Ars grammaticae Iaponicae linguae by Collado, Diego

[Transcriber’s Note: This e-text contains some letters with unusual diacritics: ã ẽ ĩ õ ũ (tilde on any vowel) ǒ ǔ (hacek / “caron”) ę (“e caudata” = æ) œ (oe ligature) If any of these characters do not display properly--in particular, if the diacritic does not appear directly above or below the letter--you may have better results with the Latin-1 version of this file.]

* * * * *

ARS GRAMMATICAE IAPONICAE LINGVAE.

IN GRATIAM ET ADIVTORIVM eorum, qui prædicandi Euangelij causa ad Iaponiæ Regnum se voluerint conferre.

Composita, & Sacræ de Propaganda Fide Congregationi dicata à Fr. Didaco Collado Ordinis Prædicatorum per aliquot annos in prædicto Regno Fidei Catholicæ propagationis Ministro.

[Illustration: EVNTES IN VNIVERSVM MVNDVM PRÆDICATE EVANGELIVM OMNI CREATVRÆ]

ROMÆ, Typis & impensis Sac. Congr. de Propag. Fide. MDCXXXII. SVPERIORVM PERMISSV.

Imprimatur si placet Reuerendiss. P. M. S. Pal. Apost. A. Episc. Vmbriaticen. Vicesg.

Imprimatur

Fr. Nicolaus Riccardius S. Pal. Apost. Magister, Ordinis Prædicatorum.

* * * * *

[Transcriber’s Note: The book contains no Contents or Index. Instead, the full chapter titles are listed here.]

PROLOGVS AD LECTOREM. De nomine & eius declinatione, & genere. De pronomine. De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c. De pronomine secundæ personę: scilicet Tu, tui, tibi, &c. De pronomine tertiæ personæ, scilicet ille, illa, illud. De pronominibus relatiuis. De formatione verborum, & coniugationibus. De Pręterito imperfecto, perfecto, & plusquam perfecto. De futuro primæ coniugationis. Imperatiuum primæ coniugationis. Optatiuum primæ coniugationis. Subiunctiuum primæ coniugationis affirmatiuæ. Infinitiuum. Prima coniugatio negatiua. Secunda coniugatio affirmatiua. Secunda coniugatio negatiua. Tertia coniugatio affirmatiua. Tertia coniugatio negatiua. Coniugatio verbi substantiui negatiui. De Particulis conditionalibus. De verbo potentiali. Verba irregularia quo ad coniugationes. De verbo adhuc, & de eius formatione & differentijs. De aliquibus verbis quæ de se habent honorem determinatum. Aduertentiæ circa coniugationes verborum. De Adverbiis. Caput primum. De aduerbijs locorum. Aduerbia ad causam interrogandum & responendum. Aduerbia temporis. Aduerbia negandi. Aduerbia affirmandi. Adverbia comparatiua. Aduerbia superlatiua. Aduerbia intensionis & exaggerationis. Aduerbia congregandi. Aduerbia concludendi, & aduertendi. De Præpositionibus casuum. De coniunctionibus & diuisionibus. De interiectione. De sintaxi, & casibus, quos regunt verba. De Arithmetica Iaponiæ & materia numerorum, in quibus hoc opus hic labor. Aliquæ regulæ coniugationum in scriptura librorum. ERRATA SIC CORRIGE.

* * * * *

PROLOGVS AD LECTOREM.

Et aduertentiæ aliquæ pro Iaponicæ linguæ perfecta pronuntiatione.

Etsi quondam à principio plantationis Orthodoxæ fidei nostræ in Regno Iaponico, composita fuerit quædam ars grãmaticæ linguæ prædictæ a P. Ioanne Rodriguez Societatis Iesu; quia tamen raro res in sua prima conditione perfectæ lumen aspiciunt, & aliàs, ob temporum diuturnitatem, vix aliquam copiam prædictæ artis est iam inuenire: Visum est mihi, aliquale Deo, & ministris fidei propagationis (quæ sine linguæ instrumento non potest esse) obsequium præstiturum, si extractis ab arte prædicta necessarijs (sunt enim multa) & relictis, quæ peritis in prædicta lingua talia non probantur; additis etiam ijs, quæ experientia, & vsu, lectioneque continua librorum, Deo largiente (qui dat verbum Euangelizantibus) sum adeptus, in compendium alarè, & sub breuitate redigerem præcepta omnia quæ ad eruditè vtendum lingua Iaponica, prædicatoribus (pro quibus labor est assumptus) sunt necessaria. Quia verò simul cum præceptis, & regulis, expedit exempla, in quibus prædicta regulæ verificantur ponere; libuit etiam ad maiorem discipulorum consolationem & iuuamen non solum hoc; sed etiam exemplorum omnium declarationem in lingua Latina (quæ inter Theologos est cõmunior) adiungere, quo nihil a magistro restet amplius desiderandum. Et si verò ea omnia, quæ tam in hac arte; quàm in Dictionario (quod, Deo dante, quanto citius in lucem edere gestio) continentur meo iuditio sint satis limata, & secura, quibus fiducialiter quiuis vti potest; Examini tamen, & iuditio melius sentientium subiecta esse volo, vt fidei prædicatio ab eruditiore lingua, fructuosior euadat.

Quando duæ vocales immediate coniunguntur in aliquo vocabulo linguæ Iaponicæ; non pronunciantur sicut in Latina valeo, aut in Hispanica _vaca_, sed vtraque integra per se profertur, _v,a_; _v,o_; _v,i_.

Litera, _s_, pronuntiatur sicut, _sç_, v.g. _susumùru_, _sçusçumùru_.

Litera, _j_, pronunciatur blande, sicut in lingua Lusitanica _joaõ_, &, _judeo_.

Litera _x_, pronunciatur etiam blande sicut in lingua Lusitanica _queixumes_.

Quando supra literam, _o_, fuerit hoc signum _^_ pronunciatur, _ô_, ac si esset, _ou_, labijs quasi iunctis, & ore penè clauso: v.g. _búppô_.

Quando verò supra _o_, fuerit hoc signum, _v_, vel, _ó_, pronunciatur ore aperto, & ac si essent duæ literae, _oo_, v.g. _tènxó_, vel _gacuxǒ_.

Si vero prædicta signa, fuerint supra _ú_, pronuntiatur _ǔ_, detentum, ac si essent duo, v.g. _Tàifú_, _Aiaǔ_.

Quando fuerit hoc signum _~_ super aliquã literam ex vocalibus debet proferri sicut, _n_; sed non in integrum, sed cursim & leniter v.g. _vãga_.

_Qe_, &, _qi_, scribuntur absque, _u_, quia quando, _u_, sequitur post, _q_, vel post, _c_, utraque integrè pronunciatur absque sinalepha v.g. _quõdai_, _quàinìn_:

Quando post, _g_, sequitur, _u_, & postea immediatè alia vocalis _e_, vel, _i_, pronunciatur sicut in lingua Hispanica, v.g. _guenin_; si vero litera, _i_, ponatur immediate post, _g_, absque, _v_, pronunciatur sicut Italicè, giorno, v.g. _Xitãgi_.

Litera, _z_, pronunciatur ea vi, qua in lingua Hispaniæ, Zumbar, v.g. _mizu_.

Si verò fuerint duo, _zz_, violentiùs feriuntur, v.g. _mizzu_.

Quando fuerint duo, _tt_, _xx_, _zz_, _qq_, _cq_, _ij_, _pp_; vtrumque opportet ferire vt fit perfecta pronunciatio, & vis significationis percipiatur: nam v.g. _mizu_, significat mel; & _mizzu_, significat aquam: vnde si eadem, vel violentia, aut lenitate vtrumque pronunties vel aquam tantum, vel mel solùm tibi proferent.

Quando, _ch_, anteponitur vocali, pronunciatur sicut Hispanice, chimenea: v.g. _fochó_.

Si vero, _nh_, anteponatur vocali, pronunciatur sicut Hispanicè, maña, v.g. _nhuva_.

Litera, _f_, in aliquibus Iaponiæ prouincijs pronunciatur sicut in lingua Latina; in alijs autem ac si esset, _h_, non perfectum: sed quodam medium inter, _f_, &, _h_, os & labia plicando, & claudendo, sed non integrum, quod vsu facilè compertum erit: v.g. _fito_.

Quando, _tç_, in aliquo vocabulo fuerit (quod est valde frequens) orare debet discipulus Deum, vt ei venas pronuntiationis aperiat quia est difficilis, & in nulla lingua alia, est talem pronuntiationem inuenire: non enim pronunciatur vt _tç_, aut ut _t_, uel, _c_, solùm, sed uiolenter percutiendo lingua dentes, ita ut utraque litera, &, _t_, &, _ç_, & plus, _ç_, quàm, _t_, feriri uideantur: u.g. _tçùtçùmu_.

Litera, _r_, pronunciatur blandè & leniter ubicumque inueniatur, siue sit in principio, siue in medio uocabuli; u.g., _ranguió_, _cutabirùru_.

_Ya_, _ye_, _yo_, _yu_, pronunciantur sicut in lingua Hispanica.

Quando à Iaponijs pronunciantur uocabula finita in, _i_, uel _v_, uix percipitur litera finalis a tyronibus: u.g. qui audit, _gozàru_, putat se audiuisse, _gozàr_, & qui audiuit _fitòtçu_, credit se solum audiuisse, _fitòtç_, & cum audit, _àxi no fàra_, percipit solum, _àx no fàra_.

Quando uocabulo finito in uocali subsequitur incipiens in consonanti, præcipuè si sit, _b_, uel, _s_, inter ipsam uocalem, & consonantem, pronunciatur litera _n_, sed non perfecta; sed lenis: u.g. _sònõ gotòqu_.

Circa uocabulorum accentus magnam adhibui curam, ut illos signis suis proprijs locis supra literas in quibus accentus fieri debent, adaptatis, sensus & sententia loquentis percipiatur: u.g. _qèi xèi_, habet accentum in utroque, _èè_. _fibicàxi_, habet in prima, _i_, & in, _a_, & idem in dictionario seruabitur ordo, notando accentus ea perfectione, qua summa cum diligentia potui percipere, si in aliquo sum deceptus, paratus sum corrigi; ea uerò quæ diminute fuerint dicta, uel desuerint, tam in arte; quàm in dictionario; cum facile sit addere; à doctiore supplebuntur, qui tertiam artem, & secundum dictionarium aggredietur: ego enim ne à patre familias & Domino Deo nostro reprehenderer, talentum nolui habere repositum in sudario, sed duobus, alia saltim duo superlucrari, & cooperari saluti Iaponiorum; non solùm prædicando, sed præhendo prædicatoribus, si possem instrumenta linguæ, & præcipuè modo ut possint illam extra Iaponiam addiscere: cum propter instantem persequutionem in Iaponia uix sit hoc possibile. Vale & uiue felix lector. Matriti die 30 Aug. Ann. 1631.

* * * * *

In hac arte Grammaticæ seruauimus ordinem, quem peritus Antonius Nebrissensis, & alij seruarunt in suis linguæ Latinæ, per partes, videlicet Orationis, nempe Nomen, Pronomen, &c.

_De nomine & eius declinatione, & genere._

In lingua Iaponica non sunt declinationes per casus sicut in Latina, sed sunt quædam particulæ, quæ postpositæ nominibus, casuum; differentias constituunt in omnibus nominibus, tam appellatiuis, quàm proprijs. Quæ constituunt nominatiuũ, sunt quinque, _va_, _ga_, _càra_, _no_, _iòri_. Particula, _va_, postponitur quando quasi reduplicatiue, seu specificatiue volumus explicare rem vel personam significatam per tale nomen; siue sit primæ, siue secundaæ, vel tertiæ personæ: v.g. _Vàtacùxi và mairànu_, ego, vel, quod ad me attinet, non ibo. Particula, _no_, postponitur secundis & tertijs personis, & præcipuè si sint inferioris ordinis; & quando in oratione est aliquod relatiuum, quod non denotat actionem transitiuam: v.g. _Sònàta no mǒxita còto_, id quod tu dixisti. Postponitur etiam particula, _no_: quando aliquid indefinitum dicitur: v.g. _iiè no àrucà mìió_, vide si sint domus. Particula, _ga_, postponitur regulariter primis & tertijs personis inferioribus, & etiam secundis quando sunt etiam infimæ vel humiliantur: v.g. _Pedrõga qita_, Petrus venit. Solent etiã hanc particulam postponere quando aliquid indefinitè volunt dicere, sicut dictum est de particula, _no_: v.g. _còco nì và iiẽgà naicà?_ non sunt hic domus? & si in oratione sit relatiuum non dicens actionem transitiuam, si referat rem inferioris & humilis ordinis, postponitur etiam particula, _ga_: v.g. _sorẽgàxĩ ga càita fumi_, Epistola, quam ego scripsi, _sòchĩ ga iúta còto_, quod tu dixisti. Particulæ, _càra_, & _iòri_, postponuntur & faciunt nominatiuum quando oratio dicit actionem transitiuam, & præcipuè si est oratio relatiui. v.g. _Deus iòri cùdasàrèta gracia_, gratia, quam Deus dedit. _Tòno càra còre vo vôxe tçuqerarèta_, Dominus hoc præcepit. Aliquando etiam nomina sunt in casu Nominatiuo absque aliqua particula: v.g. _Pedro Ioaõ vo iòbarèta_, Petrus uocauit Ioannem. Genitiuo sunt duæ particulæ, videlicet _no_, & _ga_. Particula, _no_, seruit omnibus personis superioris ordinis: v.g. _Padre no võ qirumòno_, Patris vestis seu habitus: _ga_, postponitur omnibus personis inferioris ordinis: v.g. _Pedrõ ga fùmi_, Epistola Petri. _so chĩga mòno_, res tua, _àrẽ ga càne_, argentum illius, _Tòno vàio cũ ga fucài fito già_, Dominus est magnæ cupiditatis, idest valde cupidus. Aliquando etiam prædictis particulis genitiuum constituentibus postponitur particula, _to_, v.g. _Pedro no to degozàru_, est Petri. Sed non est modus loquendi perfectus, unde melius est illo non uti; ponitur tamen ut auditus intelligatur. Quando uerò coniunguntur duo nomina substantiua ad faciẽdum unum quasi connotatiuum, non est necessaria particula genitiui, u.g. _còcuxu_, dominus regni. Secundum regulam tamen ordinariam deberemus dicere _còcu no xù_, & hic modus faciendi connotatiua absque particula genitiui, est regularis in lingua Iaponica: u.g. _Maria còto_, res Mariæ.

Datiuum constituunt duæ particulæ scilicet, _ni_ & _ie_, u.g. _Pedro ni móxita_, dixi Petro. _Padre ie ãgue maraxita_, Patri dedi, uel obtuli.

Accusatiuum constituunt quinque particulæ, _vo_, _võba_, _va_, _ie_, _ga_, Prima uidelicet, _vo_, est usitatior: u.g. _Pedro voiòbe_, uoca Petrum, _va_, utuntur quando uolunt in particulari explicare rem significatam per nomen in accusatiuo, u.g. _niffon guchi và Xiranu_, linguam Iaponicam nescio. Particula, _võba_, est idem quod, _vo va_, conuertendo secundam literam, _u_, in, _b_, ea uero utuntur sicut, _va_, u.g. _fune võba nòri sutète_; _cane bacàri tòri maràxità_, relinquens nauigium: argentum seu pecunias tantùm accepi; _ie_, utuntur ad significandum locum ad quem: u.g._ Roma ie mairǒ_, ibo Romam, _ga_, postponitur nominibus significantibus res inanimatas, seu humiles: u.g., _àre iẽ gozàre, mònõ ga móxitaĩ_, accedas illuc, habeo enim tibi aliquid dicere, fit etiam accusatiuum absque aliqua particula ut in exemplo antepenultimo in quo secundum accusatiuum est sine particula.

Vocatiuum constituit particula, _icàni_, sed non postposita nominibus sicut & reliquæ, sed anteposita: u.g. _icàni qimi còre vò gorònjerarei_, uideas hoc domine. Regularius uerò fit uocatiuum absque aliqua particula: u.g. _Padre sàma qicàxerarèio_, audias reuerende pater.

Ablatiuo sunt tres particulæ, _iori_, _càra_, _ni_, tertia scilicet _ni_, facit locum in quo: v.g. _iglesia nĩgozaru_, est in ecclesia: aliquando vtuntur, _ni_, anteposito, _no_, v.g. _sònàtà nò nì Xiàru cà?_ facis hoc tuum? vel accipis tibi? sed hic magis videtur datiuum, quam ablatiuum. Particulæ _càra_, &, _iòri_, sunt communiores ad ablatiuum constituendum: v.g. _Madrid càra màitta_, ex Matrito veni, _Pedro iòri coròsarèta_, occisus fuit à Petro.

Ad constituenda pluralia sunt etiam quatuor particulæ, quæ postpositæ immediatè nominibus, illa pluralia constituunt, postea verò, sequuntur particulæ positæ casus constituentes. Prædictæ autem quatuor particulæ sunt, _tàchi_, _xu_, _dòmo_, _ra_. Prima particula scilicet, _tachi_, facit pluralia nomina significantia res nobilis ordinis, & quas volumus honore afficere; v.g. _Tòno tàchi_, domini. Particula, _xu_, constituit pluralia nomina significantia res nobiles quidem; sed non ita supremi ordinis: v.g. _samurài xu_, nobiles; qui non sunt domini. Particula, _dòmo_, postponitur nominibus significantibus res humiles, siue rationales siue viuentes sensibiles, siue inanimatas: v.g. _fiàcuxõ dòmo_, agricolæ, _ixĩ dòmo_, petræ, _mmã dòmo_, equi. Particula, _ra_, facit pluralia nomina significantia res vilissimas, vel quæ despectui habentur: v.g. _Iudeora_, Iudæi. Pluralibus sic iam per istas particulas constitutis, postponuntur particulæ casus constituentes secundum orationum exigentiam: v.g. _tòno tàchi no còtõ dòmo vo varú iúnà_, ne maledicas res dominorum.

Aliqua etiam sunt vocabula, quæ de se pluralitatem important: v.g. _tòmõ gàra_, significat homines, _Nàn bàn mòno_, res Europeas, _Nàn bàn mòno vo fomùru nà_, ne laudes res Europæ.

Particula verò _icàni_, quæ, vt supra dictum est, facit uocatiuũ non postponitur pronominibus pluralibus iam factis; sed semper anteponitur, particulæ autem facientes plurale postponuntur: u.g. _icàni Padre tàchi vo qiqì nasarèio_, audite reuerendi patres.

Duæ uerò particulæ ex quatuor suprapositis, quæ faciunt plurale, scilicet _domo_, & _rà_ aliquoties sunt singulariũ uerbi gratia. _vare rà_, uel, _midòmo_, ego: aliquando etiam utraque simul inuenitur in singulari: u.g. _midomo ra_, ego, _midomo rã ga_ meum vel mei: postponuntur etiam prædictæ particulæ, _domo_, vel, _ra_, singularibus, vel quando volumus humiliare res significatas aut de successu significati per orationem non sumus ita certi; sed quasi dubitamus: v.g. _sarã dòmõ ga itài_, dolet mihi venter, _àsũ dòmó và àru mài_, crastina die non erit, _àsu rà và narõ mòde_, crastina die forsitan ita erit.

