Sirm.; vid. porro _Select. Observ._ R.S.C. p. 10. Quod idem de Photino quoque narrat Epiphanius, autumasse scilicet eum Vetus Testamentum scriptum esse [Greek: prokatangeltikôs, prochrêstikôs], _Haer._ p. 830. At Athanasius quoque de haereticis suis disputans, [Greek: alla nai, phasi, keitai men, prophêtikôs de estô]. §. 24.

(12) Cum contra Marcellum urgeretur Psalmus 109, voluit «Luciferum» illum esse stellam, quae Magorum dux fuit. Euseb. p. 48, b. Vid. Epiphan. _Haer._ p. 833, a. {22} Athanasius quoque pro parte sua, per duas sectiones totus est in eodem Scripturae loco excutiendo.

(13) Accedit denique, quod notatu certe dignum est, idem propemodum sentire Athanasium de natura dogmatis Sabelliani, quod Eusebium, Eugenium, Basilium sensisse supra dictum est. [Greek: Sabelliou to epitêdeuma, ton auton huion kai patera legontos, kai hekateron anairountos, hote men huios, ton patera, hote de patêr, ton huion]. §. 9.

Profecto plura sunt quae conferri possint ad Athanasii librum quartum ex Marcelli et Photini haeresi illustrandum; haec autem qualiacumque satis sint quo demonstretur, illud sanctissimi doctoris opus, non adversus Arianos, sed adversus Photinianorum dogma esse exaratum. Neque id multum in hac re valet, quo motus, Montefalconius dubitat an opusculum _Contra Sabellii gregales_ sit Athanasii; nullam scilicet esse memoriae proditam Athanasii cum Sabellianorum familiis dimicationem. Nam si reipsa certum est, hunc librum de Sabellianismo quodam disputare, esse autem genuinum, (id quod nemo inficiatur,) quid ultra quaerendum est? aliorum silentium explicatione eget, sed nihil probat. Opportunum autem est Sirmondi responsum de Hieronymo similiter praetermittente Eusebii tractatus contra Sabellium:--«de infinitis voluminibus quae ab Eusebio edita testatur, pauca, certe non omnia, Hieronymum commemorasse.» Sirmond. _Opp._ tom. I. init.

Jam mihi disputandi tandem finem facturo, in mentem subit Ciceronianum illud, «Utitur in re non dubia testibus non necessariis.» At certe nulla moles argumentorum illis nimia est, qui adversarios habent Montefalconium Benedictinum, Jesuitam Petavium.

Restat ut subjiciatur operi nostro brevis quaedam analysis partium seu fragmentorum eorum, ex quibus consistit hic liber.

1. Sectiones septem, 1-5, 9, 10, Monarchiam tractant, {23} et cognatam materiam unitatis, simplicitatis, integritatis divinae, tum Filii generationis; quarum una §. 4. et alterius pars §. 3. Arianos alloquitur; reliquae familias Sabellianas.

2. Duo, 6 et 7, cum Arianis cominus pugnant, nihil autem commune habent neque cum sectionibus quae praecedunt, neque cum iis quae subsequuntur.

3. Tres, 8, 11, et 12, comparationem ineunt inter contrarias sectas, praecipue Sabellianam.

4. Tres aliae, 13, 14, 25, pertinent ad praecipuum quoddam dogma Sabellii et Marcelli.

5. Universae 21. sectiones, quae reliquae sunt, cursum autem paene continuum habent, 15-24, 26-29. unam rem agunt, Verbum scilicet idem esse ac Filius, contra doctrinam Marcelli et Pauli Samosateni.

[Illustration] {24}

[Illustration]

DISSERTATIO II.

DE ECTHESI EPHESINA CONTRA PAULUM SAMOSATENUM.

[Illustration]

Extat in tertia parte Actorum Concilii Oecumenici Ephesini an. 331. habiti, symbolum quoddam sic fere inscriptum: «De Incarnatione Verbi Dei, Filii Patris, Definitio Episcoporum, qui Nicaeae in Synodo convenerunt, et expositio ejusdem Synodi adversus Paulum Samosatenum.» Ecthesis haec Patribus Antiochenis, qui Paulum condemnaverunt cir. an. 264-270, vindicatur a Baronio an. 272. J. Forbes. _Instr. Hist. Theolog._ I, 4. §. 1. Lemoyn. _Var. Sacr._ t. 2. p. 255. Worm. _Hist. Sabell._ p. 116-119. (Vid. Routh. _Rell. Sacr._ t. 2. p. 523.) Simon. de Magistris, _Praefat. ad Dionys. Alex._ p. XL. Feverlin. _Dissert. de. P. Samos._ §. 9. Fasson. _de voce Homoüsion_, Molkenbuhr _Dissert. Crit._ 4. Kern. _Disqu. Hist. Crit._ de hac re; Burton. _ap._ Faber. «_Apostolicity of Trinitarianism_,» et aliis. Cum autem _homoüsion_ Filii Dei profitetur, adhibita est a criticis quibusdam, quo comprobarent Athanasium, Basilium, et Hilarium, gravissimos auctores, errasse cum dicerent vocabulum illud Antiochiae tunc temporis, in Epistola Synodica Patrum, aut condemnatum esse, aut prudenter omissum. Quae quidem subdifficilis quaestio non hujus est loci, ubi id tantum agimus, pace eruditissimorum virorum, ut allatis argumentis pro captu nostro commonstremus, Ecthesim illam Concilio neque Antiocheno, neque vero Nicaeno esse coaevam, sed jure referri in tempora et Paulo et Ario posteriora. {25}

Caeterum occurrit hoc Symbolum ap. Harduin. _Concil._ t. 1. p. 1640. Routh. _Relliqu. Sacr._ t. 2. p. 524. Dionys. Alex. _Opp._ Rom. 1696. (1796) p. 289. Card. Mai. Nov. Coll. t. 7. p. 162. Burton. «_Testimonies_,» p. 397-399. Faber. _op. cit._ t. 2. p. 287. Ad rem aggrediamur.

1. Ecthesis haec habet: [Greek: holon homoousion tôi Theôi kai meta tou sômatos, all' ouchi kata to sôma homoousion tôi Theôi]. At multa suadent vocabulum _homoüsion_ non habere locum in symbolis saeculi tertii.

(1) Primum, decantata sunt illa Augustini et Vigilii, ex quibus constat tempore Concilii Nicaeni _homoüsion_ fuisse instrumentum novum, quo munita est fides Ecclesiae contra Arianos: «Adversus impietatem Arianorum haereticorum,» inquit Augustinus, «novum nomen Patres _homoüsion_ condiderunt, sed non rem novam tali nomine signarunt,» _in Joan._ 97. n. 4. Alio loco monet: «minus quam oportuit intellectum» esse illud nomen Arimini, «propter novitatem verbi.» _Contr. Maxim._ II, 14. «quod tamen,» subjungit, «fides antiqua pepererat.» Vigilius autem, «res antiqua novum nomen accepit _homoüsion_.» _Disput. Athan. et Ar._ t. V, p. 695. _Bibl. Patr. Col._ 1618. Vid. Lemoyn, _Var. Sacr. l. c._

(2) Deinde, auctor est Sozomenus, _Hist._ IV, 15. a Semi-arianis Sirmii an. 358. adhibitum esse in confessione sua conscribenda illud ipsum symbolum, quod Antiocheni Patres contra Paulum edidissent; quod quidem certe non adhibuissent amentissimi _homoüsii_ insectatores, si illam vocem continuisset.

(3) Tum ex ipsorum Semi-arianorum testimonio idem conficitur, in iis scilicet quae ab illis scripta apud Epiphanium reperiuntur. _Haeres._ 73. Profecto ibi provocant ad Concilium Antiochenum contra Paulum habitum, quo, _usiam_ praeseferentes, insinuent suum _homoeüsion_; quod, inquam, contra esset ab illis factum, si Concilium illud in symbolo suo, ut _usiam_, sic _homoüsion_ quoque ascivisset. {26}

(4) Neque sane est quod miremur, (hoc enim obiter dici liceat) si Patres Antiocheni oeconomia quadam utendum esse duxerint, in voce _homoüsion_ adhibenda. Nam qui primi Pauli causam tractaverunt, Dionysius, Gregorius Neocaesariensis, Athenodorus, fortasse Firmilianus, fuerunt Origenis discipuli, acerrimi impugnatoris eorum qui corpoream aliquam naturam Deo tribuerent; qualem contendit Paulus, testibus Athanasio et Basilio, in vocabulo _homoüsion_ innui. De divina substantia tanquam corpore loquitur Tertullianus, _in Prax._ 7. utitur porro, post Valentinianos, voce [Greek: probolê], (sicut Justinus cognata phrasi [Greek: problêthen gennêma], _Tryph._ 62.); at Origenes contra, cum Candido Valentiniano congressus, verbum illud reprobat, Melitonis autem opus, [Greek: peri ensômatou Theou] severius notat, _in Genes. Fragm._ t. 2. p. 25, quasi Deum esse materialem docuerit, vid. etiam _de Orat._ 23. Illa Platonicorum quoque admiratio quae in Origene cernitur, eodem spectat, cum philosophi istius sectae, quo Deum simplicissimum et perfectissimum esse traderent, soliti sint illum appellare [Greek: huperousion].

Profecto a Plotino Deus appellatur, «origo existentiae et praestantior _usia_.» 5. _Ennead._ V, 11. quia «supereminens omnia est, non illa, sed causa illorum» _ibid._ c. ult. Quod docuerunt porro materialistae de necessitate physica, in causa fuit cur Plotinus Dei energiam et voluntatem diceret ejus esse _usiam_, 6. _Enn._ VIII, 13. Origenes quoque, «Neque enim _usiae_ particeps est Deus, participes enim facit potius, quam ipse est particeps.» _Contr. Cels._ VI, 64. Hinc vox [Greek: huperousion] de Deo usurpatur ab Areopagita, _de div. nom._ I, 2. et a Maximo Confessore; «[Greek: ousia], scribit, improprie de Deo dicitur, nam [Greek: huperousios] est,» _in Areopag. de div. nom._ V. _init._ Vid. etiam Damasc. _Fid. Orth._ I, 4 et 8, pp. 137, 147. Gregorium Naz. quoque, qui Deum docet esse [Greek: huper tên ousian]. _Orat._ 6, 12. Et Constantinum _ad Sanct. Coet._ 9.