Particula, _va_, postponitur nominibus tam singularibus; quàm pluralibus iam per particulas articulatis: v.g. _còcoie va mairànu_, huc non veniat, _còco càra va dènu_, hinc non exiuit, _còco ni và iru mài_, huc non intrabit: aliquando etiam particula, _va_, supplet particulas articulares: v.g. _funè de sàie ióĩó tçùita ni, cachi va nàcanaca nàru mài_, si nauigio vix perueni; pedibus, vel pedes, absque dubio non peruenissem. Hic particula, _va_, supplet particulam, _càra_.

In ista lingua Iaponica non sunt etiam genera, masculinum videlicet, femininum, & neutrum, sicut sunt in Latina; sunt tamen aliqua nomina, quæ ex se sunt, vel masculina, vel feminina, quia ex sua significatione dicunt vel masculum, vel feminam determinatè; sunt etiã aliqua nomina ex se cõmunia duobus. Particula, _vo_, ante posita nominibus significat masculum. Particula verò, _me_, ante posita significat feminam in rebus, quæ non habent genera propria: v.g. _vo ì vo_, significat piscem masculum, _mè i vo_ significat piscem feminam: _vojica_, significat caprum siluestrem, _mè lìca_, significat capream, _còma_, significat equum; _zoiacu_, equam; _xô_, significat accipitrem masculum; _dài_, feminam, _cotòi_, significat taurum, _meùxi_, vaccam. _votòco_, significat virum, _vonãgo_, vel _nhóbó_, vel, _vònna_, significat mulierem. In dictionario omnia expressè ponentur, quæ ad memoriam venerint.

In nominibus etiam adiectiuis, non sunt genera, aut declinationes; sed eædem particulæ illa constituunt, quae substantiua. Sunt autem adiectiua multa, & diuersa. Aliqua enim finiuntur in, _ai_, alia in, _oi_, alia in, _ei_, alia in, _vi_, alia in, _ij_, alia verò, & quæ propriùs sunt adiectiua, fiunt postposita particula, _no_, substantiuis. Quando quinque prima genera adiectiuorum ante ponuntur substantiuis, tunc videntur propriè adiectiua, & nihil mutant ad orationem componendam; quando verò postponuntur substantiuis, potiùs sunt verba, & verborum coniungationes sequuntur: v.g. _tacài iàma_, mons altus, _xĩ guei ĩdeiri_, frequens introitus & exitus, _caxicòi fito_, homo prudens, _càvaij mòno_, res miserabilis, _Aiaùi còto_, res periculosa, _Vmàre tçùqi nocùchi_, lingua naturalis seu materna. Sunt etiam alia adiectiua finita in _na_, quæ etiam ante posita substantiuis, nihil mutant: v.g. _qĩrèi na còto_, res munda. Omnia verò adiectiua præter finita in, _no_, quando verbis præponuntur, mutant aliquid: finita in, _ai_, illud mutant in, _ó_, v.g. _còno iàma và tacõ gozaru_, hic mons altus est, & excelsus: finita in, _ei_, illud mutant in, _eô_, v.g. _còno iama va xĩgueô gozàru_, hic mons est densus: finita in, _oi_, illud mutant in, _ô_, v.g. _caxicô gozàru_, est prudens: finita in, _vi_, illud mutant in, _ú_, v.g. _xei no ficú gozàru_, statura pusillus: finita in, _ii_, illud mutant in, _iú_, v.g. _caiũ gozaru_, est pruriens, uel prurit, inter ista uerò adiectiua finita in, _ij_, sunt multa quæ ex uerbis procedunt: u.g. _nozòmi_, _u_, significat desiderare: ex illo uerò exit, _nozòmaxij_, quod significat idem quod desiderabilis, e; alia etiam procedunt ex nominibus: u.g. _varàmbe_, significat puerum seu infantem: ex quo procedit _varàmberaxij_, quod significat id quod puerilis, e: alia reperiuntur in dictionario.

Adiectiua uerò finita in, _na_, quando anteponuntur uerbis, mutant, _na_, in, _ni_, u.g. _fuxìn ni zònzuru_, dubium reputo uel pro dubio habeo. Adiectiua uero finita in, _no_, conuertunt aliquando, _no_, in, _na_, u.g. _bèchi no fito_, conuertitur in, _bechina fito_, differens homo: & tunc si uerbum subsequatur, mutat, _na_, in, _ni_, u.g. _bechinĩ gozàru_, est differens. Sensus uero est idem siue finiatur in, _no_, siue in _na_, u.g. _bechi no fito no cùhi càra qijta_, est idem quod _bechina fito nocùchi càra qijta_, ex ore, uel ab ore distincti uel differentis hominis audiui. Et tantùm est differentia; quod finitum in, _no_, nihil mutat, quid quid illi subsequatur; finitum uerò in, _na_, mutat, _na_, in, _ni_, ut dictum est, si uerbum subsequitur. Si ad alia uero adiectiua sequatur uerbum substantiuum, oratio est elegans: u.g. _còno iàma và tacõ gozàru_, hic mons est altus; si uerò uerbum huiusmodi non sequatur, eundem facit sensum, quia adiectiuum includit in se uerbum substantiuum; sed illo non utemur coram superioribus, non enim illis audientibus, dicemus, _còno iàmà và tacài_, sed dicemus, _còno iamà và tacõ gozàru_. & sic in alijs adiectiuis.

Adiectiua uerò finita in, _i_, aliquando; & si rarò, illud conuertunt in, _xi_, uel _qu_, u.g. _ioi_, quod significat, bonus, a, um: finitur in, _iòqu_, vel, _ioxi_, v.g. _iòqu_, _dancó xitè_, faciendo bonam consultationem. Aliqua, & non pauca, sunt nomina substantiua, quibus, si postponatur, _na_, fiunt adiectiua: v.g. _afó_, significat inscitiam, ex quo deducitur, _afóna_, quod significat id quod fatuus, a, um. _Iiiú_, significat libertatem: &, _Iiiuna_, significat id quod liber, a, um: quæ occurrerint alia in dictionario reperiuntur.

Aliqua sunt nomina abstracta substantiua quæ anteposita vocabulis quæ ex se significant homines, fiunt adiectiua: v.g. _Iĩfi_, significat misericordiam: si uerò illi _Iin_ postponatur, resultat, _Ii fi jin_, quod significat idem, quod misericors, dis, _fin_, significat paupertatem, & postposito _nin_, fit, _fin nin_, quod significat pauperem: idem est si postponatur, _ja_, fit enim, _finja_, quod etiam pauperem significat, _bàn_, significat vigiliam; & si postponatur, _xu_, fit, _banxu_, quod significat idem quod uigilans, tis: multa inuenientur in dictionario.

Aliquando duo nomina substantiua, ex ijs, quæ remanserunt in lingua Iaponica ex Chinensi (& hæc, _cobita_, vel, _coie_, vocant) simul posita, faciunt adiectiuum, quod ex duobus substantiuis conflatur, seu resultat: v.g. _ten_, significat cælum: &, _xu_, significat dominum: _tèn xu_ verò, significat dominum cælestem, seu cælorum dominum.

Præterita etiam verborum (de quibus suo loco) adiuncta substantiuis, vim & sensum videntur habere adiectiuorum: v.g. _iõgorèta tè_, manus sordida, _iõgorèta_, est præteritum verbi _iõgore vru_, quod significat idem quod sordesco, is, _càita qió_, liber scriptus, _càita_, est præteritum verbi _càqi_, _u_, quod significat idem quod scribo, is. Abstracta, seu radices ex quibus verba componuntur, sunt nomina quasi verbalia significantia actionem in abstracto: v.g. _facàri_, significat mensuram: ex quo resultat verbum, _facàri_, _u_, pro eo quo est metior, ris, _fajime_, significat principium, _fajime_, _uru_, est verbum, & significat id quod incipio, is: & sic in alijs de quibus in dictionario. Anteposita particula, _mòno_, prædictis abstractis seu nominibus verbalibus fiunt nomina significantia eum qui actionem verbi facit: v.g. ex, _càqi_, præposito, _monoi_, fit _mòno càqi_, quod significat idem quod scribens, tis: postposita vero eadem particula, _mòno_, eisdem radicibus, fiunt nomina significantia effectum actionis: v.g. _càqimono_, significat scripturam.

Postposita verò particula, _gòto_, eisdem radicibus verbalibus fiunt nomina significantia res dignas actionibus quæ per verba, quorum sunt radices, significantur: v.g. _mi_, est radix, ex qua prodit verbum, _mi_, _iru_, pro eo quod video, es &, _mĩgoto_, est res visibilis, seu digna visu, _qìqi_, est radix verbi, _qiqĩ_, _u_, pro eo quod video, es: & _qĩqì gòto_, significat rem audibilem, seu dignam auditu.

Postpositis aliquibus nominibus substantiuis nominibus verbalibus prædictis fit nomen iam inconcreto significans talem actionem: v.g. _foxi_, est radix verbi, _fòxi_, _u_, pro eo quod sole vel ad solem siccare: postposito verò, _ivo_, v.g. quod significat piscem: fiet, _foxiì vo_, quo significabit, pisces ad solem vel vi solis siccos &c.

Postposita verò particula, _dõgu_, quæ instrumentũ significat radicibus verborum, fiunt nomina significantia materiam seu instrumentum actionis per verbum significatæ: v.g. _varài dõgu_, materia seu instrumentum visus, _càqi dõgu_, instrumentum scribendi vel ad scribendum.

Postposita autem particula, _me_, radicibus verbalibus fiunt nomina significantia terminum actionis: v.g. _a vàxe_, est radix verbi, _a vàxe_, _uru_, pro eo quod est aliqua iungere aut copulare, _a vàxe me_ vero significat iuncturam: & sic in alijs.

Ex adiectiuis suprapositis finitis in _i_, fiunt nomina abstracta mutato, _i_, in, _sa_, v.g. _nãgài_, significat id quod longus, a, um: & _nãgàsa_, significabit longitudinẽ. Adiectiua finita in, _na_, mutant etiam, _na_, in, _sa_, ad abstracta nomina facienda: v.g. ex _àqiracàna_, quod significat id quod clarus, a, um: fiet, _àqiracàsa_, quod significabit claritatem.

_Aliquando ex duobus substantiuis simul sumptis, & præcipuè si aliquod illorum aliquam literam in principio feu in fine in aliã mutet, resultat tertium nomen quasi connotatiuum, & quasi adiectiuum seu genitiuũ includens: v.g. ex, _qi_, quod significat, lignum, &, _fotoqe_, quod significat idolum: fit, _qĩ botòqe_ mutato, _f_, in, _p_, quod significat idolum ligneum. Si verò nomina quæ præponuntur, finiuntur in, _e_, ipsum mutant in _a_, ad prædictam compositionem nominis connotatiui: v.g. _tçumà sàqi_, extremitates unguium, _càna cũgui_, clauus ferreus. Si uerò nomina, quæ postponuntur ad eamdem formationem, primam literam debeant mutare, si sit, _f_, mutabunt in, _b_, uel, _p_, si, _s_, mutabunt in, _z_, si _c_, mutabunt in, _g_, si, _tç_, mutabunt in, _zz_, si, _x_, mutabunt in, _j_, u.g. _càri bunè_, _bùppô_, _nĩgori zàqe sorá goto_, _qizzumári_, _sòra jèi mòn_. Vide in dictionario._

_De pronomine._

Non sunt in lingua Iaponica pronomina deriuatiua u.g. meus, a, um. &c. sed utuntur primitiuis, scilicet mei, tui, &c. Hæc autem primitiua non habent declinationes per casus; sed hæ differentiæ casuum fiunt per particulas supra positas quæ omnibus sunt communes, tam nominibus; quàm pronominibus.

Particulæ aliquæ (de quibus infra) quæ adiunctæ uocabulis honorem indicant, faciunt pronomen, uel illius uim habent secundum occasionem & circumstantias in quibus illis utuntur: si enim ego dicam, _von fùmi_; loquendo cum alio: ipso facto intelligitur me de eius epistola: & non de mea loqui: si enim de mea loquerer; non dicerem, _von fùmi_, sed, _fumi_ tantum: unde, _von fumi_, ratione particulæ, _von_, quæ est honoris, significat uestram epistolam. Et idem est de particula, _mi_, & alijs quæ honorem indicant in significatis nominum quibus adijciuntur.

_De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c._

Octo sunt particulæ significantes idem quod Ego, mei, mihi, &c. _vátacuxi_, _sòrẽgaxi_, _váre_, _mi_, _várerá_, _mìdòmo_, _midòmo rá_, _váre_. Quatuor primæ denotant aliquam superioritatem in eo qui illis utitur, reliquæ uero sunt humiliores. Mulieres utuntur tribus alijs particulis aliquando quaæ sunt, _mĩzzu cára_, _vãrauá vãgami_, & his non utuntur uiri: rustici solent uti duabus uidelicet, _vára vòrará_, religiosus uero quando de se loquitur solet dicere, _gusô_, ac si diceret: ego uilis religiosus; senex uerò de se loquẽs: dicit, _gurǒ_, ego uilis & despectibilis senex. Rex uerò, dicet, _chin_, uel, _máru_, quod significat: ego Rex.

Ad facienda autem pluralia ista pronomina, postponuntur illis particulæ supra positæ constituentes pluralia, scilicet, _dòmo_, _ra_, v.g. _midòmõ ga máitta tòqi_, quando nos iuimus: ad casuum verò differentiã postponuntur illis iam formatis pluralibus, particulæ constituentes casus vt supra.

_De pronomine secundæ personę: scilicet Tu, tui, tibi, &c._

Multæ sunt particulæ, quæ constituunt pronomen secundæ personæ secundum differentiam personarum, quæ vel nullum vel aliqualem, aut mediocrem, magnum, aut maximum merentur honorem & reuerentiam: ad loquendum enim cum inferiori, sunt tres particulæ quæ faciunt pronomen tu: scilicet, _váre_, _vonòre_, _sòchi_, si àutem illis superaddatur, _me_, vel, _mẽgá_, & dicatur, _váremè_, vel, _váremẽgá_, personam cum qua, loquimur ampliùs deijcimus. Si autem loquamur cum æqualibus vel aliquantulum inferioribus, vtemur vna ex tribus particulis videlicet, _sònata_, _sòno fò_, _váre sama_. Si verò sit persona superior vel omnino æqualis cum qua vrbanè debemus loqui vtemur vna ex septem particulis scilicet, _cònatá_, _qixò_, _qifó_, _gòfen_, _qĩden_, _cònatá sama_, _sònata sáma_. Si autem loquamur cum personis in dignitatibus constitutis, nomen dignitatis, si illi super addatur particula, _sama_, supplet vicem pronominis: v.g. _Padre samã gozare_, veniat vestra paternitas. Aliquando etiam particulæ quæ nomina honorant, supplent vicem pronominis: v.g. _vòn qirumòno_, vestræ dominationis vestis.

_Cònata_, _cõchi_, _cõnofo_, significant idem quod ego, mei, &c. sed in modo loquendi quasi distributiuo: ex parte mea, vel quantum ad me attinet, quibus correspondent, _sõchi_, _sonofó_, _sõnatá_ quæ significant, tu &c. & ex parte tua, seu, quod ad te pertinet.

Pluralia istorum pronominum fiunt per particulas supra positas secundum honoris differentiam, _võnórẽ domo_, _váre ra_, _sóchi ra_, significant vos loquendo cum vilibus, _vare tachi_, _sonatà domo_, significat vos cum æqualibus, _qìfótachi_, _vócatãgata_, _vóno vóno_, significat vos cum honore: declinationes verò horum fiunt etiam per particulas communes declinationum.

_De pronomine tertiæ personæ, scilicet ille, illa, illud._

Duæ particulæ scilicet, _cáre cáre_, _are are_, significant ille, illa, illud, loquendo de rebus inferioribus: quatuor uerò uidelicet, _áitçu_, _áitçumè_, _áremè_, _cáitçume_, significant ille, illa, illud, humiliando & despiciendo res de quibus loquimur, & quæ præcipuæ finiuntur in, _me_, sunt deiectiuæ, maxime si illis superaddatur, _ga_, u.g. _áitçũga_, _áitçumẽgá_, ille uilis: _cóno_, significat hic, hæc, hoc, _sóno_ significat, iste, ista, istud, _áno_, significat ille, illa, illud; sed necessario requirunt post se substantiuum ut illis utamur: u.g. _cóno fito_, iste homo: idem significat, _cóno mono_, sed non est uerbum honorificum, _sóno cóto_, ista res, _ano fito_, ille homo, _cónátá_, uel _cónofó_, significant hic, _sónata_, vel, _sono fó_, isthic, _ánatá_, uel, _ánofó_, illic. _córe_, significat hoc, _sóre_, significat istud, _áre_ significat illud, sed neutraliter, ita quod substantiuis, seu suppositis non iunguntur: horum pluralia sunt, _córerá_, _sorerá_, _arerá_, cæterorum uerò pluralia sunt per regulas communes _cáno_, significat rem de qua facta fuit mentio: u.g. _cano fito_, ille homo &c. Pronomen quidam, facit particula, _àru_, u.g. _aru fito_, quidam homo, _áru tocóro ni_, in quodam loco.

Pronomen unusquisque faciunt particulæ, _mèn mèn_, _sóre sóre_.

Pronomen uniuersi & singuli &c. facit particula, _tare mo mina_.

Pronomen quicumque &c faciunt particulæ, _Tare nite mõ_, _tare nitemoare_, _tare nari tómó_.

Ante posita particula, _tare mo_, negatiuis facit pronomen nemo uel nullus: u.g. _tare mó mairananda_, nemo iuit. Particula _nani taru cóto nari tómo_, significat: quidquid sit, vel quæcumque res sit. Particula, _mèi mèi_, significat: singuli, uel unusquisque in particulari.

Particula, _góto_, facit pronomen seu signum distributiuum omnis, e. Si postponatur substantiuis ex proprijs uocabulis linguæ Iaponicæ quæ uocantur, _iomis_: idem etiam facit particula, _mai_, anteposita substantiuis linguaæ Chinæ, quæ uocantur, _coies_, u.g. _fi_, significat diem: &, _fĩgótoni_, significat quotidie, seu omnibus diebus, _nen_, in lingua Iaponica mendicata à Chinensi, significat annum: &, _mainen_, significabit singulis annis uel omnibus annis; idem ferè facit reduplicatio aliquorum nominum, uel saltim facit illa pluralia: u.g. _fito_, significat hominem: &, _fitõbito_, significabit omnes homines, uel multos homines, _fi_, significat diem: & _fĩbi ni_, significabit, omnibus, uel multis diebus.

Pronomen diuisiuum, aliqui &c. facit particula, _niiótte_, u.g. _tóqi niiotte_, aliquibus temporibus, _fito niiotte_, aliqui homines.

Pronomen, idem &c. facit particula, _vonaji_, u.g. _vonaji tocóro cara_, ex eodem loco. Particula uerò, _dôjen_, significat idem, sed neutraliter: v.g., _dôjen degozàru_, idem est: & hoc uerbo respondent quando gratulantur; absque eo quod rem accipiant: ac si dicant, gratulor ac si accepissem: uel idem est, ac si accepissem.

Pronomen ipse &c. faciunt particulæ, _nùxi_, _sóno mi_, _vãga_, particulæ uero, _vareto mi_, faciunt pronomen ipsemet &c. u.g. _vareto mi ni ata vo nasu_, ipsemet sibimet damnum infert, _mi vo vasurète; ta vo tasùqùru_, sui met oblitus, alios saluos facit. Particula, _vatacùxi_, significat rem propriam in particulari: u.g. _vatacuxi no còto_, res propria, _vatacùxi ni iuarẽta_, pro se loquutus est.

Pronomen aliquis &c. faciunt particulæ, _tare zo_, _taso_, u.g. _tare zo maittaraba_, si aliquis iuisset, _taso sacanãga aruca tói ni iqe_, eat aliquis interrogatum si sit aliquid cibi.

Aliquid neutraliter faciunt particulæ, _nan zo_, _nanica_, u.g. _nanzõga arãba cùuózu_, comedam aliquid si sit, _ima faia tẽ ga jiiú nĩ gozaru fõdoni nanica caqi maraxô_, scribam aliquid, si quidem habeo manus iam solutas seu liberas.

Quis? fit tribus particulis scilicet, _Tare_, _Tãga_ _Taso_, particulæ _tãga_, uel, _tare nõ_, utuntur etiam pro genitiuo cuius: u.g. _Tãga móno ca?_ cuius est res? Et quando aliquis ad ostium uocat, & pulsat dicit: _móno mó_, qui intus respondent, _taso_, uel, _tagá_, uel, _tare_, quis es? Particula _nani_, significat quid &c. u.g. _nani vo sùru cá_, uel, _nanĩgoto vosùru ca?_ quid facis? _nani ni sòre vo tòtte ĩquca?_ ad quid hoc portas tecum?

_De pronominibus relatiuis._

Pronomen relatiuum fit postponẽdo verbo nomen de quo fit relatio: v.g. _tèn ni màximàsu vàrerága vòn vòia_, Pater noster qui est in cælis, _dèta tocòro va_, locus ex quo exiuit, _tèni sùmi no tçuíta fito_, homo cuius manui adhæsit atramentum. Si oratio petit nominatiuum ante verbum, tale nominatiuum debet esse cum aliqua ex particulis nominatiui, _ga_, _no_, uel, _iòri_, v.g. _vatacùxĩga càita fùmi_, epistola, quam ego scripsi, _cònàtà no vôxerarèta coto_, res quam uestra dominatio dixit. Tertia verò particula scilicet, _iori_, vtimur quando est actio in oratione, v.g. _Deus iòri atàie cudasarèta gracia_, gratia, quam Deus contulit seu donauit, _àno tocòro ni amàta no qió àtta vò torarèta_, tulit multos libros, qui erant in illo loco. Si concurrant verò duæ orationes relatiuum continentes, prima erit secundum positam regulam; secunda verò per participium præsens, præteritum, seu futurum, secũdum quod sensus orationis postulauerit: v.g. _qèsa Oracio vo móxita qióga tçucuie no vie ni àru vo mòtte coi_, affer librum illum qui est supra sedile, in quo isto mane recitaui vel dixi officium diuinum. In ista oratione _qióga_, quod est vnum relatiuum, est post verbum, _móxita_, & _vo_, quod agit vices secundi relatiui, est post verbum, _àru_. Quando verò volumus ampliùs specificare rem quæ refertur, ponimus inter rem ipsam & verbum, particulam _tocòro no_, v.g. _vàreto dôxin xìta tocòro no mònõ dòmo va mina buguèn ni nàtta_, omnes quotquot mecum consenserunt, diuites facti sunt. Aliquando oratio relatiui propter suam difficultatem explicatur per exponentes: v.g. loco huius, _ima còrosarèta Pedro nò cò và sonàta nó chijn gia_, quæ significat, filius Petri, qui modo fuit occisus, est tuus amicus: dicimus, _ìma Pedro corosarèta sonó co va sonatà no chijn de gozàru_.

Aliquando solent simul poni duæ particulæ ex casus consituẽtibus, & faciunt quasi relatiuum cui anteponuntur: v.g. _sòno_ _tocòró deno dancó_, istius locis consultatio. _Marsella ieno fùne_, nauigium quod tendit Marsiliam: _màire to no móxi gòtó dearu_ est dicere, quòd eam.

_Màiru mai to no dancó ni qivamatta_, habita est resolutio quod non pergat, _màitte nòchi no dancó_, consultatio postea quam perrexit facta, _varambe càra no catãgui_, est consuetudo ab infantia, _xô tameno chôgui gia_, est ars ad illud faciendum: _àno fito no vo toró_, accipiam id, quod est illius hominis: nota hæc de relatiuo valde.

_De formatione verborum, & coniugationibus._

Verba in lingua Iaponica neque habent numeros, neque personas; faciunt tamen has differentias particulæ suprapositæ ad pluralia & declinationes. Coniugationes sunt tres affirmatiuæ, & totidem negatiuæ.

Radices verborum, de se non dicunt tempus: vnde vt illud dicant debent formari verba & coniugari.

Omnes radices verborum secundæ coniugationis finiuntur in _e_, _gi_, vel, _ji_, præter _xi_, &, _maraxì_, quæ etsi finiãtur in, _i_, sunt tamen primæ coniugationis. Si verò radices finiuntur in, _de_, vel, _gi_, fit verbum præsentis temporis conuertendo prædictas in, _zzuru_, v.g. _fãgi_, facit præsens, _fãzzuru_, & significat erubesco: _de zzuru_, quod significat exeo, is: si radices finiuntur in, _je_, vel, _ji_, mutantur ad præsens in, _zuru_, v.g. _màje_: _mãzuru_, idem quod misceo, es, _anji anzuru_, quod est considero, as, si finiuntur in, _xe_, illud mutant in, _suru_, v.g. _a vaxe: auasùru_, idem quod coniungo, is: _xi_, verò, & _maraxi_, quæ (vt dictum est) sunt secundæ coniugationis, etiam mutant, _xi_, in _suru_, v.g. _xi sùru_, idem quod facio, is, _maraxi marasuru_, etiam est, facio facis. Si radices finiuntur in, _te_, convertunt illud in _tçuru_, v.g. _sodàte; sodàtçùru_, idem quod alo, is, vel sustento, as: reliqua quæ tantum finiuntur in, _e_, alio modo; illud ad præsens conuertunt in, _uru_, v.g. _ãgue_: _ãgùru_, offero, rs, _nĩgue, nĩgùru_, fugio, is.

Aliqua sunt præterita verborum, quæ faciunt sensum præsentis, & sunt illa quorum fieri consistit in facto esse: v.g. _cocòroièta_ intelligo, is, _qìcoieta_, audio, is, _voboièta_, recordor, aris, _qi qi ièta_, intelligo, is, _zonjita_, scio, is, & alia præter ista forsan erunt: verba quæ sequũtur sunt primæ cõiugationis etiam si eorum radices non finiantur modo antea dicto. Si præsens alicuius ex illis non fuerit mutato, _i_, in _uru_, explicabitur in particulari, _àbi_, _uru_, aquæ balneo se, abluo, is, _fotòbi_, _uru_, mollificor, aris: _focoròbi_, _uru_, dissuor, eris: _càbi_, fucore afficior, eris, _sàbi_, rubiginor, aris, _deqi_, finior, ris, vel perficior, ris: _cùchi_, _cutçuru_, putresco, is: _mìchi_, _mitçuru_, mare adimpleor, ris, _ini_, _uru_, abeo, is: _nòbi_, _nobiru_, vel _noburu_, dilator, aris, _tçuqi_, _uru_, consumor, eris, _vòri_, _uru_, ab alto descendo, is: _xij_, _xijru_, ad prandium vel cibum compellendo, inuito, as, _nì niru_, assimilor, aris: _mochij: mochi iùru_, æstimo, as:_ni_, _niru_, ad ignem coquo, is: _mi_,_miru_, aspicio, is: _còri_, _uru_, corrigor, eris, _vochi vòtçuru_, cado, is: _i_, _iru_ sum, es, fui: vel adsum, es, _fũgui_, _uru_, transeo, is, sicut tempus transit: _vàbi_, _uru_, misericordiam peto, is, _carabi_,_uru_, siccor, aris, _iqi iqùru_, viuo, is, _fi firu_, aresco, is, _qi qùra_, venio, is, _qi qùru_, vestio, is, _vòqi uru_, è lecto surgo: quatuor verò verba quæ sequũtur habent præter præsentia ordinaria, alia etiam extraordinaria, _atàie_, habet _atóru_, pro dono, as: _vàqimaie_, _vaqimòru_, discerno, is, _tonàie tonóru_, benedico, is, _sonaie sonóru_ in loco sublimi colloco, as.

_De Pręterito imperfecto, perfecto, & plusquam perfecto._

Non est in lingua ista Iaponica præteritum imperfectum: Vnde loco illius vtuntur perfecto, quod fit duobus modis: primũ est addendo, _ta_, radicibus verborum: v.g. _ãguèta_, est praeteritum verbi, _ãgue_, _uru_, quod est offero, rs; secundo modo fit præteritum perfectum postponendo, _te_, radicibus, & addendo postea verbum, _gozari_, _u_, vel _ari_, _u_, in præsenti vel in præterito de quo in secunda coniugatione, v.g. _ãguete gozàru_, vel _aguètẽ gozàtta_, vel _ãguete aru_, vel _ãguete atta_, obtuli, uel obtuleram, as, &c. si autem ad prædicta anteponatur particula _fãia_, explicatur magis: u.g. _faia ãguètè gozàtta_, iam obtulerã, quando postponitur uerbum, _ari_, _u_, ad præteritum, non est modus loquendi ita nobilis sicut quando postponitur, _gozari_, _u_, unde ad hoc debemus aduertere quando loquimur, ut notemus de quo loquimur, & coram quibus, ut cui honorem, honorem debitum in modo loquendi tribuamus.

_De futuro primæ coniugationis._

Si radix uerborum finitur in, _te_, fit futurum conuertendo istam syllabam in _teô_, uel _chô_: u.g. _tàte_, _uru_, eius futurum est _tàteô_, uel _tàchô_, erigam. Si radix finitur in, _ji_, fit futurum mutato in _jô_: u.g. _xenji_, _xenjô_, medicinas condiam uel coquam. Si radix finiatur in _xe_, mutatur in _xô_, u.g. _xi_, _xô_: _maraxi_, _maraxô_, faciam. Si finiatur in, _ie_, mutatur in, _io_ ut, _voxiie_, _vòxiio_, docebo. Reliquis uerò radicibus quæ finiuntur in _e_, postponuntur ad futurum faciendum, _ô ôzu_, uel _ôzuru_ u.g. _ãgueô_, uel, _ãgueôzu_, uel _ãgueôzurù_, offeram. Hæ etiam particulæ postponuntur ad facienda futura uerborum de quibus supra diximus esse secundæ coniugationis, etiam si eorum radices finiantur in, _i_, u.g. _dequiôzu_, finietur.

Fit etiam futurum, tollendo à præsenti negatiuo (de quo infra) syllaba _nu_, in qua finitur, & loco eius ponendo particulam _bàià_, u.g. tollendo, _nu_, ab _ãguènu_, & loco eius addendo, _baià_, fit, _ãguèbaià_, offeram, _mĩnu_, si auferas, _nu_, & loco eius ponas, _baia_, fiet, _mĩbaia_, uidebo uel aspiciam.

Futurum perfectum fit postpositis particulis, _tearózu_, uel _tarózu_, eisdem: u.g. _ãguète arózu_, uel, _ãguetárózu_, iam obtulero. Etiam fit anteposito _fàia_, futuro ordinario: u.g. _fàia ãgueôzu_.

_Imperatiuum primæ coniugationis._

Imperatiuum primæ coniugationis est ipsa sola radix verbi, vel postposita particula _io_, v.g. _ãgue_, vel _ãgueio_, offer: futurum autem imperatiui est futurum absolutum, _ãgueô_, vel _ãgueôzu_, & est honoratior modus loquendi & vrbanior ad imperandum in omni coniugatione, quàm per imperatiuum absolutum. Fit etiam imperatiuum, si auferas, _nu_, à præsenti negatiuo (de quo postea) & loco eius ponas _sai_, v.g. si ab _ãgue nu_, tollas _nu_, & addas, _sai_, fit _ãgue sai_, quod est, offer: non tamen dicit tantum imperium sicut absolutum. Postposita etiam particula, _tai_, radicibus, fit quodã genus futuri seu optatiui quo desiderium loquentis explicatur, & est imperatiuum; vrbanum tamen, _mizzu fitòtçu nomi tai_, vellem parum aquæ bibere: est idem quod da mihi bibere. Quando verò fit relatio alicuius præcepti, legis, consilij, ordinis, aut prohibitionis, in omni verbo cuiuscumque coniugationis siue affirmatiuæ, siue negatiuæ: tale præceptum ponitur ad literam: v.g. _chrĩstiani naru nà to no xõgun no fattõga àru_, est lex Imperatoris, quòd non fiat quis Christianus, _Padre core vo còxiraièio to voxerarèta niiòtte_, quia pater præcipit mihi vt hoc componerem.

_Optatiuum primæ coniugationis._

Præsens & futurum optatiui est præsens imperatiui, antepositis particulis, _nẽgauacu uà_, vel, _auare_ & postposita, _gàna_, vel _caxĩ_, fit etiam postposita particula, _gàna_, absque aliqua anteposita: v.g. _nẽgavàcu va ãgueio càxi?_ vel _auàre agueigàna_, si offeres? _auàre icanaru tèngu, bangue mòno nari tomò, vare vo tòtte, fiie no iama ni noboxèio caxi!_ o si esset aliquis vel diabolus vel aruspex qui me ascendere faceret ad montem qui vocatur, _fiie!_ postposita particula _gana_, nominibus, significatur desiderium rei significatæ per nomen: v.g. _saqẽ gana_, ò vinum! ac si diceret: quis illud haberet ad bibendum! _nanĩ gana!_ si aliquid haberem!

Præteritum optatiui est secunda vox futuri postposita particula _mono vo!_ v.g. _nĩgueo zu mono vo!_ o si fugissem! idem fit hoc modo _nĩguẽta raba iocaró mòno vo_, aliquando solum dicunt, _nĩguè taróni va!_ etiam dicunt, _nĩguete aró ni ua iocarómòno vo!_

_Subiunctiuum primæ coniugationis affirmatiuæ._

Præsens subiunctiui fit ex præsenti indicatiui mutato, _u_, in quo finitur in _ẽba_, v.g. ex, _ãguru_, fit _ãgurẽba_ cum offerem: fit etiam ex præsenti addita particula, _tocoro_, super addita _ni_, _de_, _uo_, vel, _ua_, secundum exigentiam declinationis verbi quod sequitur; primum enim subit munus nominis: v.g. _arutoqi Pedro chinsui xitè iraruru tocoro ie fitõ gaqìte_, cum venisset quidã homo ad locum vbi erat Petrus quando erat ebrius _nhõbõ ni tachi vacarète iru tocòro ni_, cum essent divisi, & diuortium fecissent coniugati, _có aru tòcorõ de_, cum hæc ita sint, _iòto ie zzuru tocòrouà fito ni corosarèta_, occisus est a quodam homine cum exiret foras, _go misa vo asobasarùru tocò ro vo uchi coroita_, occidit illũ cum actualiter missam celebraret, & est regula generalis in omni coniugatione.

Præteritum perfectum & plusquam perfectum subiunctiui fit ex præterito perfecto indicatiui postposita particula, _rẽba_, v.g. _ãguèta rẽba_, cum obtulisset: fit etiam ablato verbo _gozaru_, à præterito plusquam perfecto; & posito loco eius, _attarẽba_, vel _atta_, quando vero ponitur, _atta_, debet superaddi vel, _ni_, aut, _uo_, _ua_, vel, _ie_, secundum quòd petit subsequens verbum; ad modum supra positum de præsenti subiunctiui cum particula, _tocòro_, v.g. _ãguète atta rẽba_, vel _ãguete atta_, _ni_, _uo_, _ua_, vel, _ie_, cum iam obtulisset.

Futurum subiunctiui fit addendo futuro indicatiui particulã, _tòqi_, v.g. _ãgueô tòqi_, cum postea offerat.

Præteritum plusquam perfectum subiunctiui, vel quomodocumque illud voces, denique ad significandum hoc quod est, postquam fecissem actionem verbi, fit postpositis particulis, _cara_, _nòchi_, vel _ĩgo_: præterito plusquam perfecto; ablato tamen verbo, _gozaru_, v.g. _aguète cara_, _nohi_, vel, _igo_, _mairó_, postquam obtulerit proficiscar: idem quasi est, _aguètarǒ toqi mairó_, proficiscar quando iam obtulerit, _ãgueôzurù ni_, vel, _ãgueozuru tocoroni_, significat, cum iam esset paratus ad offerendum: vel vt offerret, _ãgueôzuru còto no saqini_, significat paululum antequam offeret.

Præsens permissiuum subiunctiui fit duobus modis: primus est conuertendo, _v_, in quo finitur præsens indicatiui, in, _ẽdomo_, v.g. _ãgurẽdõmò_ etiam si offerat.

Præteritum verò permissiui fit postposito, _redomo_, præterito indicatiui: v.g. _ãguetarẽdomo_, quamuis obtulisset: futurum autem permissiuum est addendo, _redomo_ secundæ voci futuri indicatiui: v.g. _ãgueôzurẽdomo_, quamuis offerat. Secundus modus subiunctiui permissiui est efficacior & fit præsens postposita particula, _tomo_, præsenti Indicatiui: v.g. _ãguru tomò_, quãuis offerat: solent etiam præsenti postponi particulæ, _mamaiò_, vel, _madeiò_, v.g. _soreuo voxiiùru mamaio_, vel, _sòre vo voxiiùru mãdeio_, etiam si hoc doceat.

Præteritum autem huius secundi permissiui fit postposito, _rìtomò_, præterito indicatiui: v.g. _ãguèta ritomo_, quamuis obtulerit: fit etiam hoc præteritum postposito, _mamaiò_ vel _madeio_, præterito indicatiui: u.g. _ãgueta mamaio_, uel, _ãgueta madeio_ idem fit postposito, _tòte_, præterito subiunctiui: u.g. _ãguetarẽba tòte_.

Futurum permissiuum fit postposito, _tomo_, secundæ uoci futuri indicatiui: u.g. _ãgucozutomo_, fit etiam postpositis, _mamaio_, uel _madeio_ eidem futuro: si uerò prædicto permissiuo in omnibus temporibus anteponatur, _tatòi_, additur magna uis orationi: u.g. _tatoi vôxerarùru tomo_, quamuis hoc præcipias: eumdem sensum facit præteritum plusquam perfectum Indicatiui ablato uerbo, _gozaru_, &, _aru_, & constituendo loco eius particulam, _mo_, u.g. _ãguete mo_, quamuis offerat: eadem particula, _mo_, postposita præsenti indicatiui facit eumdem sensum: u.g. _dòcõ de qiqi marasùru mo, sòno sata va mõsanu_, quamuis audiatur de hoc ubicumque; nihil tale auditur: eumdem sensum solent facere modi loquendi, qui sequũtur, _ãguemo xèio caxi?_ _ãguetemo xô madeio_. _nanto mo ãgue caxi?_ quod fere significat, quamuis offerat: eundem etiam sensum faciunt prædicta, _ãguruni saxerarei ãgu etani saxerarei_, uel _ãgueò ni saxerarei_, etiam si offerat, obtulerit, uel etiam si offeret: ac si dicat: ponamus, uel demus quòd ita sit.

_Infinitiuum._

Præsens infinitiui fit ex præsenti indicatiui, postposito _còto_, uel, _to_, u.g. _ãgùru còto_, uel _ãguruto_, offerre.