Origenes sane in Joan. t. 20, 16. eo usque progreditur, ut verba reprehendat [Greek: ek tês ousias tou patros gegennêsthai ton huion]; sed ob hanc plane rem, quia arbitratur, {27} perperam quidem, formulam istiusmodi [Greek: meiôsin] quandam inferre in notionem Dei.

Jam Arianis certe usitatissimum fuit, eo nomine postulare _homoüsion_, quasi, Gnosticorum et Manichaeorum more, immaterialitati divinae injuriam fecerit.

Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem, et confitentem, cum eum Pontifex Romanus ad id hortatus esset.

Neque illud omittendum est, quod circa idem tempus cum habebantur Concilia Antiochiae contra Paulum, illam orbis Christianae partem invaserat Manichaeorum haeresis; quae, utpote verbo _homoüsion_ usa in theologia sua, idque materiali sensu, non immerito Patribus metum incuteret, ne vox, in se sanctissima et praeclarissima, illo tempore catholico dogmati parum esset profutura.

(5) Quibus perspectis, forsitan expediri poterit ille nodus in historia Patrum Antiochenorum, quod Athanasius, Basilius, Hilarius, una consentientes de verbo _homoüsion_ ab illis Patribus improbato, quare improbatum fuerit, inter se non consentiunt. Scilicet, cum _usia_, ut a Petavio dictum est, _de Trin._ IV, 1. in philosophorum scholis, quod unum est et individuum, tunc temporis significaret, cognata vox _homoüsion_, de Sanctissima Trinitate usurpata, illis qui a theologia sua mysteria excludebant, alterutrum de his erroribus secum ferre videbatur. Nam si verbum illud materiale quid innueret, id jam haeresis erat; si vero immateriale, continuo fieri non poterat, quin illa duo plane essent, non duo ullatenus, sed simpliciter unum. Quare significaret aut Patris partem ([Greek: meros homoousion]) esse Filium, sicut volebant Manichaei, aut Patrem esse Filium, sicut Sabelliani. Paulus igitur in Patres Antiochiae congregatos hoc fere usus est dilemmate: «Nisi vocabulum vestrum Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sabellianismum sonat, id quod ego libenter suscipio;» unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum dixisse: «Si {28} _homoüsius_ est Christus, tres sunt substantiae in deitate,» et verum quod Hilarius, «_Homoüsion_ Samosatenus confessus est.» Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut haeresis postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.

2. Legimus etiam in Ecthesi, [Greek: meta tês theotêtos ôn kata sarka homoousios hêmin].

Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam [Greek: homoousion hêmin] temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse Nicaeno, posterioribus.

(1) Si Vaterlandio credendum est, aetatem Symboli _Quicunque_ eruenti, [Greek: homoousion hêmin] pauci tantum ante Eutychen conceptis verbis tradiderunt, post autem plurimi. Quo hoc comprobet, provocat vir doctus ad confessionem Turribii Hispani an. 447. Flaviani Constantinopolitani et Leonis Papae 449, Concilii Chalcedonensis an. 451, Felicis III, an. 485. Anastasii II. an. 496. Ecclesiae Alexandrinae eodem anno; necnon Hormisdae, Ecclesiarum Syriae, Fulgentii, Justiniani, Joannis II. et Pelagii I. in saeculo sexto. «In quibus singulis,» inquit, «aut unius natura dogma est reprobatum, aut duarum comprobatum, aut [Greek: to homoousion hêmin] sancitum; quos quidem articulos frustra quaesiveris in Symbolo _Quicumque_.» _Opp._ t. 4. p. 247. Eodem autem argumento, quo Symbolum _Quicumque_, verba [Greek: homoousion hêmin] omittens, collocatur ante Eutychen, Ecthesis haec Ephesina iisdem usa, post Eutychen collocabitur.

(2) Illud ipsum, quod [Greek: homoousion hêmin] est ab Eutyche repudiatum, indicio est hanc formulam non usurpatam esse ab Ecclesia in confessionibus suis, ante Eutychem; namque id haereticorum proprium est, Catholicae traditionis illos articulos respuere, quae hactenus sunt fidelium mentibus non publicis monumentis mandata. «Usque ad hodiernum diem,» contendit in Concilio Constantinopolitano, «non dixi corpus Domini et Dei nostri esse [Greek: homoousion hêmin]; confiteor autem Sanctam Virginem esse [Greek: homoousion hêmin], {29} ex qua Deus noster est incarnatus.» Hard. _Conc._ t. 2. p. 164, 5. Scilicet in quaestionem venerat, utrum formula quaedam reciperetur necne, quae, cum apprime esset utilis ad nascentem haeresin opprimendam, adhuc tamen privati solummodo fuisset juris et in certis ut plurimum locis usitata. Idem accidisse cernimus in vocabulo [Greek: phusis], quod eo plausibilius rejecerunt Eutychiani, quia rarius occurreret in scriptis Patrum, quando in controversiam vocaretur. De [Greek: hupostasei], quae vox alteri erit exemplo hujusce rei, post dicendum erit.

(3) Occurretur forsitan a quibusdam dicentibus, articulum hunc [Greek: homoousion hêmin] sancitum esse ab Ecclesia cum Apollinaristis confligente; qui, teste Athanasio _ad Epict._ 2., Christi corpus Divinitati consubstantiale esse jactabant. Concedo utique; sed cum Apollinaristae, brevi, dogma ipsi suum deseruerint, (Epiph. _Haer._ 77, 25.) non necesse habuit Ecclesia tesseram aliquam fidei contra perfidiam eorum proferri. Ambae quippe Apollinaristarum sectae videntur inter se consensisse in articulo [Greek: homoousion hêmin] verbo tenus recipiendo, id solum exagitantes, utrum de corpore Domini jam cum Divinitate unito, posset ille praedicari, necne; vid. Leont. _de fraud. Apollin._ Attamen occurrit certe formula illa in confessione Joannis Antiocheni, circ. an. 431. Rustic. _contra Aceph._ p. 799. et alibi, ut credo; ea vero non amplius 21. annis antecessit Concilio Chalcedonensi, a quo inter formulas Ecclesiae illa [Greek: homoousion hêmin] recepta est.

(4) Enimvero contra Apollinaristarum [Greek: homoousion theotêti] usitatius est in scriptis Patrum, non [Greek: homoousion hêmin], sed [Greek: homoousion Mariai]. Scilicet Amphilochius, quasi summam rei explicans, «Apparet certe,» scribit, «sanctos Patres dixisse, Filium esse consubstantialem Patri secundum divinitatem, et _consubstantialem Matri_ secundum humanitatem.» ap. Phot. _Bibl._ p. 789. Proclus, non [Greek: tôi homoousion], sed [Greek: tôi homophulon] utitur, adjecto tamen «Virgine,» non «nobis;» [Greek: tôi patri kata tên theotêta homoousios, houtôs ho autos kai têi parthenôi kata tên sarka homophulos]. _Ad Arm._ p. 618. _circ. init._ Vid. quoque {30} p. 613. _fin._ p. 618. Saepius [Greek: homoousion] adhibens Proclus in theologia explicanda, hic non adhibet in oeconomia. Athanasius autem: [Greek: ton hênômenon patri kata pneuma, hêmin de kata sarka]. _ap._ Theod. _Eran._ II, p. 139. Alibi: [Greek: ouk ek Marias, all' ek tês heautou ousias sôma]. _ad Epict._ 2. Vid. quoque verba [Greek: homogenês] et [Greek: homoousios] inter se opposita _de Sent. Dion._ 10. Eandem rem exprimit [Greek: teleios anthrôpos], e. g. Procl. _ad Arm._ p. 613, quam quidem phrasin, ab Apollinare rejectam, Eutyches recepit. _Concil._ t. 2. p. 157. Leon. _Epist._ 21.

Contra ab Eustathio an. 325. certe dictum est, Christi animam esse [Greek: tais psuchais tôn anthrôpôn homoousion, hôsper kai hê sarx homoousios têi tôn anthrôpôn sarki]. _Ap._ Theod. _Eran._ I. p.56. et ab Ambrosio _ibid._ p.139. [Greek: homoousion tôi patri kata tên theotêta, kai homoousion hêmin kata tên anthrôpotêta]; (Vid. quoque Leont. _Contr. Nest. et Eutych._ p. 977.) quod mirabile sane erit si ab Ambrosio scriptum est, at sancto Doctori paene abjudicatur a Maurinis _Opp._ tom. 2. p. 729. Quid quod Leontium hunc, in cujus opere occurrit, alium esse atque auctorem illum qui scripserit de sectis, Coustantii judicium est, _Append. Epist. Pont. Rom._ p. 79, eo autem nomine (quod ad rem nostram facit) quia minus «accuratus» scriptor est. At tamen videas aliud specimen ejusdem formulae in Theophilo _Ap._ Theod. _Eran._ II, p. 154.

(5) Neque illud leve est, quod, cum ab [Greek: homoousion hêmin] proferentibus vox [Greek: ousia] pro [Greek: phusis] sive [Greek: genos] sumatur, [Greek: homoousion] autem valeat [Greek: homophulon], sensus contra [Greek: homoousiou] patribus Antiochenis saeculi tertii videtur esse ille quem fert in formula [Greek: homoousios patri]; nempe ut individuum, non genus, significet; quod quidem, ut jam vidimus, Paulus pro concesso habet in sophismate suo contra illos Patres torquendo. Quod adeo receptum fuit illis temporibus, ut Hippolytus tantum non diserte neget homines esse inter se unius substantiae vel [Greek: ousias]; rogat enim, [Greek: mê pantes hen sôma esmen kata tên ousian]; _Contr. Noet._ 7. Malchion autem, in illa ipsa cum Paulo dimicatione, haeresiarcham incusat quod non teneret [Greek: ousiôsthai en tôi holôi sôtêri ton huion ton monogenê]. Routh. {31} _Relliqu._ t. II, p. 476. Africanus porro confitetur, [Greek: ousian holên ousiôtheis, anthrôpos legetai] _ibid._ p. 125. Quinimo Athanasius ipse videtur uti verbo [Greek: ousia] simpliciter de divinitate Verbi, numquam, quantum scio, de humanitate ab eo assumpta. Vid. Orat. I, 45, 57 fin. 59 init. 60 init. 62, 64 fin. II, 18 init. III, 45 init. etc. Inducit autem, quasi inter se contraria, [Greek: ousian] et [Greek: anthrôpinon] Verbi, _Orat._ I, 41. [Greek: ousian] et [Greek: anthrôpotêta], III, 34 _init._ Sed hac de re plura possent dici, quam hujus disputationis ratio ferret.