Præteritum infinitiui fit postpositis eisdem particulis præterito indicatiui, u.g. _ãgueta còto_, uel, _ãguetato_, obtulisse. Futurum infinitiui fit eisdem postpositis futuro indicatiui: u.g. _ãgueeô còto_, uel _ãgueôto_, oblaturum. Eundem sensum faciunt præsens, præteritum, & futurum indicatiui postposita illis particula, _ióni_, u.g. _nai nai guioi ni caqerareô ióni va vare mo zònzuru fitõ bìto mo zonjita_, sæpe credidi & alij etiam putarunt me à te beneficijs esse afficiendum, _qèccu vare ni voxiie marasùru ióni gozaru_, potius ille potest me docere, _ãgueta ióni gozaru_, dicitur illum obtulisse.

Ad interrogandum & responendum utuntur sæpissime infinitiuo quod est suppositum uerbi quod subsequitur: u.g. _nhõbõgata ni vòchita cotó gaata ca?_ incidisti ne in peccatum luxuriæ cum muliere? fuit ne hoc quod est incidisse &c. & hoc modo loquendi utuntur in omni tempore infinitiui.

Aliquando supplet infinitiuum præteritum plusquam perfectũ ablato uerbo, _gozaru_, & _aru_: u.g. _Deus no minòri vo firomète iòcaró_, bonum est legem Dei propagari: aliquando supplet præsens & præteritum infinitui, præsens & præteritum indicatiui postposita, _ga_, u.g. _sore vo vôxeraruru ga varú gozaró_, malum erit hoc dicere, _maittãgamaxi gia_, uenisse est melius, aut esset melius.

Quando uerò infinitiuo subsequitur uerbum substantiuum, non indiget particula, _còto_, u.g. _còsacazzuqĩ dè và sàqe vo nòmu deuanai_, bibere uinum calice paruo non est bibere, _còre còso caqu degozare_, hoc possumus dicere esse uerè scribere, _caqu de gozatte còso_, hoc nullo modo est scribere, _sòre ua ãgùru deuanai_, istud non est offerre: aliqua ex exemplis positis sunt ex uerbis aliarum coniugationum; sed regula est generalis in omnibus: facit etiam sensum quasi infinitiui modus hic loquendi, _ãgue va_, _ãgurẽ domò_, quamuis offeram vel etsi faciam hoc, quod est offerre: est etiam regula generalis in omnibus coniugationibus: unde dicunt, _qìqi va tçucamatçure dòmò gàtten xenu_, quamuis audiam uel faciam hoc quod est audire; non intelligo: dicitur etiam, _ãgùru vomotte_, offerendo, uel cum hoc quod est offerre, _ãgùru iori_, ex hoc quod est offerre, _ãguru nitçuite_, circa hoc quod est offerre.

Gerundium in, Di, es præsens uel futurum indicatiui, & præcipue si adiungatur, _jibùn_, aut aliqua particula significans tempus: u.g. _ãguru jibùn_, tempus offerendi, _ãgueô ni qiuamàtta_, accepit resolutionem offerendi, _nĩguru jibun gia_, tempus est fugiendi, _coròsa rẽôzúru ni aisadamàtte arozu_, erit resolutus occisu, aut quod erit occidendus.

Gerundiũ in, Do, fit duobus modis: primus, postponendo, præsenti indicatiui particulas, _ni_, uel, _tòte_, u.g. _ãguru ni_, uel, _ãgùrutote iurusareta_, offerendo fui solutus: secundus est auferendo uerbum, _gozàru_, præterito plusquam perfecto: u.g. _ãguète cutabireta_, offerendo, vel erigendo sum defessus: idest ex erectione uel actione offerendi, resultauit esse defessum: est etiam alius modus elegans gerundij in do, & ualde communis, anteponendo radices uerborum alijs uerbis compositis: u.g. _fiqi iosùru_, approximare trahendo; radices autem sic uerbis adiunctæ numquã mutãtur in passiuis, neutris, aut negatiuis. In isto sensu gerundij in do, uidentur vti his modis loquendi _taixõ to xite_, cum esset dux: uel ducis munus gerendo, _võn rei to xitè_, gratias agendo, _ròtai nòmi ni xitè_, cum sit senex, _tçùcài xite iuaruru_, dicit ut nuncius.

Gerundium in dum, fit postpositis particulis, _tàme_, vel, _tòte_, præsenti vel futuro indicatiui: v.g. _ãgùru tàme_, vel, _ãgueo tòte_ ad offerendum, ad eundem sensum reducitur hic modus loquẽdi, _ãguru ni fàttõga àru_, est lex circa offerendum, nisi dicamus hoc vltimum esse gerundium in ni.

Supinum in Tum, fit duobus modis, primus est postponendo _ni_, radicibus: secundus postposito, _tameni_, præsenti indicatiui: v.g. _tàzzunè ni maitta_, vel, _tàzzunùru tameni màittá_, veni oblatum.

Supinum in Tu, est sola radix verbi. in hoc etiam sensu videntur vti isto modo loquendi, _mósu ni vòiobànu_, non est necessarium dictu.

Participia præsentis, præteriti, & futuri sunt præsens præteritum, & futurum postpositis particulis, _fito_, vel, _mõno_, sed quando postponitur, _fito_, est modus loquendi honoratior: v.g. _ãgùru fito_, vel, _ãgùru mòno_, offerẽs, _ãgueta fito_, qui obtulit, _ãgueô mòno_, qui offeret, _Buppô gacu suru tòmõgara ni voite ua_, vacantes studio legis idolorum, _von vo xiru vo fito to va iũzo_; _von vo xiranu võba chicuxõ to còso iie_, in ista oratione particula, _uo_, supplet vocem participij & dat suppositum verbo significatque: meritò vocant homines beneficium cognoscentes; ignorantes verò beneficia iure vocant belluas: est regula generalis in omni coniugatione, vnde exemplum est in verbo secundæ coniugationis: fit etiam participium postposita _te_, radicibus verborum: v.g. _ãguete_, offerens.

_Prima coniugatio negatiua._

Radices sunt postposita, _zu_, radicibus affirmatiuis: v.g. _ãguezu_.

Præsens verò est constituendo, _nu_, loco, _zu_, v.g. _ãguènu_, non offerro, & est regula generalis quomodocumque finiantur eorum radices, sola, _xi_, &, _maraxi_, faciunt præsentia negatiua, _xènu maraxenu_, non facio, ea verò quorum radices finiuntur in _ji_, mutant _ji_, in _je_, & postponitur illis particula, _nu_, ad præsens: v.g. _zonji_, fit præsens negatiuum, _zoniènu_, nescio: alicubi in Iaponia faciunt negatiua auferendo vltimum, _v_, à radicibus negatiuis & superaddendo illis verbum, _ari_, _u_, coniugatum per secundam secundum tempus: v.g. _ãguezàru_, non offero, _ãgue zàtta_, non obtuli, _ãgue zatta rẽba_, cum non obtulisset, etiam dicunt, _ãguezu xite_, non offerendo.

Præteritum negatiuum fit ad modum præsentis ponendo loco, _nu_, particulam _nanda_, v.g. _ãguenànda_, non obtuli, _zonjenanda_, nesciui, _vori nànda_, non descendi.

Præteritum plusquam perfectum fit mutando vltimam _a_, præteriti in, _e_, & postponendo verbum, _gozàru_, in præsenti, vel, _gozàtta_, in præterito: v.g. _ãguenandẽ gozàru_, vel _ãguenànde_ _gozàtta_, non obtuleram: fit etiam ponendo, _ĩdẽ gozàru_, vel, _idẽ gozatta_, loco _nandẽ gozaru_, v.g. _ãguèi de gozaru_, vel, _ãgueidẽ gozàtta_, non obtuleram, _zonzeĩdẽ gozaru_, nesciueram, _vochiĩdẽ gozatta_, non cecideram.

Futurum negatiuum est addendo, _mài_, vel, _màji_, radicibus, vel præsentibus affirmatiuis: v.g. _ãgue mai_, vel _ãgùru maji_, non offeres.

Imperatiuum fit postposito, _na_, præsenti indicatiui: v.g. _ãgùruna_, ne offeras.

Fit etiam anteposito, _na_, & postposito, _so_, radicibus affirmatiuis: v.g. _na ãgue so_, ne offeras.

Fit etiam postposito, _na_, radicibus: v.g. _ãgue na_, ne offeras, _mixè na_, ne ostendas, _mesare na_, ne faciatis: radices, quæ finiuntur in, _xi_, vel, _ji_, & sunt secundæ coniugationis mutant illud in, _e_, ad istud imperatiuum: v.g. _so xè na_, vel _só maraxe na_, ne facias istud, _so zonzena_, ne istud cogites.

Optatiuum fit anteponendo, _negauacùua_, vel _auare_, & postponendo, _caxi_, _gana_, imperatiuo negatiuo: v.g. _auare ãguru nacaxi_, o si non offerres: vel, _nẽgauacù ua na ãgue sõ gana_, idem.

Præteritum optatiui fit postposito, _mòno vò_, futuro negatiuo: v.g. _ãguru mai mono vo!_ o si non obtulisset!

Subiunctiuum verò negatiuum est conuertendo, _v_, in qua finitur præsens negatiuum in _ẽba_, v.g. _ãguenẽba_, cum non offerret.

Præteritum subiunctiui est postposito, _rẽba_, præterito negatiuo indicatiui: v.g. _ãguenanda rẽba_, cum non obtulisset.

Futurum est postposito, _qerẽba_, futuro negatiuo: v.g. _niguru mai qerẽba_, cum non sit fugiturus.

Subiunctiuum permissiuum fit postposita particula, _dòmò_, præsenti negatiuo, sed mutato _u_, in quo finitur in, _e_, v.g. _ãguenẽ dòmò_, quamuis non offerat: dicunt etiam & melius _ãguenaĩdemo_, vel, _ãgueĩdemo_.

Præteritum permissiuum est postposito, _redomo_, præterito negatiuo: v.g. _ãguenanda rẽdomò_, quamuis non obtulerat, dicunt etiam, _ãguenaĩdemo_, vel, _agùeĩdemo_, & si non obtulerit.

Futurum permissiuum est postposito, _qerẽdòmò_, futuro negatiuo: v.g. _ãgùru mai qerẽdòmò_, & si non offeret.

Aliud autem permissiuum cum particula, _tomò_, fit postposita prædicta particula radicibus negatiuis: v.g. _ãguèzutomò_, & si non offert. Fit etiam postposito, _tote_, præsenti subiunctiui: v.g. _ãguenẽba tote_, tertio modo etiam fit postposito, _mamaio_, vel, _madeiò_, præsenti negatiuo: v.g. _ãguènú mamaio_, vel, _ãguenu madeio_, quamuis non offerat.

Præteritum fit postposito, _ritomò_, præterito negatiuo: v.g. _ãguenandari tomò_, & si non obtulerit. Fit etiam postposito, _tote_, præterito negatiuo subiunctiui: v.g. _aguenanda rẽba tote_ & melius, _ãguenaĩdemo_, vel, _ãguèĩdemo_, quamuis non offerat, vel obtulerit.

_Futurum est postposito, _tomò_, futuro negatiuo: v.g. _ãgue mai tomò_, &si non sit oblaturus, _vochiĩdemo_, &si non ceciderit._

Infinitiuum præsens, præteritum, & futurum, est ipsum præsens, præteritum, & futurum negatiuum indicatiui, postpositis _còto_, vel, _to_, v.g. _ãguenu còto_, non offerre, _ãguenanda còto_ non obtulisse, _ãgùru mai còto_, non esse oblaturum.

Aliquando vtuntur præsenti negatiuo pro præterito in omnibus coniugationibus: v.g. _mi maraxènu_, non vidi.

Gerundium in, Di, negatiuum, est præsens vel futurum negatiuum, _ãguenu_, vel, _ãgùru mai_, non offerendi.

Gerundium in, Do, fit postposito, _ni_, radicibus negatiuis vel præsentibus: v.g. _ãguèzuni_, vel, _ãguenuni_, non offerendo, idem quasi est: _ãgueĩde_, vel, _ãguenaĩde_, vel, _ãguèzu xitè_.

Gerundium in, Dum, est postposito, _tote_, vel _tame_, præsenti aut futuro negatiuo indicatiui: v.g. _ãguenu tame_, vel, _ãgùru mai tòte_, ad non offerendum.

Participia negatiua præsentis, præteriti & futuri, sunt præsens præteritum, & futurum negatiuum postposito, _fito_, vel, _mòno_ v.g. _ãguenu fito_, non offerens, _ãguenanda mòno_, qui non obtulit, _ãguru mai mòno_, qui non offeret, _ãguena ĩde cara_, vel, _ãgueĩde nòchi_, post non obtulisse: vel postquam non obtulerunt, aut postquam non est oblatum.

_Secunda coniugatio affirmatiua._

Omnes radices verborum secundæ coniugationis finiuntur in, _i_, fitque præsens mutato, _i_, in, _u_, v.g. _iòmi_: _iomu_, lego. Si radices finiuntur in, _chi_, mutant istam dictionem in, _tçu_ v.g. _machi_: _matçu_, expecto. Si finiuntur in, _xi_: mutatur in _su_: v.g. _coròxi_: _corosu_, occido.

Præteritum fit. Si radices finiuntur in, _ami_, conuertitur in, _óda_, v.g. _cami_: _códa_, mandi vel masticaui. Si finiuntur in, _ebi_, vel, _emi_, mutantur in, _eôda_, v.g. _saqèbi_: _saqeôda_, vociferatus sum, _sonèmi, soneoda_, inuidi seu habui inuidiam. Si finiuntur in, _òbi_, vel, _òmi_, conuertuntur in, _ôda_, v.g. _coròbi: corôda_, cecidit: _còmi, côda_, se inclusit. Si finiuntur in _umi_, conuertitur in, _únda_, v.g. _casùmi_: _casunda_, obtenebratus est, in idem conuertuntur quæ finiuntur in, _imi_, v.g. _canaximi, canaxúnda_, tristatus est. Si finiuntur in, _gui_, illud conuertunt in, _ĩda_, v.g. _fẽgui, feĩda_, discissum est: _xini, uru_, facit præteritum, _xinda_, mortuus est: &, _ini, uru_, facit præteritum, _inda_, abiuit: & quantum ad hoc sunt sicut secundæ coniugationis; quo ad alia verò tempora sunt primæ. Radices quæ finiuntur in, _chi_, vel, _ri_, illud conuertunt ad præteritum in, _tta_, v.g. _mòchi_: _mòtçu_, facit præteritum, _mòtta_, accepit, _chiri, u: chitta_, sparsum est, quæ verò finiuntur in, _xi_, vel, _qi_, illud conuertunt in, _ita_, v.g. _coròxi, u_: _coròita_, occidit, _qiqi, u_, _qijta_, audiuit, _xiqi, u_, _xiita_, extendit.

Futurum fit conuertendo, _i_, in quo radices finiuntur in, _ó_, _ozu_, vel _ózuru_, v.g. _iomó_, _iomozu_, vel, _iomózuru_, leges. Si verò radices finiuntur in, _chi_, mutatur ista dictio in, _tó_, v.g. _machi_: _mató_, expectabo, quæ finiuntur autem in, _xi_, illud conuertunt in, _só_, v.g. _móxi: u_: _mósó_, dicam, aut loquar.

Imperatiuum fit conuertendo, _i_, in quo radices finiuntur in, _e_, v.g. _iomi_: _ióme_, lege vel legas. Si vero radices finiantur in, _chi_, conuertitur in, _te_, v.g. _machi_: _mate_, expecta. Fit etiam imperatiuum conuertendo, _nu_, in quo præsens negatiuum finitur in, _ai_, v.g. ex, _iomanu_, constituendo, _ai_, loco, _nu_, fit, _iomai_, lege, & est modus communis etiam tertiæ coniugationis; sed isto imperatiuo vtuntur solum loquendo cum inferioribus.

Futurum imperatiui est futurum absolutum: v.g. _iòmõ_, leges, & illo vtuntur loquendo cum abiectis personis.

Reliqua tempora optatiui, subiunctiui, gerundij, infinitiui &c. fiunt eodem modo & eisdem particulis quibus in prima coniugatione applicando singula singulis etiam in modis loquendi.

_Secunda coniugatio negatiua._

Radix negatiua secundæ coniugationis est conuerso, _i_, in quo radix absoluta finitur, in _azu_, v.g. _iòmi_: _iomazu_, radix, non legendi.

Præsens fit, si radix affirmatiua finitur in, _chi_, illud conuertendo in, _tanu_, vt, _machi_: _matanu_, non expecto. Si finitur in, _xi_, mutatur in, _sanu_, vt _coròxi_: _corosanu_, non occido. Si alio quouis modo finiuntur in, _i_, illud conuertunt in, _anu_, v.g. _coròbi_: _corobanu_, non cado.

Præteritum est conuertendo, _nu_, præsentis in, _nanda_, v.g. _corobanu_: _corobananda_, non cecidi, _iomananda_, non legi, reliqua verò tempora proportionaliter sicut in prima coniugatione negatiua.

_Tertia coniugatio affirmatiua._

Radices verborum tertiæ coniugationis finiuntur in, _ai_, _oi_, vel, _vi_, quæ finiuntur in, _ai_, conuertunt illud in, _ó_, ad faciendum præsens: v.g. _narai_: _naró_, disco: quæ finiuntur in, _oi_, vertunt illud in, _ô_, v.g. _vomoi_, _vomô_, cogito, quæ verò finiuntur in, _vi_, illud mutant in, _ú_, v.g. _cui_: _cú_, comedo.

Præteritum fit postposito, _ta_, præsenti: v.g. _naróta_, didici, _vomôta_, cogitaui, _cúta_, manducaui.

Præteritum plusquam perfectum fit conuertendo vltimum, _a_, præteriti perfecti in _e_, & addito verbo, _gozaru_, in præsenti vel, _gozatta_, in præterito, vt supra dictum est in prima coniugatione: v.g. _naró tẽ gozaru_, vel, _narotẽ gozatta_, iam didiceram.

Futurum fit conuertendo, _i_, in quo radix finitur in, _vó_, _vózu_, vel: _vózuru_, v.g. _narauó narauozu_, vel, _narauózuru_ discam. Si verò radix finiatur in, _oi_: conuertitur in, _vô_, _vôzu_, vel, _vô_, _zuru_, v.g. _vomoi_, _vomouô_: _vomouozu_, vel, _vomouôzuru_ cogitabo.

Imperatiuum fit postponendo radicibus, _e_, v.g. _naraie_, disce, _tòie_, interroga, _cùie_, comede. Fit etiam auferendo à præsenti negatiuo, de quo statim, dictionem, _nu_, & constituendo loco eius literam, _i_, v.g. _narauai_, disce, _touai_, interroga, _cuvai_, comede, hoc modo vtimur cum inferioribus, cætera sicut in alijs coniugationibus.

_Tertia coniugatio negatiua._

Radix negatiua tertiæ coniugationis est conuertendo, _i_, in quo radix affirmatiua finitur, in _vazu_, v.g. _narauazu_, _touazu_, _cuvazu_, fit vero præsens conuertendo, _i_, in, _vanu_: v.g. _narauanu_, non disco, _touanù_, non interrogo, _cuvanu_, non comedo.

Præteritum fit conuertendo, _i_, radicis, in, _vananda_, v.g. _narauananda_, non didici, _tòuananda_, non interrogaui, _cuuananda_, non comedi.

Præteritum plusquam perfectum est conuertendo, _a_, vltimum perfecti in, _e_, & addito verbo, _gozaru_, vel, _gozatta_, v.g. _cù uanandẽ gozatta_, vel _narauana dẽ gozaru_, non comederam, vel non didiceram, cætera vt in alijs coniugationibus.

Postpositis verbis substantiuis gerundijs in, _Do_, omnium coniugationum tam affirmatiuarum; quam negatiuarum: fit sensus, est, vel non est factum, quod per gerundium significatur: v.g. _ãguete aró_, iam erit oblatum, _còno qiõga caitẽ gozaranu_, hic liber non est scriptus, _ãgueĩde arõzu_, nondum obtulerit. Verba verò substantiua sunt, _gozaru_, _gozaranu_, _voru_, _uori nai_, _dea_ vel _gia_: _deuanai_, _aru_: _aranu_, vel, _gozaranu uoru ùòrinai_, & vnumquodque, ex illis sequitur regulas communes suæ coniugationis.

Postpositis etiam verbis substantiuis infinitiuis omnium coniugationum fit sensus quòd est, fuit, erit; vel non, id quod per infinitiuum significatur: v.g. _ãguru còto arõ_, erit hoc quod est offerre: idest offeret, _naróta còto gozarumai_, non addiscet, & dicta verba substantiua habent omnia sua tempora iuxta secundam coniugationem ad quam pertinent, quia eorum radices finiuntur in _i_, _ari_, _u_: _gozari, u._

_Coniugatio verbi substantiui negatiui._

Verbum substantiuum negatiuum est, _nai_, vel, _gozanai_, vel, _uorinai_, quod significat non esse, eius radix est, _naqu_ vel, _gozanaqu_, aut, _uorinaqu._

Præteritum est conuertendo, _i_, in quo præsens finitur, in, _c_, & postponendo illi præteritum, _ari_, _u_, quod est, _atta_, v.g. _nacatta_, vel, _gozanacatta_, non fuit, cætera tempora sunt coniugando, _ari_, _u_, per secundam secundum temporum exigentiam.

Imperatiuum est, _nacare_, vel, _nanaiso_, vel, _naina_, ne sis.

Subiunctiuum est conuertendo, _i_, præsentis in, _qerẽba_, v.g. _naqerẽba_, vel, _gozana qerẽba_, cum non esset vel sit.

Subiunctiuum permissiuum est conuertendo, _i_, præsens in, _qerẽdòmò_, v.g. _gozana qerẽdòmò_, etiam si non sit.

Præteritum huius subiunctiui est postposito, _rẽdomo_, præterito indicatiui: v.g. _nacatta rẽdomo_, quamuis non fuit.

Substantiuum cum particula, _tomo_, est illam potponendo radici: v.g. _naqutomo_, etiam si non sit. Gerundium est, _nó_, _nóte_, vel, _naqu xitè_, vel, _nacatte_, cum non sit. Cætera vt supra cum verbo, _ari_, _u_: superaddito, & coniugato per secundam.

Nomina adiectiua quando non antecedunt verbis, coniugantur per se sicut verbum substantiuum negatiuum: illa inquam nomina adiectiua, quaæ supra dictum est finiri in, _ai_, _ei_, _oi_, _ui_, _ij_, eorum radices sunt conuersa, _i_, vltima in, _qu_, v.g. _fucacu_, radix profundi, æ, _iòqu_, radix boni, æ, _xĩguequ_: radix densi, æ, _uarùqu_, radix mali, æ, mali, _uonajiqu_: radix eiusdem &c.

Præsens est ipsa vox adiectiui: v.g. _ioi_, bonus, a, um, _fucai_, profundus, a, um, _uarui_, malus, a, um, _uonaji_, idem, eadem, idem.

Præteritum est conuertendo, _i_, adiectiui in, _c_, vel, _q_, & postposito verbo, _ari_, _u_, illud coniugando secundum exigentiam orationis in omnibus temporibus.

Permissiuum cum, _tomò fucàqu tomò_, vel, _fucài tomò_, quamuis profundum.

Gerundium in, do, _fucóte_, cum esset profundum, _ióte_, cum sit bonum, _varúte_, cum sit malum, _càna xiúte_, cum sit triste, _xingueo te_, cum sit densum. Sunt etiam, _fucó xite fucaqu xite_, vel, _fucacàtte_, & sic in alijs: v.g. _iôxite_, _iòqu xite_, _iocatte_.

Adiectiua finita in na, non coniugantur; gerundia tamen in do, solent habere: v.g. _aqiracana_, pro gerundio, _aqirãcani xite_, cùm esset clarum; idem, _aqiraca de_, _arisóna_, habet _arisoni xite_, cum sit apparens vel verisimile, _iónà_, habet, _ìóni_, v.g. _iòi yóni xitè_, cum sit boni modi, vel habeat bonum modum, _càvãga fucóte vatarananda_, quia stauius erat profundus non transuadaui, _xebòte irarènu_, quia strictum, non est intrabile, _varúte cu varenu_, non est comestibile vel non potest comedi, quia malum. Cætera tempora adiectiuorum sunt vt dictum est, cum verbo, _ari_, _u_, coniugato secundum exigentiam orationis. Coniugatio etiam negatiua est cum eodem, _ari_, _u_, v.g. radix est, _fucàcaràzu_, præsens verò est, _fucàcarà nu_, non est profundum. Præteritum, _fucacarananda_, non fuit &c.

_De Particulis conditionalibus._

Quinque sunt particulæ facientes orationem conditionalem, _naraba_, _ni vòite va_, _ràba_, _va_, _ba_, duæ secundæ postponuntur omni verbo tam affirmatiuo, quàm negatiuo in præsenti, præterito, & futuro, & cum illis remanet verbum conditionale: v.g. _nĩgùru naraba_, si fugis, _iôda ni uòite va_, si legistis, _nara võ naraba_, si disces, _cu vazu ni vòite va_, si non comedis, aliquando tollitur _voi_, à, _ni voite_, v.g. _ãgueô ni va_, si offeres, _ãgueta ró ni va_, si obtuleris. Tollitur etiam aliquando, _voite_, & remanet solum, _ni_, v.g. _mairó ni còso_, _nèn gòrò ni mòsõzure_, si ibo vel ierim significabo illi amicabiliter, _xitaró ni còso_, _faisòcu tçùqu maji qerè_, si fecissem; non habuisset effectum, diligentia & persuasio.

Particula, _raba_, postponitur præteritis: v.g. _narǒta raba_, si didicissem, _narauananda raba_, si non didicissem.

Particula, _va_, postponitur radicibus negatiuis omnium trium coniugationum; v.g. _ãguèzu va_, si non offero, _iomazu va_, si non lego, _narauazu va_, si non disco, _naqu va_, si non est, _fucacarazu va_, si non esset profundum.

Particula verò, _ba_, habet eumdem effectum & iungitur etiam radicibus, quibus, _va ãguezũba_, _iomazũba_ _narauazũba_, si vero dicta particula, _ba_, ponatur loco, _zu_, radicibus negatiuis, fit conditionalis affirmatiua oratio: v.g. _ãguẽba_, si offero, _iomãba_ si lego, _narauãba_, si disco, _iocaraba_, si est bonum: particula verò, _ua_, non solum postponitur radicibus negatiuis adiectiuorum: sed etiam affirmatiuis: v.g. _fucaqu ua_, si es profundum, _uonajiqu ua_, si est idem: aliquando hoc verbo vtuntur ac si dicant: si non est valde molestum: facias hoc: dicunt etiam, _ãgue majiqù ua_, si non offeres.

Particula, _ni uòite ua_, supra posita iungitur etiam aliquando nominibus, & quasi supplet verbum substantiuum: v.g. _jó jó nì uoite ua uqe toró_, accipiam si est valde bonum vel optimum, _curùxicarazaru guì ni uòite ua_, si non fuerit molestum vel res molesta.

Particula, _saie_, posita in oratione, vbi est aliqua particula ex conditionalibus sensui orationis addit virtutem: v.g. _fune saie mairu naraba_, si venerit aliquod nauigium, _sonata saie uocutabire naqu ua_, si non est defessus, ac si diceret: ex mea parte, vel quod ad me attinet ego non sum defessus.

Supplet etiam aliquando particula, _saie_, conditionalem: v.g. _Niffon no xôco cu ni saie caióna còtò gozaru fõdonì_, si ergo in regno paruo Iaponiæ inueniuntur & sunt res huiusmodi, ac si dicat; quanto magis erunt in magnis, _còco mòto no tocai nì saie mei uacu itasu iónĩ gozaru fõdoni &c._ si ergo in nauigationibus, quæ hic fiunt, valde patior &c. _fito saie côquai suru mòno uò iurusu ni iuan ia, Deus ni uoite uoia?_ si ergo homo ingnoscit homini pœnitenti, quanto magis Deus? _còre fõdo xei uo iru ru saie còto naricanùru ni; ucato xite ua, icãdeca banji canauozo?_ si tot adhibendo vires vix potui fieri; si leuiter fuisset factum quomodo potuisset fieri seu finiri? _còre saie xinicui ni_, si ergo hoc est difficile, _fune de saie ioio tçuita ni_, _cachi ua nananaca naru mai_, si nauigio vix perueni; pedes absque dubio non potuissem.

_De verbo potentiali._

Postposita particula, _ro_, præsentibus & futuris verborum illa facit potentialia: v.g. _ãguru ro_, forsan offert, _nĩgueozuru_, fortassis fugiet.

Præterita fiunt conuertendo, _ta_, in, _tçu_, & addito, _ro_, v.g. _ãguetçuro_, fortassis obtulit. Si verò postponatur præteritis negatiuis, _da_, in quo finiuntur, debet mutari in, _zzu_, v.g. _ãguenanzzuro_, possibile est non obtulisse, vel quod non obtulerit, vel obtulit.

Fit etiam potentiale præsens postposito, _arozu_, vel alio futuro, infinitiuo: v.g. _ãgùru còto mò aròzu_, vel, _ãgue mò xôzu_, forsan offert.

Præteritum est postposito futuro præterito: v.g. _ãgueta còto mo arozu_, forsitan obtulit.

Futurum, _ãgueô còto mo arozu_, forsan offeret, idem etiam est in negatiuis: v.g. _ãguenu_, vel, _ãguenanda_, vel, _ãguru mai còto mo arozu_, possibile est quod non offert, obtulit, vel offeret, & quando volumus dicere, ita erit: loco, _còto_, ponimus, _mono_, v.g. _noxenanda mono dearózu_, fortassis non introduxerunt in nauigium, _iqi chĩgota mono dearozu_, non se obuiauerunt in via, _moreqicoieta mono de gozaro ca to zonzurù_, credo si forsan est diuulgatum.

Ad significandum fieri significatum nominum adiectiuorum postponitur verbum, _nari_, _u_, coniugatum secundum exigentiam temporis ipsis adiectiuis aduerbialiter sumptis: v.g. _fuco naru_, fit profundum, _uaru natta_, factum est malum: dicitur etiam _fuco aru_, est profundum, aliquando etiam dicunt, _fuco nai_, non est profundum, & hoc modo loquendi vtuntur etiam coniugando _nai_, modo supra dicto secundum exigentiam temporis, iuxta sensum orationis: etiam dicunt potentialiter, _fuco nai coto mo arozu_, forsan erit hoc, quod est, non esse profundum.

_Verba irregularia quo ad coniugationes._

Verbum, _qi_, _uru_, quod est venio, is: habet præsens, _qùru_, venio, _qita_, veni, _côzu_, veniam, _coi_, vel, _coio_, veni, _qitarẽba_, cum venerit, vel si venisset, _qitarẽdomo_, quãuis venit, & radicem negatiuam, _côzu_, & præsens negatiuum, _conu_, non venio, _mède_ radix verbi delector, aris, habet præsens _mẽzzùru_, & gerundium in do, _medete_, delectando se, _cui_, radix verbi pœniteo, es, vel tristor, aris, habet præsens, _cuiuru_, & gerundium in do, _cuite_, pœnitendo, & radicem negatiuam, _cuizu_, & præsens negatiuum, _cuinu_, non pœnitet, _araie_, radix verbi sum, est, fui: habet præsens, _araiùru_, siue, _aroru_, est: _furi_ radix verbi veterasco: habet præteritum, _furita_, inueteratus est, & gerundium in do, _fùrite_, inueterando, _fe_, radix verbi transeo, is, habet præsens, _furu_, transit; & præteritum, _feta_, transit, _Tari_, _u_, est verbum significans rem esse completam & integram: habet præsens, _taru_, sufficit, præteritum, _tatta_, completum fuit, & futurum, _tari maraxo_, erit perfectum vel sufficiet: & radicem negatiuam, _tarazu_, præsens negatiuum, _taranu_, præteritum, _tarananda_, non fuit sufficiens, futurum, _taru mai_, non erit sufficiens, imperfectum subiunctiui _taranẽba_, cum non sufficeret.

Permissiuum, _taranẽ domo_, infinitiuum negatiuum, _taranu coto_, gerundium verò in do, _taraĩde_, vel, _Tarazu xite_, verbum _taxi_, _tasu_, quod significat adimplere, seu perficere, habet futurum, _taxi marãxô_, perficiam, _tasanu_, vero est eius præsens negatiuum. _Tari_, autem radix verbi, _taro_, quod significat esse perfectum, habet præteritum negatiuum, _tara uananda_, non fuit perfectum, & subiũctiuum, _tara uanẽba_, cum non esset perfectum, & permissiuum, _tara uanẽ domo_, & infinitiuum, _tarauanu còto_, & gerundium in do, _Tarauaĩde_, vel _Tarauaxu xitè_: _uocotari_, vero est radix verbi, _uocotaru_, pro eo quod est deficere: habet infinitiuum, _uòcotaru coto_, & radicem negatiuam, _uocotarazu_, & præsens negatiuum, _vo cotaranu_, _voi_, est radix verbi quod habet præteritum, _uoita_, inueteratus est: &, _uoitaru_, quod est idem. Et præsens negatiuum quod est, _uoinu_, & gerundium in do, _uoite_: _urei_, radix verbi tristor, aris, habet præsens, _vreô_, & imperatiuum, _vreio_, & infinitiuum, _vreoru coto_, & gerundium in do, _vreite_: _Tomi_, radix verbi, _tomu_, vel, _tomeru_ quod est ditor, aris, vel diues fieri, habet præteritum, _tonda_, gerundium in do, _tonde_, & radicem negatiuam, _tomàzú_, _saĩ guiri_, _u_, significat idem quod præeo, is, vel anticipor, aris, habet præteritum, _saĩ guitta_, & gerundium in do, _saĩ guitte_.

_De verbo adhuc, & de eius formatione & differentijs._

In ista lingua sunt verba actiua simplicia; & actiua etiam faciendi facere, passiua etiam, neutra, & impersonalia. Omnia verò coniugantur per tres coniugationes supra positas secundum quod eorum radices iam dispositæ & ex illis verba formata, terminantur.

Ex aliquibus nominibus adiectiuis aliqua procedunt verba: v.g. _catài_, est durus, a, um, ex quo exeunt, _catàme_, _uru_, induro, as, actiuum, _catamari_, _u_, induresco, is, neutrum, & _catameràre_, _uru_, induror, aris, passiuum, ex _canaxij_, adiectiuo quod est tristis, e, exit, _canaximi_, _u_, quod est tristor, aris.

Verba faciendi facere, formantur istis particulis, _sàxe_, vel, _xe_, prima postponitur radicibus secundæ coniugationis; secunda verò radicibus secundæ, & tertiæ, fiunt autem postpositis præsentibus negatiuis, auferendo _nu_, in quo finiuntur & ponendo loco eius prædictas particulas: v.g. _ãguesaxe_, _uru_, offere facio, is, _iomaxe_, _uru_, legere facio, is: _narauàxe_, _uru_, discere facio, is, & omnia remanent secundæ cõiugationis quia particulæ finiuntur in, _e_; aliquando etiam, &si raro, solet postponi particula, _saxe_, verbis secundæ, & tertiæ coniugationis, sed tunc ornantur seu honorantur prædicta verba cum particula, _rare_, v.g. _iomasàxe rare_, _uru_, _Padre ua dòjucùni cathecismo vo narauasaxeraruru_, Pater iubet suo ministro vt discat catechismum, _mòno no fòn vo fito ni iòmasaxerarùru_, facit legere originale.

Verba passiua fiunt particulis, _rare_, & _re_, particula, _rare_, iungitur actiuis secundæ coniugationis modo iam dicto tollendo scilicet, _nu_, a negatiuo: v.g. _ãguerare_, _uru_, offeror, eris, _iomare_, _uru_, legor, eris, _naravare_, _uru_, discor, eris, his vtuntur in sensu passiuo legi ab alio, vel esse, aut non esse legibile: v.g. sunt etiam alia passiua quæ procedunt ex neutris vel ex habentibus significationem neutralem, quæ quidem formantur cum particulis, _rare_, &, _re_, formata tamen non regunt casus cõmunes passiuorum (de quibus infra) sed verborum ex quibus procedunt: v.g. ex, _ãgari_, _u_, procedit, _ãgarare_, _uru_, & quia, _ãgari_, _u_, quod significat ascendo, is, regit accusatiuum, etiam illum regit, _ãgarare_, _uru_, v.g. _còno iamaie ãgararenu_, non potest ascendi ad istum montem vel iste mons non est ascendibilis, _xiròcara derarenu_, non potest exiri ex castello, _Xebóte irarènu_, nõ potest intrari quia strictum seu angustum, _còno michi va arucarenu_, non potest ambulari hæc via, _natçu vacòco ni irare mai_, non erit hoc habitabile tempore veris, _còno fũdẽ de va cacarenu_, non potest scribi isto calamo, _fimãga nóte cacarenanda_, non potuit scribi ex defectu temporis, _cònobùn ni còso cacaruru mòno de gozare_, hoc sane modo bene scribitur, _axĩga itóte aru carenu_, non potest ambulari dolentibus pedibus: omnia ergo verba passiua sunt secundæ: verba neutra sunt quæ habent significationem neutralem: v.g. aperiri per se & non ab alio: v.g. _ivõgatoruru_, pisces capiuntur, _cajẽga torùru_, ventus cessat, _itõga qiruru_, filum rumpitur, _jĩga iomùru_, litera benè legitur, _aqi_, _u_, aperior, iris, _qiri_, _u_, est scindo, is, actiuum, _qirare_, _uru_, est scindor, eris, passiuum, _qire_, _uru_, est scindor, eris, neutraliter est etiam quando gladius bene scindit quia est acutus, _qiraxe_, _uru_, est verbum faciendi facere quod significat scindere facio, is, _ãgue_, _uru_, est leuo, as, _ãguerare_, _uru_, leuor, aris, passiuum, _ãgue saxe_, _uru_, leuare facio, is, _ãgari_, _u_, leuor, aris, neutrum, _ãgarare_, _uru_, esse ascendibile, _ãgaraxe_, _uru_, leuari facio, is, vel quod se leuet facio, facis: si verò illis adiungantur particulæ honoris (de quibus infra) faciunt alias combinationes: adiectiua verò quando coniungantur habent significationem neutralem: v.g. _fidarui_, esurio, is, _fucacatta_, fuit profundum.

Verba impersonalia non nominant, neque exprimunt personam: v.g. _mi uo fatasu tomò itçuvari vo iuanu mono gia_, etiam si quis moriatur non debet mendacium dicere, _mòno mò tabezu saqe mo nomaĩde ichinichi fataraqu mòno ca?_ potest ne laborari per totum diem integrum nihil comedendo & non bibendo vinum? _Xujin nò maiẽ de sòno ióna còto vò iú mono ca?_ possunt ne dici huiusmodi coram Domino? Quoad coniugationes verò sequuntur regulas radicum quibus efficiuntur.