(6) Accedit quod Epistola extat quaedam a Patribus Antiochenis, vel quibusdam ex illis, scripta; quae, de Incarnatione disputans, verbis utitur plane similibus verborum saeculi tertii, plane dissimilibus eorum quae in Ecthesi Ephesina reperiuntur. Mentionem scilicet facit de Filio «incarnato» et «facto homine,» de «corpore ejus ex Virgine sumpto,» de «homine ex semine David,» de «participatione carnis et sanguinis.» Routh. _Rell._ t. 2. p. 473. Atque haec de formula [Greek: homoousios hêmin], Apollinaris, vel potius Eutychis aevo, primum in fidei confessiones recepta.

3. Haec quoque notanda sunt in Ecthesi: [Greek: hen prosôpon suntheton ek theotêtos ouraniou kai anthrôpeias sarkos].

Verbum [Greek: suntheton], latine _compositum_, reperitur in fragmento quod extat disputationis Malchionis cum Paulo in Concilio Antiocheno, Routh. _Relliqu._ t. 2. p. 476; at [Greek: prosôpon], sumptam pro antitheto, quod vocant, duarum naturarum, ad seriorem aetatem referendum est.

Concedendum sane est _personae_ vocabulum reperiri in Tertulliano, idque de duabus Christi naturis disputante. _Contr. Prax._ 27. Hoc tamen fere [Greek: hapax legomenon] est; quamquam Novatianus certe, cui cum Tertulliano magna est necessitudo, loquitur _de Trin._ 21. de «regula circa personam Christi.» Sed usurpat ille auctor Christi nomen passim in opere suo, non pro Filio Incarnato, sed simpliciter pro Deo Unigenito: e. c. «Regula veritatis docet nos credere _post Patrem_ etiam in Filium Dei Christum Jesum, {32} Dominum _Deum_ nostrum, sed Dei filium etc. c. 9. _init._ Alibi, «Christus habet gloriam ante mundi institutionem,» 16. Vid. quoque 13, ubi Christum, non Verbum, carnem sumpsisse docet; alibi autem, inita jam disputatione de «Persona Christi,» tamen loquitur de illo ut «secundam personam post Patrem» 26 et 31. Vid. quoque 27.

Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, (si de re quaquam, quod universe non est, secure potest confirmari,) vocabulum [Greek: prosôpon], de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum usque ad tempora fere Apollinaris.

(1) Non occurrit in Athanasii opere contra Apollinarem, scripto circ. an. 370. exceptis locis duobus, de quibus postea; neque in Greg. Naz. _Ep._ 202 _ad Nectarium_, neque _Epp._ 101, 102. _ad Cledonium_; neque in _Dialogis tribus_ Theodoreti, nisi in uno loco, quem, Ambrosio a Theodoreto et Leontio tributum, Ambrosii non esse jam diximus; neque in Symbolo Damasi, a quo condemnatus est Apollinaris, vid. _Epp._ Dam. _ap. Coust._ 4 et 5; neque in Symbolo Epiphanii, _Ancor._ 121; vid. quoque 75.

(2) Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in usu, jure erat expectandum; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et varietate sua admirationem movent, cur [Greek: prosôpon] quoque in illis locis non reperiatur.

E. c. Irenaeus: «Non ergo _alterum_ filium hominis novit Evangelium, nisi hunc qui ex Maria etc. et _eundem_ hunc passum resurrexisse.... Etsi lingua quidem confitentur _unum_ Jesum Christum,... _alterum_ quidem passum et natum etc. et esse alterum eorum etc. _Haer._ III, 16, n. 5, 6. _unus_ quidem et _idem_ existens n. 7. per multa dividens Filium Dei n. 8. _unum et eundem_, ibid. Si _alter ... alter ..._ quoniam _unum_ eum novit Apostolus etc.» n. 9. Extenditur disputatio ad c. 24.

Ambrosius: «_Unus_ in utraque (divinitate et carne) {33} loquitur Dei Filius; quia in _eodem_ utraque natura est; et si _idem_ loquitur, non uno semper loquitur modo _de Fid._ II, 9. Vid. 58. Non divisus, sed _unus_; quia utrumque _unus_, et _unus_ in utroque ... _non_ enim _alter_ ex Patre, _alter_ ex Virgine, sed _idem_ aliter ex Patre, aliter ex Virgine. _de Incarn._ 35. Vid. 47. 75. Non enim quod ejusdem substantiae est, _unus_, sed _unum_ est» 77, quo in loco verbum _persona_ sequitur de Mysterio Trinitatis.

Hilarius: «Non _alius_ Filius hominis quam qui Filius Dei est, neque _alius_ in forma Dei quam qui in forma servi perfectus homo natus est ... habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est. _de Trin._ X, 19. Cum _ipse ille_ Filius hominis _ipse_ sit _qui et_ Filius Dei, quia totus hominis Filius totus Dei Filius sit etc.... Natus autem est, _non_ ut esset _alius atque alius_, sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem, homo et Deus possit intelligi. _ibid._ 22. Non potest ... ita _ab se dividuus_ esse, ne Christus sit; cum _non alius_ Christus, quam qui a forma Dei etc. _neque alius_ quam qui natus est etc.... _neque alius_ quam qui est mortuus etc. ... in coelis autem _non alius_ sit quam qui etc. ibid. ut non _idem_ fuerit _qui et_ etc. _ibid._ 50. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est ... _nec_ Christum _aliud_ credere quam Jesum, nec Jesum _aliud_ praedicare quam Christum» 52.

Haud aliter Athanasius: [Greek: allos, allos; heteros, heteros; eis kai autos; tauton; adiairetos]. _Orat._ IV, 15 et 29. [Greek: allos, allos]. 30. [Greek: hena kai ton auton]. 31. [Greek: ouch hôs tou logou kechôrismenou]. ibid. [Greek: ton pros autou lêphthenta, hôii kai ênôsthai pisteuetai, anthrôpon ap' autou chôrizousi]. ibid. [Greek: tên anekphraston henôsin]. 32. [Greek: to theion hen kai haploun mustêrion]. ibid. [Greek: tên enotêta]. ibid. [Greek: holon auton anthrôpon te kai Theon homou]. 35. Vid. etiam disputationem maxime subtilem in _Orat._ III, 30-58., ubi tamen vix inveneris verbum unum, quod sit theologicae scientiae proprium.

Alia veterum theologorum specimina sunt hujusmodi: «Mediam inter Deum et hominem substantiam gerens.» Lactant. _Instit._ IV, 13. [Greek: Theos kai anthrôpos teleios ho autos]. {34} Meliton _ap. Routh. Rell._ t. I. p. 115. «ex eo quod Deus est, et ex illo quod homo ... permixtus et sociatus ... alterum vident, alterum non vident.» Novat. _de Trin._ 25. Vid. quoque 11, 14, 21, 24. «Duos Christos ... unum, alium» Pamphil. _Apol. ap. Routh. Rell._ tom. 4. p. 320. [Greek: ho autos estin, aei pros heauton hôsautôs echôn], Greg. Nyss. t. 2. p. 696. [Greek: hena kai ton auton]. Greg. Naz. _Ep._ 101. p. 85. [Greek: allo men kai allo ta ex hôn ho Sôtêr; ouk allos de kai allos]. p. 86.

Vid. quoque Athan. _contr. Apollin._ I, 10. _fin._ 11. _fin._ 13, e. 16, b. II, 1 _init._ 5, e. 12, e. 18. _cir. fin._ Theoph. _ap. Theod. Eran._ II. p. 154. Hilar. _ibid._ p. 162. Attic. _ibid._ p. 167. Hieron. _in Joan. Hieros._ 35.

Haud absimiles loquendi modi, omisso plane vocabulo [Greek: prosôpon], reperiuntur in Epistola illa Patrum Antiochenorum, ad quam jam supra provocatum est: [Greek: to ek tês parthenou sôma chôrêsan pan to plêrôma tês theotêtos sômatikôs, têii theotêti atreptôs hênôtai kai tetheopoiêtai; ou charin ho autos Theos kai anthrôpos.] Routh. _Relliq._ t. 2. p. 473. [Greek: houtô kai ho Christos pro tês sarkôseôs hôs heis ônomastai. katho Christos hen kai to auto ôn têii ousiaii]. ibid. p. 474. [Greek: ei allo men ... allo de ... duo huious.] _ibid._ p. 485. Malchion quoque, «Unus factus est ... unitate subsistens etc.» _ibid._ p. 476.

(3) Constat praeterea, vocabulum [Greek: prosôpon] a Patribus antiquis de Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu; id quod saepius vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones Ecclesiae.

E. c. a Clemente Alexandrino Filius vocatur [Greek: prosôpon], id est, vultus Patris. _Strom._ V, 6. p. 665. et _Paedag._ I, 7. p. 132. Vid. quoque _Strom._ VII, 10. p. 886. Haud aliter [Greek: en prosôpôii patros,] Theoph. _ad Autol._ II, 22. Vid. [Greek: homoioprosôpon], Cyrill. Hier. _Catech._ XII, 14 fin. Apud Chrysostomum legimus, [Greek: duo prosôpa], humanum scilicet et divinum, (nisi placuerit cum Tentschero de Patre et Filio illud accipi,) [Greek: diêiirêmena kata tên hupostasin], _in Hebr. Hom._ III, 1 fin. id porro, cum paulo ante locutus esset contra Paulum Samosatenum, in quem Ecthesin Ephesinam conscriptam esse {35} creditur. Vid. quoque Amphilochium _ap. Theod. Eran._ I, p. 67, qui Christum docet dixisse, Pater major me est, «ex carne et non [Greek: ek prosôpou theotêtos].» His locis [Greek: prosôpon] videtur velle aspectum quendam, unum e multis, sub quibus res eadem potest considerari, quod item Athanasio usitatum est; vid. _de Decr._ 14. _Orat._ I, 54. II, 8. _Sent. Dion._ 4. Qua quidem ratione explicandi sunt duo loci, in quibus videtur sanctus Doctor uti vocabulo [Greek: prosôpon], et quidem incommode, in eo sensu quem fert in theologia, viz. _contr. Apoll._ II, 2 et 10. [Greek: en diairesei prosôpôn]; ubi Lequienius, (in Damasc. _Dialect._ 43) putat se reperisse singulare exemplum vocis [Greek: prosôpon] pro _natura_ adhibitae; male quidem, cum ipse Athanasius in altero loco se explicans, [Greek: prosôpôn ê onomatôn] scribit. Quae cum ita sint, fortasse minus audiendus est Montefalconius, fragmentum quoddam Athanasii non nisi propter ipsam dictionem rejiciens, vid. _Opp._ t. I, p. 1294. Monet enim post Sirmondum in Facund. XI, 2. illum locum continere doctrinam, «ab Athanasiana penitus abhorrentem;» ideo autem quod versio latina, quam solam habemus, proponit «duas personas, unam circa hominem, alteram circa Verbum.» Quod si aliunde ostendi potest non esse Athanasii fragmentum illud, abjudicetur utique. Caeterum in sensu paulum diverso, non tamen in theologico, vocabulo utitur Hippolytus in loco quem Leontius servavit, Hipp. _Opp._ t. 2. p. 45. ubi Christus appellatur [Greek: duo prosôpôn mesitês], Dei et hominum.

Praeterea apud Hilarium legimus, «utriusque naturae personam» _de Trin._ IX, 14. «ejus hominis quam assumpsit persona,» _Psalm._ 63. n. 3. Vid. eundem _in Psalm._ 138. n. 5. Apud Ambrosium, «in persona hominis,» _de Fid._ II, n. 61. v. n. 108, 124. _Ep._ 48, n. 4. Colligitur autem ex loco quodam Paschasii Diaconi, _de Spir._ II, 4. p. 194, quam laudat Petavius, _de Trin._ VI, 4, § 3, vocabulum _persona_, pro qualitate seu statu sumptum, etiam in sexto saeculo theologo posse imprudenter excidere. Vid. quoque Cyril. Alex. _Dial._ V, p. 554. {36}

Quapropter ab eodem Cyrillo, in quarto anathemate suo, adhibita est vox _hypostasis_; [Greek: ei tis prosôpois dusi, êgoun hupostasesi], etc. quo quid vellet [Greek: prosôpon] clarius efferretur. Vid. quoque diligentiam Vincentii Lerinensis in hac re _Comm._ 4.

(4) Accedit quod mirum quantum distant ea quae de antiquorum dictis narrantur a scriptoribus serioris aevi, ab iis ipsis dictis, si quando casu temporum hodie ad nos pervenerint; hic scilicet notiones, justas quidem, sed illas nudas reperimus, illic notiones easdem certis verborum formulis vestitas; ita ut ipsa locorum collatio demonstret illas formulas non pertinere ad vetustatem. E. g. Ab Ephraemio Antiocheno accepimus Petrum Alexandrinum, Chrysostomum, Basilium, Nazianzenum, et alios docuisse «duarum naturarum unionem, unam hypostasin, unamque personam.» _ap. Phot._ cod. 229. p. 805-7. Optime vero; quis dubitet sanctissimos viros in gravissima materia Catholicas enunciasse sententias? Sed aliud est loqui catholice, prorsus aliud uti iis vocabulis quae catholici hoc tempore utuntur, quae quidem non erant necessaria, non erant in ecclesiastico usu, donec irrepsisset haereticorum fraus, donec periclitaretur fidelium salus. Jam si Chrysostomum, quem Ephraemius laudat, adeamus, invenerimus [Greek: henôsis, sunapheia, hen ho Theos logos kai hê sarx], vix autem ea verba quibus illas notiones Ephraemius vestit; in Gregorii Epistola ad Cledonium, ad quam idem auctor provocat, ne semel quidem verbum _persona_; in iis autem quae extant Petri legimus hujusmodi, [Greek: sarx genomenos ouk apele'iphthê tês theotêtos; gegonen en mêtraii tês parthenou sarx; Theos en phusei kai gegonen anthrôpos phusei]. Routh. _Rell._ t. 3. p. 344-346.

Maximus quoque Confessor sic interpretatur Gregorium Nazianzenum: «Hoc sane, ut puto, magnus quoque Gregorius Theologus dicere videtur ea magna Oratione Apologetica, dum ait, Unum ex ambobus, et ambo per unum: _quasi diceret_, quemadmodum enim ex ambobus, _hoc est_, ex duabus _naturis_, unum velut totum ex partibus {37} secundum _personae_ rationem, sic et per unum persona ratione ut totum, ambo partes _naturae_ ratione, hoc est, duo.» _opp._ t. 2. p. 282.

Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed quo sensus evidentior fiat.

(5) Hoc quoque, ut arbitror, ostendi potest, scilicet, prout scripta de hac re, quondam antiquorum alicui assignata, eidem decursu temporis a criticis abjudicentur, ita probabile fieri vocabulum [Greek: prosôpon] hic aut illic in iis reperiri. Quod in loco Ambrosii cernitur, jam bis citato; at major hic est materies dicendi, quam quae juste a nobis possit tractari. Alteri tamen exemplo sit, quod exhibet Athanasius. Abesse vocabulum [Greek: prosôpon], theologorum sensu intellectum, a magni Doctoris operibus jam diximus; nunc divertamus ad fragmentum quoddam, in fine tomi prioris Maurini p. 1279 positum. «Olet quidpiam peregrinum,» monet Montefalconius; «et videtur maxime sub finem Eutychianorum haeresin impugnare;» ecce autem in eo vocabulum [Greek: prosôpon]. Tum, adeatur ab Epistolam, ad Dionysium quendam scriptam, Julio autem Pontifici perperam tributam; en tibi vocabulum [Greek: prosôpon], n. 2. vid. Coustant. _Epp. Rom. Pontif. Append._ p. 62. Idem porro reperitur in [Greek: ekthesei] illa [Greek: tês kata meros pisteôs], olim Gregorio Neocaesariensi, uni ex Patribus Antiochenis, ab Eulogio autem (_ap. Phot._ cod. 230. p. 846.) Apollinaristis assignata. Reperitur idem apud Sermonem quendam «in S. Thomam,» a Concilio sexto laudatum ut Chrysostomi, a Montefalconio autem rejectum, a Tillemontio Edesseno auctori an. 402. tributum, Ed. Maur. _tom._ 8. _part._ 2. p. 14. Hic autem obiter dictum velim, celebrem illam Epistolam Chrysostomi _ad Caesarium_, de {38} qua tantae motae sunt lites in controversia sanctissimae Eucharistiae, vocabulum [Greek: prosôpon] continere; quod de Hippolyti quoque _Contra Beronem et Helicem_ dici potest, si decet de fragmentis illius operis strictim loqui.

(6) Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum illud offendimus.

In Epistolis Apollinaristarum inter se dimicantium, an. 381. _ap. Leont._ p. 1033, b. p. 1037, b. p. 1039, b. ubi etiam occurrit [Greek: homoousion hêmin].

In Apollinaris loco quodam _ap. Theod. Eran._ II, p. 173.

In loco auctoris cujusdam adversus Arianos, quem vocat Sirmondus «antiquissimum.» Sirm. _Opp._ t. 1. p. 223.

In fragmento Athanasii, nempe ut citatur ab Euthymio apud Petav. _Incarn._ III, 15. not. 19.

In Gregorii Nyssen. _Antirrhet. contra Apollinarem_ 35.

Vid. quoque Damasc. _contr. Jacob._ tom. I, p. 424.

In loco Amphilochii _apud Damasc. ibid._ et _ap._ Anast. _Hodeg._ 10. p. 162. et _ap. Ephraem. ap. Phot._ p. 828.

In Ambrosii loco graece reddito _ap. Phot._ p. 805.

In Isidori Pelusiotae _Ep._ I, 360. p. 94.

In Symbolo Pelagii an. 418. _ap. Augustini opp._ t. 12. p. 210.

In Procli _Epist. ad Armenos_ p. 613.

(7) Finem tandem disputandi facientibus forsitan occurretur nobis, Pauli ipsius Samosateni doctrinam fuisse Nestoriani generis; quid autem credibilius, quam Patres Antiochenos, quomodo Hippolytus quadraginta ante annos usus esset vocabulum [Greek: prosôpon] in theologia contra Noetum, ita ipsos quoque idem adhibuisse contra Paulum in oeconomia tractanda? At non constat Paulum revera praeiisse Nestorio doctrina sua; quanquam ex Athan. _Orat._ IV, 30. colligi fortasse potest, sectatores ejus tandem a Nestoriana perfidia non longe abfuisse. Nam si ex actis Antiochenis, quatenus hodie extant, judicandum est, doctrinam effudit Paulus fere hujusmodi. Filium exstitisse, ante adventum suum in carne, solum in praescientia {39} divina, Routh. _Rell._ tom. 2. p. 466; si quis doceret secus, eum duos deos praedicare, p. 467; Filium, ante adventum in carne, fuisse, aut instrumentum quiddam, aut saltem attributum solum, p. 469.; humanitatem ejus non ita esse unitam divinitati ut aliter esse non posset, p. 473. Verbum et Christum non unum esse et eundem, p. 474., Sapientiam in Christo esse, sicut in Prophetis, verum abundantius, tamquam in templo; eum autem qui apparuisset, non esse Sapientiam, p. 475. denique, ut summa rei proponitur p. 484, «non congeneratam fuisse cum humanitate sapientiam substantialiter, sed secundum qualitatem.» Vid. quoque pp. 476, 485. Quae quidem omnia certo demonstrant, tribuisse Paulum cum Nestorio hypostasin humanae Christi naturae; tribuisse autem cum eodem naturae divinae alteram hypostasin, non demonstrant. Verius dictum erit, antiquiorem haeresiarcham prorsus non admisisse divinam hypostasim in Christo, ut Sabellii commilitonem; quanquam id est verum quoque, Patres Antiochenos, non libenter tantum scelus tribuentes Paulo, ut hypostasin Verbi negaret, ex iis quae de Christo homine effutiebat, conjecisse eum docere, ut Nestorium postea, duos esse filios, unum aeternum, alterum temporaneum, p. 485. Quare Epistola Synodalis, post ejus depositionem a Patribus conscripta, eum docuisse testatur, Christum venisse non de caelo, sed de terra. Euseb. Hist. VII, 30. Neque aliter Athanasius Paulum dicit Christum pro mero homine habuisse, [Greek: ek prokopês] ad divinitatem suam evecto.