Radices omnium verborum cuiuscumque sint coniugationis, possunt adhuc extrahi & deduci ad alias coniugationes si illis superaddantur particulæ honoris, secundum literas, in quibus prædictæ particulæ honoris finiuntur, particulæ verò sunt _maraxi_, _uru ari_, _u saxerare uru_, _xerare uru_, _nasare uru_, _saxemaxi u_, _tamai ó_, _rare_, _re_.

Particula, _maraxi_, non addit honorem rei de qua loquimur; sed loquimur honorate attendendo ad personam coram qua loquimur: v.g. _cui_ _ú_, significat id quod comedo, is, seruus autem coram Domino non dicet, _nèzumi gacúta_, mures comederunt caseum: v.g. sed, _nèzumĩga cùi maraxita_, notandum etiam quod _cui_ _ú_, secundum se est tertiæ coniugationis quia finitur radix in, _vi_, addito verò, _maraxi_, redditur primæ: quando referimus aliquid de aliqua natione verbum non honoramus; sed solùm attendimus ad personam cum qua loquimur ad addendum illi vel non particulam seu verbum, _maraxi_, _uru_, v.g. coram inferiori dicemus, _Nan ban jin va còre vo cuvanu_, coram persona verò nobili dicemus, _Nan ban jin va core vo cui maraxenu_, Europei hoc non manducant, _Ari_, _u_, postponitur radicibus omnium verborum; & illa honore afficit mediocri: v.g. _mõdorarió ca?_ reuerteris ne? Si verò anteponatur illis sic constitutis, _vo_, honorantur verba satis: v.g. _vomõdori arõca?_ reuertetur ne vestra dominatio? _Tono sama vo xini atta toqi_, quando dominus mortuus est, _Deus cono xecai uo gosacu atta_, Deus creauit hunc mundum, his particulis vtimur loquendo cum personis honoratis quas diligimus, & cum quibus habemus amicitiam.

Particula, _nasare uru_, honorem supremum, aut satis magnũ dat verbis; postponitur verò eorum radicibus: v.g. _Deus cono xecai uo go sacu nasareta_, Deus creauit hunc mundum.

Particulæ, _rare_, & _re_, honorem quidem præstant significatis, verborum, quibus adduntur; sed mediocrem; & non magnum: postponitur autem, _rare_, & præcipuè si loquamur de absentibus, præsentibus negatiuis ablato, _nu_, & constituendo particulam prædictam eius loco: v.g. _ãgue rare_, _uru_, est offero, rs, quando offerens est persona mediocris honoris & reuerentiæ coincidũt cum passiuis in literis; sed casibus quos regunt, distinguuntur: particula, _re_, postponitur verbis secundæ & tertiæ eodem modo: v.g. _iomàre_, _uru_, _naravàre_, _uru_, legere & discere personam boni nominis, hoc modo loquimur de æqualibus & seruus etiam de domino suo, non cum conseruis; sed cum gente nobili.

Particulæ, _sàxe maxi_, &, _xemaxi_, eundem tribuunt honorem quem, _àri_, _u_, & quem, _rare_, & _re_, postponitur, _saxe màxi_, _u_, radicibus secundæ, vel præsenti negatiuo, ablato _nu_, & constituto, _saxe màxi_, _u_, loco eius: v.g. _ãguesaxe màsu_, offert, _maxi_, _u_, vero postponitur negatiuis secundæ & tertiæ, ablato, _nu_, v.g. _iomaxemàsu_, legit, _naravaxe màsu_, discit.

Particulæ, _saxe rare_, _uru_, _xeràre_, _uru_, magnum tribuunt honorem, prima postponitur præsenti negatiuo verborum secundæ coniugationis, ablato, _nu_, secunda verò postponitur negatiuis secundæ & tertiae eodem modo: v.g. _ãgue saxe raruru_, offero, rs, _iomaxe rarùru_, lego, is, _naravaxe rarùru_, disco, is, quia vero hæc coincidunt in literis cum verbis faciendi facere honoratis; ad tollendam æquiuocationem, vtimur particula, _ari_, _u_, anteposita, _vo_, verbis: v.g. _yomaxe aru_, lego, is, _nara vaxe aru_, disco.

Verba passiua, de quibus infra, possunt admittere particulam, _saxe rare_, _uru_, v.g. _via mavare saxe raruru_, honoror, aris.

Particula, _tamai_, _ó_, tribuit supremum honorem: illa vtimur loquendo de Deo, sanctis, regibus, & imperatoribus: postponitur vero radicibus verborum, quæ efficit tertiæ coniugationis: postponitur etiam radicibus passiuorum loquendo de Deo: v.g. _Deus filio, vmare tamò tòqi_, quando Dei filius natus est, _Deus ãgamerare tamo_, Deus honoratur.

Particula, _tate matçuri_, _u_, humiliat significatum verbi cui adiungitur: postponitur autem radicibus verborum affirmatiuorum: v.g. _Deus vo gotaixetni zonji tate matçuru còtova ichi sũgureta jèn gia_, amare Deum est suprema virtus: admittit tamen hæc particula honorem à particula, _re_, mutato _e_, in quo finitur in, _a_, v.g. loquendo de sanctis respectu Dei dicemus _Sancto_ _Domingo, Deus vo gotaixèt ni zonji tatematçurareta_, Sanctus Dominicus dilexit Deum.

Particula etiam, _màráxi_, potest ad honorem eleuari particula, _rare_, v.g. _tòno iòri cònó còto vo Padre ni vatàxi mai raxerareta_, Dominus tradidit hanc rem patri.

_De aliquibus verbis quæ de se habent honorem determinatum._

_Mesare_, _uru_, significat facere quamcumque actionem quam potest, & est decens facere personam nobilem, vt est comedere, bibere, nauigare, equum ascendere &c. _vôxerare_, _uru_, significat loqui personam nobilem, _uomaraxi_, _uru_, _vomaraxi_, _ari_, _u_, significat dare personam nobilem, _uoxe_, _uru_, &, _uôxe arĩ_, _u_, significat loqui vel præcipere personam mediocrem.

Verba quibus anteponuntur, _uôxe_, vel, _mexi_, eundem habent honorem cum illis; & absque illis: v.g. _uôxe tçuqerare_, _uru_, quod est præcipio, is, &, _mèxi tçuca uare_, _uru_, quod est seruio, is, est idem quod, _tçuqerare_, _uru_, &, _tçuca uare_, _uru_, ad vocandum imperatiue dicimus, _coi_, seruo vel inferiori, _iòrài_, dicitur non tam inferiori, _uaxèi_, est aliquantulum melius, _úogiare_, est superior modus vocandi, _gòzare_, veniat vestra dominatio, _gozaro_, vero in tempore futuri est honorabilior modus quia est sine imperio, _uoĩde nasarei_, vel, _uoĩde nasareô_, vel, _uoĩde nasarei caxi!_ est veniat vestra dominatio: vel, ò si veniat vestra dominatio! _cudasare_, _uru_, significat dare personam nobilem, _tamauari_, _u_, dare personam nobilem inferiori, _tamóri_, _u_, dare personam mediocrem, _mizzu uo nomaxète tamore_, da mihi bibere aquam, _cudasare_, _uru_, & _tamóri_, _u_, significat comedere personam humilem cibum honorando: _còxi mexi_, _u_, &, _qicoximexi_, _u_, est comedere, vel audire personam nobilem, _uoboxi mexi_, _u_, &, _uoboxi mesare_, _uru_, cogitare personam nobilem, _saxerare_, _uru_, facere personam nobilem & idem _nasare_, _uru_, _asobaxi_, _u_, &, _asobasare_, _ĩuru_, significat facere personam nobilem quidquid illi est decens: v.g. venari, scribere legere, recitare, _ii_, _ú_, est loqui humiliando loquentem, & rem de qua loquitur, &, _mexi_, _u_, significat etiam loqui honorando personam, & rem de qua: vnde non recte dicam _mi ni móxe_, dic mihi; sed, _mi ni iie_, neque dicam, _tono ni iie_ dic domino, sed, _tòno ni mòxe_: _mairi_, _u_, significat ire ad locum cui honor debetur: v.g. _iglesia ie maire_, eas Ecclesiam, _cùre_, _uru_, &, _toràxe_, _uru_, significat dare, humiliando personam cui datur, _cui_, _ǔ_, est comedere sine aliquo respectu, _mexi_, _u_, est etiam comedere; sed est vrbanum: v.g. coram honestis non dicam, _mèxi uo cùi maraxita_; sed, _mèxi uo tabe maraxità_, comedi, _mairi_, _u_, vel, _uomairari_ _u_, est comedere personam nobilem vel mediocrem, _ãgara xerare_, _uru_, &, _uoãgari ari_, _u_, est modus nobilior, _qiqi_, _u_, est audire vt cumque; _uqe tama uari_, _u_, vero &, _uqetamóri_, _u_, est audire honorando personam à qua auditur: v.g. _goiqen uo uqetamòtta_, vestra consilia audiui, _móxi ãgue_, _uru_, est loqui humiliando se loquentem, & honorando personam cui dicitur, _móxi ire_, _uru_, loqui inter æquales, _chómon xi_, _uru_, audire sermones Dei, _gorànji_, _zuru_. vel, _goranjerare_, _uru_, est aspicere rem nobilem, _xi_, _uru_, est facere in communi, _itaxi_, _u_, est facere; sed dicitur modo vrbano, _tçucamatçuri_, _u_, est facere, humiliando se qui facit.

_Aduertentiæ circa coniugationes verborum._

Anteposita particula, _nama_, omnibus verbis inquocumque tempore; significant actionem màle & non perfectè: v.g. _nàma aró_, màle lauo, _namaiaqu_, male asso.

Antepositis particulis, _tçui_, _cai_, _uchi_, _fàxe_, _uoi_, _ai_, _tòri_, verbis; non mutant significationem; aliquam tamen energiam, & efficaciam significatis tribuunt: v.g. idem est, _uchi còbosu_, quod, _cõbòsu_, effundo, _faxe noboru_, quod, _noboru_, ascendo, is, _uòxi còmi_, _u_: quod, _còmi_, _u_, includo, is, _ai ca uari_, _u_, idẽ est, quod, _cauaru_, transmutor, aris, _tçuimauari_, _u_, idem est quod, _ma uari_, _u_, circuo, is, &, _tòri firõgue_, _uru_, idem quod _firõgue_, _uru_, extendo, is.

Particula, _qitte_, est gerundium in, _do_, verbi, _qiri_, _u_, & postposita aliquibus radicibus verborum, magnam efficaciam illis tribuit: v.g. _tanomiqitte_, magnis præcibus obsecrando, _uomòi qìtte_, magnam assumendo resolutionẽ: vtimur etiam verbis, _tanomi qiri_, _u_, &, _uomoiqiri_, _u_.

Anteposita particula, _ma_, aliquibus nominibus seu verbis dat significato vigorem: v.g. _mamucài_, valde præsens, _macuròi_, valde nigrum.

Particula seu radix verbi, _macàri_, _u_, anteposita verbis significantibus motum facit verba modesta, & vrbana satis: v.g. _macari noboru_, ascendo, is, _macari cũdari_, _u_, descendo, is, _macari i_, _iru_, ad sum: es.

Postposita particula _va_, in oratione confirmat id quod antea dixerat quasi gloriando se illud prædixisse: v.g. _fune ua cuchi notçu ie iru uà_, nauigium intrat, _cuchinotçu_, ac si dicat, nonne ego bene dicebam? _aru ua_, vide si est sicut ego dixi!

Particula, _aĩdani_, significat inter, idest tempus quod in aliqua actione consumitur: v.g. _ãgura aĩdani_, inter offerendum, vel dum offert, _iôda aĩdani_, dum legit, _narauózuru aĩdani_, dum discet.

Particula, _ga_, significat, sed: v.g. _sóiú ga; nanto aró ca?_ sic dicunt; sed quomodo erit vel si erit nescio certe, _fùri ua fùru maĩga, fune uo dasu còto naró ca xiranu_, profecto non pluet; sed nescio vtrum poterit extrahi nauigium, _sono qinpenni ua gozaru maĩga; dòco cara toraxerarùru zo?_ non erunt apud vicinos vel in circuitu, vnde ergo afferunt?

Particula, _gotòqu_, postposita præsentibus, præteritis & futuris significat, eo modo quo: v.g. _coxiraiùrũ gotòqu_, sicut, vel eo modo, quo ornas vel perficis, _qiita gotòqu_, sicut audiui, aliquando est, _gã gotòqu_, v.g. _móxitã gã gotoqu_, sicut dixit, _caraca uózú gotòqu_, comodo quo contendam vel rixabor idem facit particula, _ioni_, v.g. _Nifon no catãgui uo xirareta ioni, uôxerarùru_, loquitur sicut qui scit consuetudines Iaponiæ, _mósu ióni_, sicut dico, vtuntur etiam particula, _furi_, ad eundem finem v.g. _Toza no chijòcu uo nogareô zuru tameni catana uo saita fùri uo mixerareta_, ostendit se accinctum gladio, vt euaderet imminens infamiæ periculum, _minu furi uo saxerareta_, ostendit se non vidisse.

Particula, _saie_, vtuntur ad significandum nec dum: v.g. _mma saie nacatta_, equi nec dum fuerũt, _cotõba saie xiranu mòno_, neque loqui scit, _ji saie mixiranu mòno_, nec dum literas cognoscit vtuntur etiam eadem particula ad exaggerandum aliquid v.g. _qĩden to saie moxẽba_, sufficeret si diceres te esse, _Padre no tçucauarùru to saie, móxẽba_, si dixisset solùm quod patri seruiebat: ac si diceret: hoc sufficeret vt &c.

Particula, _qere_, est confirmatio & terminatio orationis, & significat; itaque: v.g. _maitta qere_, venit itaque, _sate sóáru qere_, res denique sic se habet.

Particula, _còso_, est magni momenti inter Iapones vtuntur enim illa in primis in sensu aduersatiuo: v.g. _còre còso ió gozare_, hoc est verè bonum: si oratio inqua inuenitur prædicta particula finiatur in verbo, tale verbum finitur in, _e_, vt in oratione posita: si autem verbum sit in tempore præterito additur illi, _re_, v.g. _iô còso gozatta re!_ bene veneris! deficit hæc regula vel quando oratio non finitur in verbo aut adiectiuo: v.g. _còre còso xixó yô_, hic est verus magister: vel quando post particulam, _còso_, est in oratione gerundium finitum in, _te_, vel permissiuum cum particula, _tomò_, aut præterita potentialia finita in, _tçurǒ_, vel, _zzuró_, v.g. _uare coso iro iro xinro tçùcamatçùtte cutatireba tòxiiórini nari maraxita_, patiendo multos & diuersos labores vere factus sum senex defessus, & lassus, _uare còso corosarùru tomo_, ego enim & si occidar &c. _fara còso tattçuro_ forsan fuit iratus, _sato chicaqerẽba coso fĩga miiure_, videtur iam ignis quia prope est vicus: hæc oratio finitur in _e_, quia non est in ea regulæ exceptio, _uôxerarèta coto domo uo go côquaĩ de cosõ gozarózure_, absque dubio facietis pœnitentiam de ijs quæ dixistis, _cataji qenò cosõ gozare_, tibi valde congratulor & gratias ago: quando aliquis interrogat quis fecit hoc? respondent: v.g. _Patre coso_, Pater fecit: ac si dicant: videte si est persona quæcumque, quæ illud fecit? & quando quis responsum non audiuit aut percepit, & iterum interrogat, dicit qui loquutus est, _juan coso_, iam dixi, quod Ioannes &c.

Quando non curat quis de ijs quæ illi dixerunt, vel habet se ac si non audisset vel iterum interrogat, solent respondere: v.g. _touoru na toiiẽba_, iam dixi tibi ne transeas, _iome to iiẽba_, iam dixi tibi quòd legas, _Padre coso to iieba_, iam dixi quod pater est qui &c.

_Maieni_, vel, _saqini_, postpositum præsentibus negatiuis, facit illa affirmatiua: v.g. _iglesiaie mairanu maie ni_, antequam eat Ecclesiam: etiam solet postponi futuris affirmatiuis: v.g. _maìrozuru tote nosaqi ni_, tantisper antequam veniret.

Particula, _tocoro_, significat tempus in quo fit actio significata per uerbũ cui postponitur: _taburu tocoro ni_, quãdo comedebã, _tabeta tocoroni_, post prandium, _tabeôzuru tocorõ ni_, vel, _tabeôzuru ni_, quando eram comesturus: facit etiam eadem particula reduplicatiua denotando reduplicationem in quantum: v.g. _jesu christo humanidad no uon tocoro ua_, Iesus Christus in quantum homo, _uonorẽga foxxezaru tocoro uo fõdocosu coto nacare_, quod tibi non vis, alteri ne facias, _fũdai no tocoro uo uo iurùsu_, dono illi libertatem, _fito no acu no tocoro ni ua dôxin xenu_, non consentio hominum peccatis, _utagǒ tocoro mo nai_, non remanet locus dubij vel dubitandi, _nocoru tocoro mo nai_, nihil amplius restat, _tçuini, sòno tocòro ie mairózu_, denique ad hoc peruenit, _fùmbet ni voiobanu tocoro gia_, res sunt quæ non intelliguntur, vel ad quas intellectus non peruenit, _nani mo naì tocoro vo iô qìcòximexe_, comedat vestra dominatio ex hac paruitate, quæ est nihil: exemplis cognoscetur vis significationis.

Particulæ, _tocòro_, _Made_, vel, _made de gozaru_, solent postponi ad cadentiam; absque aliqua significatione, & idem est, _còto de gozaru_, v.g. _naranu made_, vel _naranu còto de gozaru_, est idem quod, _naranu_, non est possibile, _guijèt tçucamatçuro to zonzuru còto va cacũgo ita sanu coto gia_, amicitiam frangere neque in mentem mihi venit, hic, _itasanu coto gia_, est idem quod, _itasanu_, solum.

Particula verò, _madeiò_, vtuntur aliquando ad confirmationem eorum, quæ dicunt: v.g. _caita madeio_, quod scripsi scripsi.

Particula, _toqi_, postposita præsentibus, illa facit præterita imperfecta: v.g. _jennìn tachi va saĩgo ni voiobi tamó tòqi va buji nĩ gozatta_, quando sancti perueniebant ad mortis horam erãt pacifici & quieti.

Conuertendo, _ta_, præteritorum in, _tçu_; &, _da_, negatiuorum in, _zzu_, fit sensus; modo facio hoc; modo illud: v.g. _mòno vo caitçu, iôzzu, nando xite curasu bacari gia_, legendo, & scribendo, & alia faciendo, transigo vitam, _tattçu itçu vocu iori zaxiqi ie ĩde zaxiqi iori vocu ie iri xitten battò xeraruru_, stando & sedendo: intrando, & exeundo, surgit & cadit: eumdem sensum facit particula, _ri_, postposita præteritis: v.g. _xeqen nò mòno va netari voqitari nôdari curasu bacari gia_, homines mũdi, vitam agunt dormiendo, surgendo, & bibendo, _mazzu ite ni ua uo mo facaxetari, cusa vo mo ficaxetari iroiro no xĩgoto vo atẽgote cosó mairozure_, ibo & atrium verrere faciam, & herbas euellere, & denique ibo ad multa disponenda, _ima còno io fuqe iuqẽba nome ia, vtaie ia fitó bìbo mõtçu, vtotçu sacamori suru_, cum iam sit alta nox prouocando se ad bibendum & cantandum lætantur homines saltando & cantando &c.