Cum autem non levis esset similitudo inter Pauli et Nestorii dogmata, (illo capite excepto, quod personalitatem et aeternitatem Verbi, Nicaeae interea declaratam, teneret Nestorius, rejiceret Paulus,) aequum erat, Nestorio in jus vocato, ad Pauli priorem haeresim, Antiochiae jam condemnatam, a patribus Ephesi congregatis provocari. Attamen contestatio illa contra Nestorium, quae, praefixa actis Ephesinis, Hard. _Conc._ t. I, p. 1272. Paulum et Nestorium {40} inter se ex ordine comparat, ne verbum quidem profert quo concludi possit a Paulo duplicem hypostasim esse excogitatam. Neque, cum narrat Anastasius, _Hodeg._ 7. p. 108, «in sacra Ephesina Synodo demonstratum esse, dogmata Nestorii consonare cum doctrina Pauli Samosateni,» Nestorianismum continuo tribuit Paulo, nisi Artemoni quoque, quem alibi testatur «Christum in duos divisisse.» c. 20. p. 323, 4. Ephraemium autem Antiochenum, cum Paulum dicit «alterum ante saecula filium, alterum vero postea summa cum dementia asseruisse» _ap. Phot._ p. 814, verisimile est nihil amplius velle, quam uti iis ipsis verbis Patrum Antiochenorum, de quibus paulo ante locuti sumus. Contra, plane colligitur ex Vigilio _in Eutych._ B. P. t. V. p. 731. _Ed. Col._ 1618. (omittitur locus in _Ed. Par._ 1624.) Eutychianos distinctionem fecisse inter dogmata Nestorii et Pauli, hujus Christum simpliciter pro mero homine habentis, illius eatenus solum usque dum consociaretur Verbo Dei. Marius item Mercator diserte testatur: «Nestorius circa Verbum Dei, _non_ ut Paulus sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiae Dei efficax Verbum esse definit.» p. 50. Idem affirmant, licet non fidelissimi testes, et Ibas, et Theodorus Mopsuestiae Episcopus, vid. Facund. VI, 3. III, 2. Leont. _de Sect._ III, p. 504. Caeterum, si genuinae essent Dionysii Alexandrini _Epistola adversus Paulum_, et _Responsio ad Pauli Propositiones decem_, tum certo concedendum esset Paulum Nestorio praelusisse; id autem affirmantibus Tillemontio, Fabricio, Natali Alexandro, Bullo, Burtono et aliis, nos in contrariam sententiam cum Valesio, Harduino, Montefalconio, et Routhio, ire velimus.

Haec de Ecthesi Ephesina, plurima de re exigua; nisi, ut speramus, iis qui scripta Patrum diligentius tractant, aliqua protulerimus, quae, in uno loco definita, ad multa transferri possint.

[Illustration]

{41}

[Illustration]

DISSERTATIO III.

DE VOCIBUS [Greek: prin gennêthênai ouk ên] ANATHEMATISMI NICAENI.

[Illustration]

Symbolo Ecclesiae Catholicae, celeberrima vocula _homoüsion_ locupletato, subjunxerunt Patres Nicaeni anathematismos quosdam, qui Arianae perfidiae praecipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quaedam hoc loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de Nicaeno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores notiones suas imponi. Quaenam illae sint, quare prolatae, et qua rationum vi confirmatae, nunc explicandum est.

Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera esse summum Deum, neque idcirco duos esse Deos, quia Christus esset Filius Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum, nec tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo _Filius_, quod fidelibus jure documento erat verae divinitatis Verbi Dei, haereticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei catholicae convellendae; argumentabantur enim, cum omnis filius patri junior esset, idcirco Filium Dei non esse aeternum, neque habere caetera signa verae divinitatis. Quare summa quaestionis in significatione _Filii_ tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, {42} essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra initium existendi, et alia quae de rebus creatis praedicantur. Quo autem rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum saeculorum, qui scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternae Divinitatis plenitudinem tribuissent.

At in hoc antiquiorum scriptorum testimonio esse quod docta tractatione egeret, censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo bene curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi, sibi placuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo «extitisse ante generationem suam,» eo certantibus cum Ario quod dicerent Verbum esse aeternum, eo consentientibus quod Filium aeternum esse non dicerent.

Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum famae, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Hippolyto solum et Theophilo, sed Post-nicaenis etiam Hilario et Zenoni Veronensi in hac materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores velint; ut Marano quoque, Balleriniis, aliis visum est. Scilicet incommodiora haec gravissimorum scriptorum verba constat ab haereticis saltem recentioris aevi in partes suas adduci; nam utrum ab ipsis Arii sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicaeni saeculo, alia res est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an. 352, paene triginta post Concilium Nicaenum exactis annis, cum, argumentis ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua _de Sent. Dion._ 1.) frustra petitis, «tandem eo audaciae processerunt, ut etiam Patres calumniarentur.» Nimirum primo ad {43} Collucianistas solum suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiae in suos usus convertere caeperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et caeterorum locos in medium protulerunt, quo comprobarent dogma suum, Dei Filium non esse ad aeternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in _Defensione sua Fidei Nicaenae_, illato crimine ita liberat, ut ultro tamen confiteatur illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Verbum in tempore fuisse genitum. Plures scilicet iis placuisse putat Verbi generationes, tropicas illas quidem, sed quae verae generationis typi essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre et processio, quo res universas crearet. Hinc non gravate concedit dictum quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium Nicaeae habitum tum post, «Verbum exstitisse antequam gigneretur;» cujus rei inter alia testimonia adhibet verba Anathematismi, quorum interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicaenos eo ipso quod condemnarent eos qui dicerent Verbum non exstitisse ante generationem suam, liquido significasse contra, Verbum ante generationem suam exstitisse. Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, «quin hoc pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiae qui docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa.» _Def. N. F._ III, 9, §. 2.

Haec sane de hac Anathematismi Nicaeni clausula argute nimis dicta sunt, et turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio in illa formula Arianorum, quae a Patribus percellitur, continetur {44} argumentum _ex absurdo_, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli _genitus_ confici crederent, Christum existendi initium habuisse. Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset Filius.

Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc vertitur;--utrum verba ista, «priusquam gigneretur non erat,» sint simplex propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei contrariae, «erat priusquam gigneretur,» id quod Bullo placuit; an potius, ut nobis videtur, [Greek: gnômê] quaedam, quam Aristoteles vocat, [Greek: enthumêmatikê], propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta, non affirmata, contrariae propositionis vanitate, recta impetitur alia quaedam, nempe Filium ab aeternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus, et Catholicos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem hanc, «exstitisse Filium antequam gigneretur;» de hac certamen inter se instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicaenos prorsus nego.

1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem haeresin primum Ecclesiae ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimae Trinitatis inter suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo habere. Socr. I, 5. Quibus e contrario collocabimus Anathematismi Nicaeni clausulas; «Illos vero qui dicunt, (1) fuit aliquando cum non esset, et (2) antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est etc. etc..., anathematizat Catholica Ecclesia.» Quorum cum duae plenissime respondeant duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam {45} quoque respondere tertiae? id est, «antequam gigneretur non erat» idem velle atque illud «si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi initium;» id quod nos contra Bullum contendimus. Haereseos initia non fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius controversiae, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria lege junior Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicaeni inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab Arianis esse reclamatum, «Filium scilicet esse prius quam gigneretur?» Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quaedam appellat Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt haeretici illos qui dicerent «eum qui prius erat, postea genitum esse aut creatum in Filium.» Athan. _de Syn._ 16, quos vult Bullus quosdam esse Catholicos. Hi autem plane non sunt Catholici, sed sectatores Marcelli et Photini, ut constat, cum ex Euseb. _Eccles. Theol._ I, 1. II, 9. p. 114, b. _Contr. Marcell._ II, 9. tum praesertim ex Anathematismo Eusebianorum in confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; «Execramur eos qui illum simplex ([Greek: psilon]) Dei Verbum non subsistens appellant, Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante saecula contendunt, sed eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; _hujusmodi_ sunt sectatores _Marcelli_ et _Scotini_ (Photini) Ancyrogalatarum.» _Athan. de Syn._ 26. Quare non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis lacessebat.

2. Notandum praeterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas illas quidem, in quibus summa haereseos posita est, ut captiosissimos homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, «Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?» et «Unumne est non factum an duo?» _Athan._ {46} _Orat._ I, 22. et interrogatio illa de «mutabili,» quam cum locum habet in Anathematismo Nicaeno, ita exponit Athanasius: «Nam libero praeditus arbitrio est, an non? an voluntate pro sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem in utramque partem se movendi et vergendi?» _Athan. Orat._ I, 35. Scilicet voluerunt haeretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.

3. In _Orat._ I. §. 32. scribit Athanasius [Greek: agenêton] illud sive _non-factum_ serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum captionum: «Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, e nihilo est, non fuit antequam gigneretur, vocabulum _non facti_ etc. cogitaverunt, ut, cum apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem rursus illa significent vocabula, nempe, ex nihilo est, aliquando non fuit.» Quo in loco quamvis non disertis verbis dicat «Non factum unumne an duo?» pro «Antequam gigneretur non erat» esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc voluisse. Atqui constat formula _non-factum_ vel [Greek: agenêton], ut ea quae jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, «Nisi duo sint _non-facta_ vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet existendi;» id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis «Antequam gigneretur non erat», nos assignatum volumus. Caeterum distinctionem illam inter [Greek: agenêton] et [Greek: agennêton], de qua loquitur Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam _de Decr. Nic._, a Damasceno notatam, mihi non persuaderi potest esse coaevam Athanasio;--sed hoc obiter.