Particula, _ie_, quæ est radix verbi, _ie iuru_, quod est possum, es, anteposita negatiuis significat non posse facere actionem significatam per verbum: v.g. _ie iomanu_, non possum legere, infinitiuis vero postponitur: v.g. _iomu còto voienu_, non possum legere: dicitur etiã _iomi va ieĩde_, vel _iomi mò ieĩde_, cum legere non possim aut legere non valendo. Infinitiuum gerit vices aliquando suppositi verbi: v.g. _xinuru cotova vosoròxij_, terribile est mori.

Particula, _tai_, quæ significat volo, is, postposita radicibus verborum significat velle facere actionem significatam per verbum: v.g. _mizzu vo nòmi tai_, desidero aquam bibere, idem, _mizzu uo nomi tõ gozaru_, vel, _mizzu uo nomi tõ zonzuru_, sed istæ duæ vltimæ sunt nobiliores, & quibus coram nobilibus vtimur negatiui exemplũ est, _tomo nai_, v.g. _mizzu uo nòmi tòmo nai_, nolo aquam bibere idem est, _mizzu uo nomi tomo gozaranu, mairi tó mo zonjenu_, non habeo animum eundi. Si verò particula, _tai_, postponitur adiectiuis vel verbis significantibus actionem sensitiuam in secunda persona, conuertit, _i_, in, _c_, & postponitur verbum, _ari_, _u_, coniugatum secundum orationis exigentiam: v.g. _cui tacatta_, volui comedere. Si vero verbum loquatur de secunda, & tertia persona conuertit particula, _i_, in, _g_, & postponitur etiam, _ari_, _u_, vel cum honore secundum quòd persona meretur; vel sine particula honoris; sed absolute. Si vero sit persona inferior etiam si sit secunda vel tertia, _i_, conuertitur in, _c_, sicut dictum est de prima.

Particula, _de_, aliquando facit subiunctiui sensum adiuncta aliquibus nominibus substantiuis: v.g. _uarãbẽ de xinda_, mortuus est puer vel cum adhuc esset puer, _uarẽga buchó fóde tofo mo gozanai_, cum ego sim negligens, & non curiosus, nihil erit, eo modo quo conueniebat, aptatum.

Particula, _iǒ_, quæ significat modum, potest poni radicibus verborum, & ipsis etiam verbis: quando radicibus, regit genitiuum; quando vero verbis regit eorum casus: v.g. _cono qio uo iomi iǒv a_, modus loquendi hunc librum, vel, _cono qió uo iomu io ua_, in prima oratione, _qio_, est in genitiuo cum particula, _no_, in secunda autem est in accusatiuo cum, _uo_, quia illud regit, _iomu_: _tei_, significat modum extraordinarium & admirationem causantem: v.g. _machicanuru tei uo goron jerarei_, videat vestra dominatio modum expectandi idest quo modo expectant: _arisama_, significat etiam modum: v.g. _me mo aterare nu arisama gia_, est modus & figura quæ nec prospici potest.

_Sama_, significat tempus quo fit actio verbi cui postponitur, regitque casum, quem verbum ex se petit, postponitur verò radicibus: v.g. _saqe uo nomi sama ni_, quando actualiter bibebat vinum, _iado ie caieri sama ni_, quando domum reuertebatur, _fùne iori ãgari sama ni_, quando actualiter exibat e nauigio, _funè ni nori sama ni_, quando actualiter conscendebat nauim.

Quando in oratione fuerint duo verba quorum actio per modum vnius fit, primum verbum debet esse in gerundio in do: v.g. _mizzu uo motte coi_, porta aquam, vel veni aquam portans, _funè uo uoite coi_, affer hic nauim, vel remis nauim trahendo veni, _core uo totte iqe_, porta hoc, vel tollendo hoc vade.

Gerundium in, _do_, adiunctum verbis, rogandi, dandi, aut gratiam faciendi significat rogare, vel petere rem significatam per verba quibus anteponitur: v.g. _nifon guchi uo uoxiiète cureio_, doce me linguam Iaponicam, _so uoxerarete cudasaruru na_, ne dicat hoc vestra dominatio, _Deus no coto uo catatte tamore_, facias mihi gratiam referendi res quæ ad deum pertinent.

Particula, _mo_, postposita gerundijs in, _do_, quæ in, _te_, vel, _de_, finiuntur significant, quamuis: v.g. _so moxite mo_, quamuis hoc dicas, _so iuaĩde mo_, quamuis hoc non dicas, _ica fõdo susu mẽte mo, corobu mai_, quantumcumque mihi persuadeas; fidem non abnegabo; etiam vtuntur hoc modo, _so moxẽba attemo_, etiam si hoc dicas, & _doxitemo co xitemo_, quodcumque facias &c.

Si particula, _coso_, de qua supra, postponatur gerundio in, _do_, affirmatiuo, & finiatur oratio in prædicta particula fit oratio negatiua: v.g. _mite coso_, nulla tenus vidi, _atte coso_, nullo modo est. Si vero oratio non finitur in, _coso_, est affirmatiua & emphatica: v.g. _mite coso gozare_, vidi profecto: finitur verbum in, _e_, secundum regulam supra positam quando egimus de particula, _coso_.

Quando verò gerundio in do negatiuo finito in, _e_, subsequuntur vel, _ua_, vel, _naranu_, aut, _cana uanu_, dicit necessitatem, & impossibilitatem ad contrarium: v.g. _mairaĩde cana uanu_, est necessarium ire, _iuaĩde uà nò còto narẽdomo, nànto xô ca?_ & si sit res quæ necessario debet dici; quid faciam? _xitãgauaĩde naranu_, est necessarium obedire; eundem etiam sensum, &si non cum tanta vi, facit futurum infinitiui; tam affirmatiuum: quam negatiuum, adiuncto tamen illi subiunctiuo permissiuo cum, _dòmo_: v.g. _mairo còto de gozatta rẽdomò_, quamuis ire debuissem, _mairu mài querẽdomo_, quãuis non essem iturus, _mairo còto de gozanacattarẽdomò_, quamuis non debuissem ire: vtuntur etiam gerundio in do negatiuo ad significandum, nisi: v.g. _òracio uo mosaĩde cúna_, ne comedas nisi prius orationem feceris.

Gerundium verò finitum in, _e_, significat actionem iam esse factam: v.g. _mèxi cúte còi_, venias post prandium, _còno qiõga caitẽ gozàru_, hic liber est scriptus, _chichi ni fùmi uo cacaĩde cuiaxiũgozaru_, pœnitet me non misisse Epistolam patri tuo, _còno qiõga caitẽ gozaranu_, non est scriptus hic liber.

Postposita particula, _nagàra_, radicibus verborum, quando subsequitur verbum significans actionem repugnantem aut aduersatiuam, facit gerundium in, do: v.g. _Tõganin Deus iòri bàcutài no go uon, ò uqetate matçuri nagara; caiette somùqi tatematçuru_, peccatores recipiendo vel etiam si à Deo accipiant benefitia maxima, loco gratitudinis; ipsum potius offendunt, _jesu Cristo Deus de gozàri nagàrà, fito ni tàixitè cruzni càcaraxerareta_, Iesus Christus cũ esset Deus crucifixus est propter hominem: postponitur etiam, _nagàrà_, nominibus: v.g. _quantai nagarà_, quamuis sit inurbanitas, _sannin nagara_, tres simul, vel etiam si sintres, _aqiraca nagara_, quamuis sit clarum, hic, _aqiracana_ amittit, _na_, & sic in adiectiuis quæ finiuntur in _na_.

Postposita particula, _iàsui_, radicibus verborum tam actiuorum; quam passiuorum facit illas supinum in, _tu_, v.g. _iòmi iasui_, facile lectu, _còrosare iasui_, facilis occisu, ad idem tendunt hi modi loquendi, _iúte uà uosoroxij_, est dictu tremendum, _mite ua fuxĩguina_, est res admirabilis visu, _iú uo mò uosoroxij_, est dictu tremendum.

DE ADVERBIIS.

_Caput primum._

Ex adiectiuis finitis in, _ai_, fiunt aduerbia conuertendo, _ai_, in, _ó_, v.g. _fucǒ, _profundè, ex finitis in _oi_, conuertendo illud in, _ô_, v.g. _caxico_, prudenter, ex finitis in, _ei_, conuertendo illud in, _eô_, v.g. _xĩgueo_, frequenter, ex finitis in, _vi_, conuertendo illud in, _ú_, v.g. _aiau_, periculose, ex finitis in, _ij_, conuertendo illud in, _iú_, v.g. _cauaiú_, miserabiliter.

Fiunt etiam alia aduerbia postposito, _te_, radicibus verborum v.g. _sàdamète_, determinate, vel probabiliter, _aràvarete_, manifeste &c.

_De aduerbijs locorum._

Octo sunt aduerbia interrogandi, _ĩzzucu_, _ĩzzucàta_, _donata_, _doco?_ _dochi?_ _dòchira?_ _dòno tocòro_, _dòno fo?_ & significant quem locum? postponuntur autem illis particulæ, _va_, _no_, _ni_, _ĩe_, _vo_, _cara_, & _iori_, secundum casuum exigentiam: v.g. vnde? quo? quam? qua? vbi, &c. postponi etiam illis potest, _màde_, quod significat terminum vsque: v.g. _docomade ie iqóca_, vsque quo ibis? & quando vtcumque interrogatur, ponitur particula, _ca?_ vel _zo_, & melius, _zo_, quàm, _ca_, si in oratione sit aliqua particula interrogatiua: v.g. _ĩzzucu ie maitta zo_, quo iuisti, _dòno tocòro uo to uòtta zo_, quem locum transiuisti, _doco iori itta zo_, quà intrasti? _dòchi càra qita zo?_ vnde venit? _donata uà Pedro no iãdo zo_, vbi est domus Petri? _dòconi uòru zo?_ vbi vel in quo loco est? Respondetur multipliciter, _còno tòcoro_, _còto mòto_, _còre_, _conàta_, _còchi_, _còchira_, _còco_, _còco ra_, _còno cata_, _còno fò_, hic, _sòno tòcoro_, _soco moto_, _sòre_, _sònata_, _sòchi_, _sochira_, _sòco_, _socora_, _sòno càta_, _sono fo_ istic, _ano tocòro_, _aso co mòto_, _are_, _anata_, _achi_, _àchira_, _asocò_, _àsocora_, _àno càta_, _ano fó_, significat: illic, postponuntur his aduerbijs particulæ casuales. Aduerbia interrogandi cum particulis casualibus & postposito, _mo_, significant vbicumque: v.g. vel quacumque, vel quocumque: v.g. _donotocòro ièmò tòuoro_, transibo quocumque, _doconimo_ vbicumque, _dòco cara mo_, vndequaque. Si verò loco, _mo_, postponatur, _nàri tomo_, significat quemcumque locum diuisiue: v.g. _dòcoie nàri tomò mairo_, ibo ad quemcumque locum diuisiue: idem significat, _coco zo_, cum eisdem particulis casualibus & possunt poni inter, _doco_, &, _zo_, v.g. _dòco ni zo àru fõdonĩ_, si quidem est in aliquo loco, _còco caxicò_, significat hic & illic, _doco mo caxico mo_, significat omnem locum: particulæ casuales solent poni ante _mo_, v.g. _do còni mo caxico ni mo_, in omni loco, aduerbio verò antecedenti postponuntur v.g. _còco càxico ni_, hic & illic, _còco caxico ie dòco_, _caxico iori_ &c.

Particula, _vie_, significat supra; petit ante se suppositum in genitiuo: v.g. _fàndai no uie ni uoqe_, pone supra mensam, _còno uie uà gozàru mai_, non erit supra hoc: idest melius, _sono uie ni_, circa istud, _sòno, uie no sàta uo catàriare_, narra quæ circa hoc sunt, _còre ua ĩzzure iori mò uie de gozaru_, non inuenietur, quid hoc superius: idest hoc est supremum, _xita_, significat: infra: & regit eosdem casus, quos præcedens: v.g. _fandai no xitani uòqe_, pone sub mensa, _micotõba no xita iori_, quando rex: v.g. finiuit loqui, _uoxita uo cudasarei_, det mihi vestra dominatio reliquias sui potus, quæ superauerunt.

Particula, _sòba_, significat, latus & regit ante se genitiuum: v.g. _fito no sòba uò fanaruru_, separat se à latere alicuius.

_Maie_, significat ante: & regit ante se genitiuum: v.g. _fito no maie uo touoru_, transeo coram alio, _cacũgò no maie_, secundum dispositionem, _funbet no maie_, sicut credo vel cogito, vel iuxta sensum.

_Mauari_, significat circum circa in giro: & regit ante se genitiuum: v.g. _iglẽsia no ma uari ni tçuchi uo nãgue sutçuru na_, ne proijcias terram in circuitu Ecclesiæ.

_Vchi_, significat intra, & si ante se habet substantiuum debet esse in genitiuo: v.g. _iglesia no uchi_, intra Ecclesiam, _ano fito ua; fito no uchi de uanai_, ille homo non est inter homines, idest non est homo, _fùtacùchi cúta còto ua, cúta uchi deuanai_, comedisse duas buccellas, non est comedisse.

_Foca_, significat foras, vel extra: & petit ante se genitiuum: v.g. _iglesiano foca ni_, extra Ecclesiam, _fòcaie iqe_, exi vel eas foras: aliquando loco particulæ genitiui, ponitur _iori_, v.g. _Deus uonãgo ichinin iori foca tçucùri tamauànu_, Deus non creauit nisi vnam mulierem; idest nullam formauit extra vnam, _Tèngu fito ni àcu uo susumùru iòri fòca uà, nài_, Dæmon nihil facit nisi persuadere peccata hominibus, _goxo uo tàsucàru tàme baptismo uo sazzucàru iòri fòca bechi no michĩ ga nai_, non est alia via ad saluandum hominem extra baptismum; idest, absque baptismo nemo potest saluari, _Deus no gracia iori foca_, absque dei gratia.

_Naca_, significat medium in quantitatibus continuis vel discretis v.g. _qinò nàca ni_, in medio ligni, _fito no nàca ni_, in medio hominum.

_Nacaba_, significat medium in rebus successiuis: & vtrumque petit ante se genitiuum: v.g. _dangui no nàcaba ni_, in medio sermonis, _sòre uo qijte, nacabà uà uosore; nacàba ua aqirete ita_ audiens istud, & metuit & expauit, idest medium tempus consumpsit timendo &c.

_Ato_, significat retro, & regit ante se genitiuum: v.g. _sonatà no àto càra mairo_, veniam post te, idest, te sequar.

_Vàqi_, significat latus: et petit ante se genitiuum: v.g. _Pedro no uaqi_, ad latus Petri, _misa no uaqi_, finita missa, _còno uaqi_ his diebus præteritis, omnia prædicta aduerbia requirunt post se casus quos petunt verba quibus subsequuntur.

_Aduerbia ad causam interrogandum & responendum._

Quare? vel qua de causa interrogatur multipliciter: v.g. _nàjeni_, _nàjoni_, _nàni xini?_ _nàni tote cà?_ _nàni no iuie ni?_ _nànto xita coto ni?_ _nani nò xisài ni iotte?_ quomodo? dicitur, _nànto xite?_ _nànto ioni icàni to xite?_ Respondetur autem, quia vel ratio est: v.g. _sono iuie ua, nà jeni to iúni_, Quia, vero, etiam dicitur, _tocorõ de, fodoni, ni iotte, sacàini_, primum ex his tribus dicit multam causalitatem, secundum verò non tantam: tertium autem minorem.

_Vie va_, significat: cum vel siquidem: v.g. _tõganai vie ua qĩzzucaĩ ga nai_, non timeo, quia, vel siquidem non habeo culpam, eundem sensum facit particula, _cara_, v.g. _caiõni irò vo misùru càra va; càcusu còto va irànu_, in vanum illud abscondere tentas, siquidem talem colorem ostendisti. Si quidem, quasi illatiuum significat, _tòqi va_, &, _xicaru tòqi va_: _sari na garà_, significat, sed; _sàri tòte va_, significat, adhuc: _sàru tòte ua_, significat, siquidem res ita se habet: _sàrú tòte ua_, _qicoienu còto gja_, si ita est, intollerabile videtur.

_Aduerbia temporis._

Quando interrogatur per, _itçu_, vel, _itçũgoro_, a quot diebus? interrogatur per, _icca sàqi_, vel, _icca maie_, a quot mensibus? interrogatur per, _icutçuqi saqi?_ a quot annis interrogatur per _nànnèn maie_, solet addi, _ni_, quando verbum illud petit, & semper in fine interrogationis ponitur, _ca_, vel, _zo_, & melius, _zo?_

Respondetur: nunc, _ima_, vel, _tãda ima_, iam, _mo_, v.g. _moiqe_, eas iam, aliquoties dicitur, _tòqi ni iotte_, vel, _jibùn ni iotte_, postea dicitur, _nochi_, _sòre cara_, vel, _sòre iòri_, post istud, _còre càra_, vel, _còre iòri_, post hoc, _àre iòri_, vel, _àre càra_, post illud. Statim dicitur, _iãgate_, postea, vel deinceps dicitur, _ĩma iòri nóchi_, vel, _ima iori xite uà_, vel, _ima iori ĩgo_, vel, _jĩgònĩgo_: isto mane, dicitur _qèsa_, _connichi_, vel, _qio_ hodie, _àsu_, vel, _miônichi_, cras, cras manè, _asa_, _àxitatô_, vel, _àsatòcu_, cras nocte, _miònia_, antea, _ijen_, vel _saqini_, heri _qinô_, vel, _sàcujit_, nudius tertius, _uototoi_, vel _fùtçuca sàqĩ ni_, diebus præteritis _còno giu_, _còno fõdo_, vel, _xenjìt_, vice præterita: idem _xendo_: vice futura, _còndo_, ab hinc duobus diebus, _asàtte_, vel _miõgo nichi_, post tres dies, _xiasàtte_, vel _mió mió gonichi_, _qiônen_, vel, _còzo_, anno præterito, hoc anno, _còto xi_, a tribus iam annis, _vòto tòxi_, vel, _uotõdoxi_, ab hinc vero quatuor annis. _sanuruuotõdoxi_ statim, _tàchi màqĩ_ vel, _socuij ni_, _sunauàchi_, statim profecto, _tànteqi_, in illo momento.

_Itçumade?_ vsque quando? _itçu mademo_; semper, _itçu càra_ a quo tempore, _itçu iori_, ex quo tempore?

_Aduerbia negandi._

_Iia_, vel, _iia_, significat non, _só deuanai_, non est ita, _iccana_ vel, _iccanàgueni_, nullatenus, _iùme iùme_, neque per somnium, _sàrani_, vel, _ichiien_, _càtçutè_, vel, _càtçute mòtte_, nullo modo, _iò_, _iòmo_, vel, _iòmo iòmo_, neque cogitatione: v.g. _càtçute màiru mài_, nullatenus ibo, _iòmo sõ uà gozàru mài_ neque in mentem venit quod ita erit; & quando prædicta iunguntur affirmatiuis faciunt etiam sensum negatiuum, v.g. _iomo iòmo to mòxitarẽba uo màiri atta_, cum dixisses te non iturum: iuisti tamen, _io mairõ_, nullo modo ibo.