4. Praeterea dubium non est quin «Non erat priusquam gigneretur» apud Athanasium idem valeat atque alterum illud «Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?» Scilicet quod Ariani contra Filium {47} effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem posse contorqueri. «Num qui est Deus,» interrogat, «cum antea non esset, postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat)?» _Orat._ I, 25. At illud «Qui est eumne qui nondum esset etc.» ([Greek: ho ôn ton mê onta] etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo ductum; ergo ejusmodi est, «Priusquam gigneretur non erat.» Quod plane confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum prima illa disputatione et Anathematismis Nicaenis comparata. Nam, cum ex his triplex conficitur testimonium, quales fuerint formulae istae in quibus posita est haeresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac, quod, omisso «Si Filius, ergo habet initium existendi,» ipsius Arii, et «Priusquam gigneretur non erat,» Anathematismi, Alexander Epistola sua supponit [Greek: ho ôn ton mê onta] etc. «Quod est eumne qui non esset etc.» Accedit quod sibi invicem respondent illae duae, in locis Gregorii Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli _Thesaur._ 4. p. 29. _fin._

5. Multa sunt temere jacta in Orationibus Athanasii quae nobiscum faciunt in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, «Non erat antequam gigneretur,» argumentum erat, ut confirmamus, contra Filii aeternitatem, tum responsuri essent Catholici, «Vere dictum est Christum non esse antequam gignitur; esse non potest ante, quia gignitur ab aeternitate, utpote ab aeterno Patre;» id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. «Res creatae fieri coeperunt, ([Greek: ginesthai])» scribit; «at Dei Verbum, cum principium ex quo sit, ([Greek: archên]) nullum habeat, merito nec esse nec fieri caepit, sed semper fuit. Opera igitur principium ([Greek: archên]), cum fiunt, habent; quod quidem principium rebus, quae fiunt, prius est; Verbum autem, cum non sit ex numero rerum quae fiunt, ipse potius rerum principium habentium demiurgus est. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod fiunt mensuram habet ([Greek: en tôi ginesthai]), eosque Deus ab aliquo principio per Verbum {48} facere incipit, quo perspicuum sit illos non fuisse priusquam gignerentur ([Greek: prin genesthai]); at Verbum non in alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt, principii est expers; ut ipse quoque Filius sine principio existat in Patre, a quo genitus est, non autem creatus.» _Orat._ II, 57. Neque absimili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex _Orat._ I, 10. ubi pro [Greek: prin gennêthêi] supponit Athanasius [Greek: prin poiêthêi]; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesim suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba [Greek: prin poiêthêi], ut sua, alicubi adhibuisse, Attamen, «Quis hominum, sive graecus sive barbarus,» scribit Athanasius, «quem Deum confitetur, unam ex rebus creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret?» _Orat._ I, 10. Idem profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad Eusebium Nicomediae Episcopum scribens, vocabulo [Greek: gennêthêi] in [Greek: ktisthêi]; et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret. «Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium, antequam gigneretur, _aut_ crearetur, _aut_ destinaretur, _aut_ fundaretur, non fuisse.» _Theod. Hist._ I, 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse: «_Manifestum omnibus_ est, illud quod factum est, non fuisse antequam fieret.» _Athan. de Syn._ 17.

6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quae Bullo favere videantur, facilem tamen habent solutionem. E.g. «Qui fieri potest,» rogat, «ut non sit in numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur? siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam fierent?» _Orat._ II, 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse, Arianos affirmasse Filium «Non esse priusquam gigneretur, Catholicos autem» Esse. Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicaeni in Anathematismo suo, ut confirmavimus, non ipsam Arianae formulae propositionem simpliciter negant, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non {49} «Quo pacto non est creatus, _nisi erat_ antequam gigneretur,» sed, «Quo pacto non est creatus, _si illorum argumentum verum est_, non erat antequam gigneretur?» Neque alibi _Orat._ I, 20. cum dicit, «Si non fuerit Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas,» vult, non «_Nisi_ fuerit re» sed «_Si verum sit illud_, Non fuit Filius» etc. Itaque, non multo post idem dicit de Deo Patre, quo vanissimos sophistas suo sibi gladio jugulet, «Estne Deus etiam priusquam gignitur?» non certe quasi in Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut ineptissimum explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.

7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem, non simpliciter verae cuidam propositioni contrariam, plenissime cum Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus. Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, in Filio docet, «Generatio cum essentia ipsa _concurrit_ atque a principio exstitit;» quod contra fit in hominibus, qui quidem, «ut Levi in lumbis Abrahae,» cum «partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus, partim ex non entibus,» illud scilicet complent «Fuit antequam gigneretur;» quod Bullus non in hominibus sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit de eadem re magnus theologus: «Quaestionem hanc tuam _absurditatis_ multum, _difficultatis_ nihil habere aio.» Tum captionibus verborum quibusdam aliis prolatis quae cum Ariana illa possent comparari, «_Ineptius_ est» dicit, «id quod a principio erat, _utrum_ ante generationem esset ([Greek: pro tês gennêseôs]) _necne_, in quaestionem vocari.» Orat. 29, 9.

8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthaeum c. 31. n. 3. verba quaedam emisisse quae Bullo favere videantur. Docet enim egregius ille vindex catholicae veritatis, «Verbum in principio Deum, et hoc principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc {50} in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur.» Cujus simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu _de Filii generatione_: «Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur.» At Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est, _Diss._ 1, 2. §. 6. Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum. Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam venisset; «regeneratum autem pridem,» ut ipsius verbis utar, «et in Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum» conceptis verbis «audivisse,» _de Syn._ 91. postea autem, ut Coustantius nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod _de Trinitate_ conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam «antequam gigneretur non erat,» in sophismatis loco luculentissime ponit. «Adjiciant haec,» de eo scribit, «_arguta_ satis atque auditu placentia; Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non qui erat, natus est,» _de Trin._ XII, 18. Neque aliter illi formulae occurrit; «Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius,» 15. quod quidem nihil aliud est nisi negatio illius «Fuit antequam genitus est.» Pergit, ut Gregorius: «Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est.» 21. Quid potest esse disertius? Porro pro «fuit ante quam natus est,» supponit, «semper natus fuit;» e. g. «Numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed seipsum demutare nascendo.... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse antequam nasci.» 30. Concludit, Athanasii sensum {51} vel clarioribus retractans verbis; «Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam nascitur, _vel fuisse vel non fuisse_, non subjacet.» 31.

9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui argumentato, «Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem ... Qui est, generatione non indiget,» respondit sanctissimus Praesul, «Eunomium, _quoniam_ animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam _transferre_; et _quoniam_ genitus est, dicere, ante generationem non fuisse.» _contra Eun._ II, 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra citati, dicendo, Filio esse aeternam generationem, ut loquitur Evangelista, cum «aeternitati Patris generationem Unigeniti connectit.» _ibid._ 15.

Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a Concilio Oecumenico, Nicaeae congregato, minime sancita esse illa verba quae Bullo Catholica videntur, «Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;» quasi ulla traditione Patrum aut Doctorum auctoritate nobis commendentur. Quae cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugerit, Concilii illius magnam partem, quo causam suam apud eruditos feliciore spe posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans ad Orationem secundam contra Arianos _capp._ 61-64.

Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae, quae Ariani objiciebant Ecclesiae, «Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua,» ut in Versione LXX Interpret. leguntur, provehitur sanctus Doctor ad verba Apostoli, «Primogenitus omnis creaturae;» quae proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod {52} ante saecula fuit Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu [Greek: sunkatabasei] e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.

Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiae et bonitatis, Filium, qui «in principio erat apud Deum,» in cogitationem venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quaedam appelletur. «Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam Arianam vixerunt,» ad Athanasium autem provocat, «illam [Greek: tou logou] ex Patre progressionem (quam et [Greek: sunkatabasin], hoc est, condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum haec universa agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum [Greek: ton logon] a Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturae primogenitum in Scripturis dici confessi sunt.» _Defen. F. N._ III, 9. §. 1. At Athanasium in hac progressione et condescensione Verbi voluisse natum denuo esse quodammodo Verbum, et proinde appellatum esse «Primogenitum omnis creaturae» profecto non puto; contra «Primogenitum» illud, non relationis alicujus, quae intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab aeternitate fuit Unigenitus Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam signatam voluit, quo typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturae se fecit Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et summus artifex, sese contemplans {53} atque intuens tanquam unicum exemplar suum, ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius, ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et in coelestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.

Primum, verbum [Greek: sunkatabasis], sive condescensio, (quod adeo non generationis in se habet ullum sensum, ut testibus Vesselio et Suicero de Aeterno Patre, omnium conservatore, a Patribus usurpetur,) quid velit apud Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui. Incipit autem his verbis: «Quo res factae non tantum existerent, sed etiam bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia se ad res creatas condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum Verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta ejusdem Verbi, quae ipsa est Sapientia, imago quoque est, etc.» §. 78. Quid hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sui imprimente in operibus suis? Finem autem facturus Sapientiam introducit sanctus Doctor ita loquentem: «Omnia quidem in me et per me facta sunt: quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum substantiam quidem cum Patre aderam, me vero ad res factas condescendens, meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno corpore non secum discordaret sed concordaret.» §. 81.

Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium {54} autumasse, ne ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut ne sanctissimam creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam perventura est. «Verbum,» scribit, «cum principio Demiurgus esset creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus naturam, quae purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi,» graeca fortius currunt quam latina, [Greek: philanthrôpiai patrikêi sunkatabas antelabeto, kai kratêsas auta eis ousian ênenke]. _Orat._ II, 64. Quare operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine donatus est; [Greek: sunkatabantos tou logou], pergit sanctus doctor, [Greek: huiopoieitai kai autê hê ktisis di' autou]. Ex quo fit, ut non modo per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et virtute Spiritus ejus consistunt et permanent omnia. «Nam,» ut alibi docet uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem saepius appellasse jucundissimum est, «Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab aeternis rebus aversi, sibi ipsis corruptionis mortiferae auctores facti sunt; qui ex natura quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturae statum effugerunt.» _de Incarn. V. D._ 5. Itaque nihil fere est creatum, quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus, superadditam creationi suae, Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, [Greek: genêta] seu [Greek: gennêta], non [Greek: poiêmata] et [Greek: erga], quo sanctissimam hanc exprimat veritatem; cauto tamen semper, gratiae illud esse non naturae, donum Creatoris non creaturae proprium, quod mundus {55} in se habeat hanc formam pulchritudinis, et coelestium necessitudinem, et principium stabilitatis. «Res factae,» docet, «cum sint opera, genitae dici nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectae, genitae et ipsae dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factae sint in Spiritu participes.» _Orat._ I, 56.

His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis, et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia, Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut mundus in familiam Dei adscisceretur.

Profecto fateor haec omnia in mysterio et fructibus sanctissimae Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid universae naturae a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo, dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. «Decebat creationis quidem exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in ipso; quae sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est, quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur.» _In illud Omnia._ 2. Quid quod, cum carnem {56} sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas, quam cum, universa conditurus, ideam se faceret et regulam rerum condendarum. Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem meliora, non elevans quod in se bonum est.

Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in oeconomia evangelica, possit illustrari. «Cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem» dicit Lactantius, _Instit._ IV, 25. «Quidquid facturus erat Deus in creatura» docet Augustinus, «jam Verbo inerat, nec esset operibus, nisi esset in Verbo.» _In Ps._ 44, 5. Alio loco Filius ab eodem appellatur, «ars quaedam Omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium.» _de Trin._ VI, 11. Cyrillus autem Alexandrinus: «Unigenitus» scribit «secundum naturam; primogenitus propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit, et ex eo qui semper est, germinet.» _Thesaur._ 25. p. 238. Similiter ab Athenagora Filius vocatur [Greek: idea kai energeia] omnium rerum materialium; [Greek: hê idea hoper logon eirêkasi], a Clemente Alex. _Strom._ V, 3. [Greek: idean ideôn kai archên lekteon ton prôtotokon paseôs ktiseôs], testatur Origenes,_Contr. Cels._ VI, 64 fin. [Greek: katesphragisthêmen], docet Cyrillus Alex. [Greek: eis to archetupon tês eikonos]. _in Joan._ p. 91. [Greek: hoion apo tinos archês], concinit Gregorius Nyssenus, _Catech._ p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus, multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: [Greek: eikôn kai tupos pros aretên], _Orat._ I, 21. [Greek: tupon tina labontes] et [Greek: hupogrammon], III, 20. [Greek: en autôi êmen protetupômenoi], II, 76 init. [Greek: tupon eikonos entheinai], 78, init. [Greek: prôtotokos eis apodeixin tês tôn pantôn dia tou huiou dêmiourgias kai huiopoiêseôs], III, 9 fin. [Greek: tên tou archetupou plasin anastêsasthai heautôi]. _Contr. Apoll._ II, 5. {57}

Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens, vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet [Greek: prôtotokos] atque [Greek: archê tês ktiseôs], et [Greek: monogenês prôteuôn en tê ktisei], et [Greek: prôtotupon gennêma, monos gennêtos en tois genêtois], et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in opere suo «De Divinitate Christi;» neque quicquam facit ad probandum, quod voluit Bullus, Concilium Nicaenum iis favisse qui dicerent, fuisse Filium antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostrae, id solum suggerentes insuper, nempe illa quae de Athanasii doctrina supra dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Antenicaenorum nodis expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et Ballerinii tractaverunt.

[Illustration] {58}

[Illustration]

DISSERTATIO IV.

DE VOCIBUS [Greek: ex heteras hupostaseôs ê ousias] ANATHEMATISMI NICAENI.

[Illustration]

Ambigitur inter doctos, utrum, cum Patres Nicaeni eos anathemate feriunt «qui Dei Filium ex alia _hypostasi_ vel _usia_ esse sentirent,» vocabula _hypostasis_ et _usia_ rem unam significent an duas. In hac diversitate judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse poenitebit. Si _hypostasin_ volumus ab _usia_ distinctam, Bullum habemus auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.

Bullus, in Defensione sua Fidei Nicaenae, credit, si eum recte interpretor, duas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis _usiae_ et _hypostasi_ in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur, duas haereses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex _usia_ Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex _hypostasi_ Patris. Et praeterea duas revera haereticorum factiones, in historia temporum illorum, sibi invenisse putat, quae suum utraque locum habeant in illo Anathematismo.

Petavius contra, _de Trin._ IV, 1. _hypostasin_ tunc temporis idem velle atque _usiam_ arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet esse conclusam; eo maxime {59} quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362 habitum, sensus _hypostasis_ ab _usia_ diversus nulla esset publica Ecclesiae auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (_Ep. Pont. Rom._ pp. 274, 290, 462.) Tillemontius, (_Dion. Alex._ §. 15.) Huetius, (_Origenian._ II, 2. n. 3.) Thomassinus (_de Incarn._ III, 1.) et Morinus, (_de Sacr. Ordin._ II, 6.) Maranus autem, (_Praef. ad Basil._ §. 1. t. 3. Maur.) Natalis Alexander, (_Saec._ 1. _Diss._ 22. circ. fin.) Burtonus (_Testimonies to the Trinity_, n. 71.) et Routhius (_Relliqu. Sacr._ vol. III, p. 189.) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.

Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui, suam rem agentes, dicebant Concilium Nicaenum _hypostasi_ et _usiae_ unum sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res, cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim assignasse.

Provocat etiam ad Anastasium testantem, _Hodeg._ 21. (22. p. 243?) Patres Nicaenos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreae Samosateno inscriptum, Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium _ibid._ c. 10. p. 164. Vid. quoque c. 9. p. 150. c. 24. p. 364. ubi Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis, cum mentio sit trium _hypostasium_, trium autem similiter _usiarum_ nulla in patribus sit mentio, perspicuum est _hypostasim_ tunc expressisse notionem aliquam, quam _usia_ non exprimeret. Accedit quod Athanasius ipse de tribus _hypostasibus_ loquitur, _In illud Omnia_ 6. _Expos. Fid._ 2. Vid. quoque _Incarn. c. Arian._ 10. _Orat._ iv, 25. _init._

Hoc de testibus ipsis: nunc de haeresibus duabus, quae ex his vocibus tesseram, sibi quaeque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus distinctionem fecisse Semi-arianos inter _usiam_ et _hypostasin_; ex _hypostasi_ Patris {60} esse Filium concessisse, ex _usia_ negasse. Quare, quando anathematizat Concilium eos qui ex _usia_ Patres negant esse Filium, ferit Semi-arianos; quando eos qui ex _hypostasi_, (credo virum doctum hoc velle, non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.

1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit. Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex _hypostasi_ Patris esse Filium? Concedatur hic Semi-arianos dixisse «ex alia _usia_,» at quinam dixerint «ex alia _hypostasi_?» Ariani? rejecerunt isti ex _usia_ utique, sed de _hypostasi_, tanquam diversa ab _usia_, ne verbum quidem protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos haereticos existimo. Haec autem jacienda erant, severe non conjectura, quasi fundamenta hujus interpretationis; si nulla sunt, corruit aedificium. Nam Bulli haec plane principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex _usia_ non esse eos qui negarent ex _hypostasi_. Quaerimus duo genera haereticorum; et non designat ullos homines, qui negarint ex _hypostasi_, ex _usia_ non negarint.

2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex _hypostasi_ sensu illo peculiari _personae_, quem _usia_ non habet, hoc unico probat argumento, quod tres illae Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quae sigillatim appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos anathemate feriunt qui dicerent Filium esse «ex alia _hypostasi_ et non a Deo,» praetermissis verbis «ex alia _usia_,» quae inde concludit esse propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam, quia omiserit «ex alia _usia_,» ut illam contra defendat eo ipso quod retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, _de Syn._ 35. quod quidem perinde est, quasi aperte dixerit «ex alia _hypostasi_ et non ex Deo,» idem velle atque «ex alia _hypostasi_ vel _usia_.» Accedit quod Athanasius {61} quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant, _de Decr._ 20. _fin._ plane omittit _hypostasin_; quasi, dum _usia_ staret in suo loco, idem fuerit aut adjungere aut omittere _hypostasin_.

3. Hoc praeterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo demonstretur Semi-arianos revera reprobasse «ex _usia_;» cum plane constet contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. «Certissimum» esse confirmat, haereticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas protulerunt, scilicet Semi-arianos, «nunquam fassos, nunquam fassuros fuisse Filium ex _usia_ Patris progenitum.» Fateor eum hac in re habuisse Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. «Horum Semi-arianorum,» scribit, «quorum antesignanus fuit Basilius Ancyrae Episcopus, prorsus obscura fuit haeresis ... ut ne ipse quidem Athanasius satis illam exploratam habuerit.» _de Trin._ 1, 10. §. 7.

Haec Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. «Viros qui alia quidem omnia Nicaeae scripta recipiunt, de solo autem _homoüsio_ ambigunt, non ut inimicos spectari par est ... Cum enim _confiteantur ex usia Patris et non ex alia hypostasi esse Filium_ .... non longe absunt ab _homoüsii_ voce recipienda. Talis est Basilius Ancyrae, qui de fide scripsit.» _De Synod._ 41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, praeter ea quae de Semi-arianorum doctrina testatur, quod _hypostasin_ et _usiam_ idem plane facit fidelissimus hujus historiae interpres. Neque id omittendum est, quo Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere «_homoüsion_» profiteri, quia jam profiterentur «ex _usia_,» quod ipsorum tessera «_homoeüsion_» non satis posset muniri.

Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quae {62} Semiarianis Ancyrae vel Sirmii lata essent, inter alia quae recte confiterentur, hoc esse testatur, «Non creatura est Filius genitus, sed _a natura Patris_ indiscreta substantia est.» _de Syn._ 27.

Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos haereticos «ex _usia_ Patris» Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus ([Greek: energeiais]) divinis, quorum una esset actio [Greek: gennêtikê] seu generativa, alia [Greek: ktistikê] seu creatrix; unde colligerunt Filium esse, non ex _usia_, sed per actionem illam generativam, [Greek: ex homoiotêtos], ex similitudine Patris. At certe ea quae plane confitentur Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et «ex _usia_» non obscure significant; [Greek: huion homoion], dicunt, [Greek: kai kat' ousian ek tou patros] p. 825. b. [Greek: hôs hê sophia tou sophou huios, ousia ousias], p. 853. c. [Greek: kat' ousian huion tou Theou kai patros]. p. 854. c. [Greek: exousiai homou kai ousiai patros monogenous huiou]. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum [Greek: gnêsios] _ibid._ et Athan. _de Synod._ 41., ut alia, quae iidem proferunt, praetereamus.

Quod quidem ex collatione illa quoque colligetur, inter Semi-arianos et Anomoeos, Constantinopoli coram Constantio an. 360. habita, cum Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam «_homoüsion_» illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur «ex _usia_.» Cum enim Anomoei _homoüsion_ condemnatum vellent, Silvanus Tarsus, Semi-arianorum vir primarius, «Si Deus Verbum non est ex nihilo,» respondit, «neque creatum, neque alterius _usiae_, _homoüsius_ igitur est Deo qui ipsum genuit, utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum Genitore naturam habet.» Hist. II, 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii, notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicaenorum Anathematismum citare, tamen omittere verba «ex alia _hypostasi_,» tanquam supervacanea, cum «ex alia _usia_,» jam memorasset. {63}

Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semi-arianos temporis progressu propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus provocare ad illorum confessionem an. 358, quo probemus quid an. 325 de Filii generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola quaedam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem haereticorum factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines, quia «ex _usia_» confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque caeteri, qui ipso Patrum Nicaenorum tempore, haeretici licet, a simplici Arianorum vesania refugerunt. Esto igitur dubium, ut Bulli causam oremus ultro, Semi-arianos Nicaenos «ex _usia_» recepisse; tamen certum ne est eos contra recepisse «ex _hypostasi_?» Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis «ex _usia_» abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere «ex _hypostasi_.» Quae cum ita sint, historia controversiae tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad testes veniendum est.

Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris aevi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis, nisi Basilius, eidem conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius, dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quaestionis hujus, Basilium protinus sequamur; _hypostasin_ et _usiam_ inter se differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni viro, gravissimo licet, aliis adversantibus testibus, certe non est confidendum.

Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de _hypostasi_ et _usia_ esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in Anathematismo. Nam commutant illa inter se; _hypostasin_ omittunt; omissa autem, tamen Anathematismum {64} tanquam omnibus numeris absolutum aestimant. Praeterea Hilarius in _Fragm._ II, 27. cum velit Anathematismi verba latine vertere, «ex altera substantia _vel essentia_» scribit. Cujus simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, «ex alia hypostasi _et usia_» c. 7.

Haec sint praeludia quaedam, namque Athanasius, in Epistola sua _ad Afros_, ad vocem ipsam paene definiendam ex proposito aggreditur; «_Hypostasis_ est _usia_, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod Hieremias vocat existentiam, cum dicit etc.» §. 4. Quamvis autem alibi loquitur de tribus _hypostasibus_, aliud illud est; nam quia _hypostasis_, numerali diserte addito, vult _persona_, non inde continuo perspicuum est quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu reperitur. Ego hoc verissimum esse puto, quando trium mentio est _hypostasium_, _hypostasin_ personam velle; sed in Anathematismo Nicaeno non legimus «tres _hypostases_,» sed «_hypostasin_ vel _usiam_;» quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus _hypostasibus_ locutus, tamen _hypostasin_ in singulari sumptam _usiam_ interpretatur (vid. e. g. _Orat._ III, 66. IV, 1. f. 33 _fin._) ita Patres quoque Nicaeni, «hypostasin» proferentes et _usiam_ adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed apposita voluerunt.

Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: «Tota saecularium litterarum schola nihil aliud _hypostasim_ nisi _usiam_ novit.» _Ep._ XV, 4. Quid quod de tribus _hypostasibus_ disputans, liberiora haec profert, quae non protulisset utique, si Patribus Nicaenis _hypostasis_ «persona» sonuisset. «Si jubetis, condatur _nova post_ Nicaenam fides; et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi.» Certe si Basilius validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis Athanasius, vehemens Hieronymus.

Basilius porro, non Caesariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus congregales, idem testantur apud Epiphanium: «Hanc _hypostasin_ Patres _usiam_ vocarunt.» _Haer._ 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam {65} Epistolae Sardicensi assutam invenimus: «unam esse _hypostasin_, quam ipsi haeretici _usiam_ appellant.» Theod. _Hist._ II, 6.

Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et Gregorium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout sua ipsorum aut veritatis traditio, aut haereticus error ferebat, asseverantius quam consultius de sensu _hypostasi_ esse testatos. Esto; at Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos, traditionem suam; si enim Occidens unam _hypostasin_ praedicaverat, tres _usias_ Semi-ariani, ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium _hypostasium_, unius _usiae_ confessione.

Praeterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandria de _hypostasi_ paulo ante Concilium Nicaenum, quam tamen «ne verbo quidem dignatum est Concilium illud.» _Hist._ III, 7. id quod aliter se habet, si inter _hypostasin_ et _usiam_ a Concilio distinctum est.

Concilium denique Alexandrinum an. 362. habitum, cum decerneret integrum esse _hypostasin_ vel pro _usia_ vel pro persona adhiberi, non solum eo ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in Ecclesia, sed id apertissime declarat in Epistola sua. Si enim _hypostasi_ sensum suum jam imposuisset Concilium Nicaenum, quid reliquum erat Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus, ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in «veteri vocabuli usu» illo ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum ante Concilium Nicaenum collocat, _Hist._ III, 4, 5 et tabula Sardicensi, in qua unius _hypostasis_ doctrina ex traditione Catholica repetitur.

Ea quae adduximus saeculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant, rariora licet, quae de eodem vocabulo in saeculis ante-nicaenis traduntur. Socrates hic audiendus est: «Qui Graecam inter Graecos philosophiam tradiderunt, _usiam_ quidem pluribus modis definierunt; _hypostasis_ vero nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenaeus {66} quidem Grammaticus, in Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc vocem barbaram esse affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phaenice ea vox insidias significat; apud Menandrum vero condimenta, perinde ac siquis faecem vini in dolio subsidentem appellet _hypostasin_. Verum licet ab antiquis philosophis haec vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores ea frequenter usos fuisse pro _usia_.» _Hist._ III, 7. Ex Ante-nicaenis, plurimus est Origenes in vocabulo _hypostasis_; idque, contextu verborum interprete, ut significetur «persona». Loquitur porro de tribus _hypostasibus_; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita tamen ut _hypostasim_ cum _usia_ confundat; item Athanasius, ut supra dictum est, (Orig. _in Joan._ II, 6. Dionys. _ap._ Basil. _de Sp. S._ n. 72. Euseb. _ap._ Socr. I, 23. Athan. _In illud Omnia_. 6.); de duabus Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. _in Cels._ VIII, 2. Ammon. _ap. Caten. in Joan._ X. 30. Alex. _ap. Theod._ I, 3. p. 740.) Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholae cujusdam esse propria, nempe Alexandrinae: post autem exortas haereses ne verborum ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab Apostolis insedit, Tria revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiae, Dei monitu, per vocabulum _hypostasis_ exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi quod Maranus _hypostasin_ «summo consensu» receptam esse putat ab Oriente a Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem «apud Catholicos Dionysii aetate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases.»

Inquirendum est denique, cur, unam rem prae oculis habentes, duobus vocabulis _usia_ et _hypostasi_ in Anathematismo suo usi sint Nicaeni Patres. Respondet Coustantius, {67} _hypostasin_ primo scriptam ab illis fuisse, deinde _usiam_ provida mente adjectam, ne scilicet _hypostasin_ prave verterint Sabelliani, quasi voluerit _persona_. Crediderim praeterea _hypostasin_ priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Oecumenico, sub Latinorum magisterio habito, vocabulum _substantia_, seu _hypostasis_, quasi nativum fuerit et solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos, loquitur de Spiritu Sancto tanquam ejusdem _hypostasis_ et _usias_ cum Patre et Filio. Theod. _Hist._ II, 17; longe aliter atque Concilium Oecumenicum secundum, a quo, absentibus quippe Latinis, tres _hypostases_ commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex praesulibus scilicet Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicaeae,) qui controversiam de _substantia_ sive _hypostasi_, in Alexandriam induxerit. Sardicae quoque, quanquam _hypostasis_ pro _usia_ in Epistolam Synodalem non inducebatur, tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat saeculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem Romanum et Alexandrinam Praesulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et Routhio): cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem tres divulsas ([Greek: memerismenas]) i. e. tres substantias condemnabat, quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, «Si eo quod tres sunt _hypostases_, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint, aut Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant.» _ap. Basil. de Sp. S._ 72. Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum hospite Pontificis Romani; qui, cum Origenes, Dionysius, Ammonius, Alexander, populares sui, duo et tres _hypostases_ confitentur, ita tamen ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens _hypostases_ in Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem, quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.

Quae si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis Confessionibus Semi-arianorum, omittatur «ex {68} _usia_;» quia scilicet mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur haeretici illo vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua _de Decr. Concil. Nic._ scribens ad Graecos, omittit _hypostasin_, _usiam_ retinet. Neque absimili ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt praetensa _hypostasi_ Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum Nicae in Thracia, non solum _usiam_, ut in aliis confessionibus Arianorum, sed _hypostasin_ etiam omittit; quo scilicet Latinis necesse esset, non solum graecum «_homoüsion_» sed latinum «unius substantiae» rejicere.

Jam vero, si usitatum est philosophorum scholis, illam magis probabilem judicari hypothasin, quae ad universa facta, de quibus agit, facillime accommodatur, quid nobis ea quae jam dicta sunt perpendentibus restat, nisi ut concludamus, vocabulis _hypostasi_ et _usia_ Anathematismi Nicaeni unam rem, non duas significari?

* * * * *

NIHIL OBSTAT--Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.

NIHIL OBSTAT--Joannes Perrone S. J. Censor Theol. Deputatus.

IMPRIMATUR--Fr. Dom. Buttaoni Ord. Praed. S. P. A. Magister.

IMPRIMATUR--Joseph Canali Patriarcha Constantinopolit. Vicesgerens.

* * * * *

NOTES

[1] Theod. Eran. II, p. 136. Justin. ad Menn. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr. Cap. III, 3. Concil. Later. Sect. 5. Agath. Ep. ad Impp.

[2] Vid. voces [Greek: skopos, kanôn, alêtheia, dianoia], etc. Orat. 1, 37 init. 44. init. 46. init. II, 1 init. 5 init. 31 init. 33 init. 35 init. 44 init. 63, 65 init. 70 init. III, 7 fin. 18 med. 28 fin. 29 init. 35, 58. fin. etc.

[3] Vid. [Greek: allotrioousios] Orat. I, 20 [Greek: homoias ousias] ibid. 21, 26. III, 26. [Greek: homogenês], I, 56. [Greek: homophuês]; ibid. 58. Cf. de Syn. 5. ubi [Greek: homoiousion] reprobat. Cf. item argumentum, non ad consubstantialitatem, sed ad aeternitatatem Filii a voce [Greek: eikôn] ductum, Orat. 1, 20 cum illo ab eadem ad consubstantialitatem, de _Decret._ 20, et 23. Greg. Naz. _Orat._ 36.

[4] Plutarch. Cic. 5.

* * * * *

Corrections made to printed original.

page 7. "4. ... liquet enim Athanasium": 'Athasium' in original.

page 20. "(4) ... dicit Athanasius": 'Athananius' in original.

page 36. "(4) ... ad quam idem auctor provocat": 'provoeat' in original.