_Aduerbia affirmandi._

_Nacanàca_, significat: ita est, _uõ_, significat: sic, assentiendo, _gueni_, vel, _gueni gueni_, sic se habet: v.g. _guèni guèni só mo aró_, absque dubio sic se habebit res, _chõdo_, significat, omnino, _saiòni_, _sòno bùn_, _sòno gotòqu_, _so de gozaru_, _sò re sóre_, _màsso gia_, _xicato_, significat: ita est, _mòttomò_, significat rationabiliter loquitur, _guioi nõ gotoqu_, sicut vestra credit vel dicit dominatio, _mòchi ron_, non cadit sub dubio seu disputatione, _nàcanàca nàru còto de gozaranu_, verè non est possibile, _nàcanàca no còto_, res est cui potest assentiri seu fides adhiberi, _ma còtoni_, verè, & idem significat, _xinjit_, vel, _xinjit ni_, _xei mon_, iuramento confirmo, _isasàca_, vel, _isasàca mòtte_ nec parum quidem, _issai_, vel _ixxet_ nulla via, nullo modo, & quando iunguntur affirmatiuis significant prorsus in omni euentu.

_Adverbia comparatiua._

_Iori_, _iòri mò_, _iòri mo nà uo_, significat magis comparatiuè, persona quæ comparatur est in Nominatiuo; cui comparatur verò in ablatiuo cum aliqua ex prædictis particulis: v.g. _Pedro ua juan iòri mò gàcuxõ de gozaru_, Petrus est doctior Ioanne, _sòcoie nobòru iòri ua; mairanũgà màxi gia_, melius est non ire; quam ascendere isthuc: _gotòqu_, _màma_, _ioni_, sunt aduerbia similitudinis, & petunt ante se genitiuum rei cui fit assimilatio: v.g. _Pedro nõ gotòqu_, sicut Petrus. Si verò antecedit verbum, non petunt genitiuum; v.g. _no iama ìe nari tomò qi tài màmani qite, nururẽba, nũgui suteraruru_, etiam si eant ad campum, & montes se induunt, si volunt tali veste, & illam exuunt quando aqua madefit, _uomô màma ni_, vel, _uomô gotoqu_ vel, _uomô ioni_, sicut cogito, _conòmi no màma ni_, secundum desiderium & ad eius mensuram, _fõdo_, significat, tantum, vel quasi; & proportionem: v.g. _qifèn ano fito fõdo no gacuxõ de gozaru_, tam doctus es sicut ille, _farãga cũdàru fòdo iòi_, in tantum erit sanus in quantum habuerit ventris purgationem, _mĩchi uò arùqu fõdo cutabituru_, sicut ambulo, sic deficio, _acai fõdo ioi_, dum est rubicundius, tanto melius, _xinùru fõdo no vazzurai de uanai_, infirmitas hæc non est ad mortem idest mortis causatiua, _funè ni mesaruru fõdo narãba uare mo norǒzu_, si vestra dominatio tantum vult assumere laborem vt nauim ascendat; ego etiam, _tamèxi mo naĩ fõdo ni atta to mosu_, dicunt fuisse sicut numquam, _uoqùru fòdo arãba sòre ĩe mairozu_, si ad statum perueniam quod possim è lecto surgere conferam me ad vos, _chicara no fõdo uo mite_, videns virium proportionem _fõdo nǒ tçuita_, peruenit in istanti, _core fõdo_, sicut hoc, _sòre fõdo_, sicut istud, _are fõdo_, sicut illud, _uouoi fõdo_ dum magis vel plus, _sucunai fõdo_, dum minus.

_Aduerbia superlatiua._

_Vie_, significat rem supremam: v.g. _christianno voxiie ua izzure iori mo vie de gozaru_, doctrina & fides Christiana est suprema & super omnes, _còno saqe no uie ua nai_, non est melius vinum isto, _ichi_: vel, _daiichi_, est supremum & vnicum: v.g. _gacuxo no uchi ni Sancto Thomas daiichi de gòzatta_, inter doctores Sanctus Thomas est supremus, _còre ua are iori vie_, hoc est superius illo: particula _xita_, est contraria, _uie_, significat verò inferius: v.g. _xiqitai ua anima iori xita de gozaru_, corpus est inferius anima.

_Aduerbia intensionis & exaggerationis._

_Ichidan_, _chicãgoro_, _icco_, significant valde: v.g. _chicãgoro no uo cocorõ gaqe de gozaru_, est maxima cura & diligentia, &c. _sòre ua icco uarui còto gia_, istud est valde malum, _bexxite_, significat præcipue, _tòri uaqe_, significat in particulari vel specialiter, _coto no foca_, raro, & extraordinarie, _icanimo_, significat, valde, _amari ni_, significat nimis, & denique ex adiectiuis formantur aduerbia modo supra dicto, quæ significant aduerbialiter quod adiectiua absolute: v.g. ex _fucai_, quod est, profundus, a, um, _fuco_, quòd est profundè, _icani mo xizzucani_ valde quietè, _tani coto ni_, extraordinariè, _xitàtacani_, vel, _guiǒ sanni_, formidabiliter idest, nimis: vide in dictionario.

_Aduerbia congregandi._

_Voxinabete_, significat vniuersaliter, _sôbet_, communiter, idem significant, _tçune ni_, vel, _sojite_, _feijeini_, regulariter, _voioso_, _tabùn_, _vòcata_, _ioppõdoni_, significant: maiori ex parte, _qèccu_, vel, _caiette_, significant, quin potius, vel, _tènnèn_, significat forsan, & idem significant, _xijen_, _icasama_, _sadamete_, significãt probabiliter, _canarazu_, absque dubio indefectibiliter, _moxi xjien_, si forte, _xotocu_, naturaliter, _jinen_, casu, _xĩdai xĩdai ni_, vel, _jèn jenni_, vel, _xĩdai ni_, successiue leniter, _vonozzu cara_, per se absque alio.

_Aduerbia concludendi, & aduertendi._

_Ficqio_, &, _tçuini_, denique, significant vel resolutorie, _tçũgo_, summatim, _no no_, non est ita? v.g. _nòno icani qicaxeraruru ca?_ heus audis ne? _moxi_, significat etiam; heus; sed est vocabulum vrbanum: v.g. _moxi Padre sama_, heus reuerende pater, _iare_, est etiam heus, cum inferioribus: v.g. _iare taro quaja to iiẽba_ dicens heus, _taro quaja_: _iai_ significat etiam heus sed vilius: v.g. _iai sochi ga mòtta mono ua nanĩzo?_ heus tu quid est quod portas? idem significat, _ia_, v.g. _ia uo tòno barã domo ùa nani uo sauãgu zo?_ heus vos milites & boni homines quid turbamini? ad eundem sensum tendit particula _ai_, postposita v.g. _izzure mo mina iô qiqe ai_, heus vos omnes audite.

Particula, _ca_, &, _zo_, vt supra dictum est, sunt ad interrogandum, idem habent munus particulæ _ia_, vel _caia_, sed sunt humiliores: v.g. _are ua tare caia?_ quis est ille? _còre ia_, istud? _io suqète tare ca ua tazzuneô zo?_ cum sit alta nox, quis potest interrogare, & querere? _sòre de aro ca toiú còto gia_, dico, si erit istud?

_No?_ petit consensum: v.g. _gozaro ca no?_ veniet? nonne? _mairo to uoxerareta no?_ non ne dixit quod veniet? _no Pedro dono?_ non est ita domine Petre? _na_, significat idem; sed est inferius: v.g. _soqiita na_, nonne sic audisti? aliquando in oratione vbi est _zo_, solet poni; _baxi_; quæ est particula dubitandi: v.g. _nanto xita xisaĩ de baxi gozaru zo?_ qua de causa accidit hoc? _sate nanto iú uoqiacu de baxi gozaru zo_, quomodo vocatur vester iste hospes? _goiô baxĩ gozaruca?_ est ne tibi aliquid necessarum?

_Io_, vel, _zo_; affirmant & faciunt cadentiam orationis: v.g. _caita zo_, vere scripsit, _maitta io_, venit profecto, _sono tòqi vare va ichi dan varui tçucai vo xiraruite gozaru io_, tunc profecto mala nuntia seu missiones sum exequutus & feci, _bacari_, significat, tantum vel solummodo, _sóre ni cãguitte_, istud solum, _còre ni cãguirazu_, non hoc solùm: aliquando, _bacari_, significat magis vel minus: v.g. _fiacu bacari_, erunt centum, _fiacunin bacari corosareta_, centum vsque homines occisi sunt, _nó_, _nóte_, _naqu xite_, _naqute_, significant sine vel absque: v.g. _raxximo nó_, absque ratione, & ordine, _cacũgò nó_, absque præparatione.

Aduerbia sonus sunt multiplicia secundum diuersitatem quam Iapones in sonus terminatione percipiunt, & illis, _to_, solent postponere: v.g. _ua ua to xite_, vociferando dicentes, _ua ua_, & si illis postponitur _meqi_, _u_, significat talem strepitum facere: v.g. _ua meqi_, _u_, va dicendo vociferor, aris, &c.

_De Præpositionibus casuum._

_Tame_, significat ni vel erga: v.g. _sonata no tame_, tibi, regit ante se genitiuum, _nanno tame_, ad quid, _nanini naru ca?_ ad quid est? _nani ni xô ca?_ ad quid faciendum habes illud? _nani no iô ni tatçu ca?_ ad quid est necessarium vel proficuum? _maitte no iô ua?_ quæ ne necessitas est eundi?

_Tai xite_, significat propter, vel contra, v.g. _tèngu ni tai xite te qito_, pugnare contra dæmonem & ei resistere, _Deus ni tai xite cũguio uo coraiuru_, suffero labores propter Deum, _uie iori_, significat etiam, propter: v.g. _uon jifi no uie iori_, propter suam misericordiam.

_Ni iotte_, significat etiam causam quare: v.g. _Deus iori fito no jento acu ni iotte go fempô uo ataie saxerareozu_, deus tribuet hominibus secundum opera eorum vel vitij vel virtutis, deriuatur a verbo, _ìori_, _u_.

_Nitçuite_, significat circa, & deriuatur a verbo, _tçuqi_, _u_, v.g. _còre ni tçuite_, vel _còre ni tçuqi_, vel, _còre ni tçuqete_, circa hoc, _sono gui ni uoite ua zonjenu_, nihil circa hoc negotium scio, _vôxe uamottomo narẽdomo uãgami ni totte ua canaĩ gatai_, bene dicit vestra dominatio; sed quod ad me attinet est factu difficile, _Dai quan ni itatte ua ichinin bacari sadameio_, quod ad economum seu maiordomum attinet, vnum tantum constitue, hæc omnia, _itatte_, v.g. _tòtte_, sunt gerundia verborum sicut & præcedentia, etiam solent dicere, _Padre còto ua_ quod at patrem attinet, _uarera còto ua_, circa meas res, vel quod ad me attinet, _xitãgatte_, vel, _xitãgote_, significãt iuxta, & sunt gerundia verborum, _xitãgari_: _u_, &, _xitãgai_: _ó_, vnde ante se regunt datiuum sicut eorum verba: v.g. _guioi ni xitãgatte_, vel _xitãgote_, secundum quod vestra præcipit dominatio, _xĩdai_ significat idem: v.g. _conata xĩdai_, sicut volueris, aliquando etiam iungitur radicibus verborum: v.g. _mairi xĩdai_, secundum quod venerit vel eius aduentum.

_Ni_, significat locum in quo: idem significat, _ni uoite_, sed permanentius: v.g. _go fatto ua fuximi ni uoite uôxeĩdasareta_, hanc legem posuit dum esset in ciuitate, _fuximi Bungo funai ni itatte_, in ciuitate Funairegni de Bungo: _iglesia ni uoru_, est in Ecclesia.

_De_, significat locum in quo fit actio: v.g. _michĩde Pedro ni uota_, obuium habui Petrum in via; eædem particulæ, _de_, & _uomotte_, significant instrumentum quo fit actio, _bo uomotte Pedro uo uchi coròita_, ligno Petrum cecidit, _Padre sama catararetãde nauo qicoieta_, ex quo pater reuerendus illud narrauit melius fuit intellectum, _necqi de xinda_, mortuus est febri.

_Cara_, vel _iori_, significat locum e quo vel vnde: v.g. _iglesia cara_, ex Ecclesia, etiam dicunt, _fune cara maitta_, nauigio venit, _cachi cara maitta_, pedes venit, _funẽ de maitta_, est idem quod, _fune cara maitta_, & _fune ninotte maitta_: _fana cara me cara mĩguruxij mòno gia_, est indecorus oculis & naribus, _iori_, significat locum per quem: v.g. _sama iori faitta_, intrauit per fenestram.

_Tomoni_, significat; simul: v.g. _sonata to tomoni mairozu_ ibo simul tecum, _mosu to tomoni_, simul ac dixit.

_Ie_, significat locum ad quem: v.g. _achiie mairo_, ibo illuc, _mi aco ni saite mairo_, vel _miiaco ni muqete mairo_, ibo directe ad curiam, _miiaco no cataie noboru_, ascendit ad curiam idem, _miiaco no foie noboru_, aliqui dicunt, _miiaco no iori_, vel _miiaco sana_, vel _miiaco no gotoqu noboru_, sed non est bonus loquendi modus; sed rusticorum.

_De_, significat materiam ex qua: v.g. _tçuchĩ de ca uàra uo tçuquru_, regulas ex terra vel limo construere, _nànde còre uo tçuqùru ca?_ ex quo hoc facis?

_Vie_, significat erga: v.g. _zuĩbun cõdomo no vie uo fito ni mo nàxi marasuru ioni to cocòrõ gaqe marasuru_; omni cum diligentia curo circa vel erga vel de meis filijs, quomodo illos faciam homines.

_Sònata no fiquànno vo saiban mesarèio_, habeto curam de tuis seruis?

_Made_, significat vsque: v.g. _àsumade_, vsque mane, _inòchi vo vxino màde aru mai_, non ammittet vitam vel vsque ad vitæ amissionem non perueniet, _sore made vomoi mo ioranu gui gia_, non peruenit ad mentem meam vsque adhuc, _cocòro zaxi arẽba canauanumàde mo xei uo iruru_, quando aliquid desideratur, adhibentur vires vsque ad impossibile, _mosu màde mo nai_, non est necessarium dicere, _còno tocòro made maitta_, hucusque veni.

_De coniunctionibus & diuisionibus._

_To_, significat, &, copulatiue: v.g. _Pedro to juanto Nagasaqi ie ita_, Petrus & Ioannes ierunt Nagasaquim, _còreto, àreto uò tòru_, accipio hoc & illud: idem significat, _mo_, v.g. _Pedro mo juan mo Nãgasaqi càra mõdotta_, Petrus & Ioannes redierunt e Nagasaqui, _naqu mono mo ari, uaró mòno mo aru_, sunt qui flent, & sunt etiam qui rident, _mo_, anteponitur multoties negatiuis: v.g. _nanĩgoto mo gozaranu ca?_ non est aliquid noui?

_Mata_, significat, &, vbicumque inueniatur siue inter nomina siue verba, _ca_, significat vel: v.g. _Pedro ca; juan ca coi to iie_, dic quod veniat Petrus vel Ioannes, _arui ua_, significat etiam vel: v.g. _arui ua Pedro, arui ua juan_, vel Petrus, vel Ioannes, _arui ua iomu, arui uamono uo caqu_, vel lego vel scribo, _moxi ua_, significat si vero in medio orationis: v.g. _móxi ua cànẽga nai naraba_, &c. si vero non habeas argentum.

Ad orationum contexturam vtuntur, _mata ua_, & præter hoc vel præterea: v.g. _arui ua iamaĩga uocoru ca, mata na isõgui no fumi qita ruca &c._ vel accidit aliqua infirmitas, præter hoc si venit aliqua epistola.

_Xicarẽba_, significat: cum res ita se habeant, _sari nagara_, sed, _so aru tocorõde_, cum hoc ita sit, _saraba_, cum hoc ita se habeat, _sarẽba sareba_, cum ergo &c. _ca?_ significat si? v.g. _maitta camiio_, vide si venit vel iuit, _maitta ca xiranu_, nescio si venit, _iara_, significat si diuisiue: v.g. _fito iara chicuxo iara xiranu_, nescio vtrum sit homo vel animal, _nani iara to moxita_, nescio quod dixerit.

Ex particulis, _nanica_, & _tòcàcu_, intromissis alijs particulis fiunt quædam quasi disiunctiua seu exageratiua: v.g. _nani ia ca ia?_ quæ res? idem est, _nani iara ca iara?_ & _nànto iara cato iara?_ _nanto xite_, _ca toxite_, quomodo? _nanto mo ca tòmo_, nullo modo, _nanimo camo_, nihil, _nanĩgoto mo cãgotomo, mina içtuuari naruzo_, denique omnia sunt mendacia, _nanino cano_ vel _nanto, xite cato xite_, modus excusandi se, _nanino cano to iúte_, dicens hoc & illud, _domo como_, quomodocumque sit idem, _doxitema co xitemo doxite coxite_, faciendo diuersa hoc & illud, _do xôcô xô_, faciam hoc & illud.

_Tòmo cacumo_, in omnibus, idem, _toni cacuni_, idem etiam _tonimo cacuni mo_, vel _totemo cacutemo_, _còre to ij_; _care to ij_, hoc & illud dicens: idest excusationes, _care core_, illud & hoc _coco caxico_, hic & illuc, _conata canata_, istic & illic, _uomo xirô, uocaxu_, accommodando se quasi adulari.

Si particula, _mòtte_, postponatur particulis, _catçute_, _isasaca_, _tomoni_, _nani_, _nani nani iori_, adiungitur illis efficacia & energia: v.g. _catçute motte so aru mai_, nullo modo erit talis res.

_De interiectione._

_Sate_, _satesate_, _satemo satemo_, sunt interiectiones admirantis: v.g. _satemo Deus no uôqinaru uonjificana_, o magna misericordia Dei!

_Auare_, est interiectio miserentis: v.g. _auare mutçucaxij iò no naca cana_, o mundus repletus miserijs.

_Ha!_ est interiectio pœnitentis: v.g. _Ha faxĩ demo uomoxiroĩga; tocoro niiote qi coie canuru_, o labor sonus & cantus harmonia est valde gracilis; sed non bene omnia percipiuntur!

_Iara!_ est interiectio tam lætitiæ; quam tristitiæ: v.g. _iara iara medetaia_, o quantum gaudeo &c. idem, _ia_, v.g. _satemo iiaxii iatçũbaraia!_ o quam vilis & abiectus! _gongo dodan fuxĩguina xisai cana!_ o quam rara & ridicula ratio, _iei_, est interiectio mirantis: v.g. _iei Padre sama cochĩ gozaru io_, hic est pater!

_Hat_, est interiectio eius qui repente terretur: v.g. _Benqei core uo mite hat coto naxi to zonjite, sono màma niuani bo uo voroxi &c._ videns hoc benquei &c.

_De sintaxi, & casibus, quos regunt verba._

Nominatiuum ponitur in principio orationis, verbum vero in fine, reliqua vero secundum cadentiam: v.g. _Pedro ua Nagasaqĩ de xutrai xita iqi iqi nitçuite juan uo coroita_, Petrus occidit Ioannem circa vel in quadam differentia quæ fuit vel accidit Nagasaqui: in aliquibus orationibus grauibus verbi suppositum ipsi postponitur; sed raro: v.g. _tare mo cana uanu futari noqimi ni tçucoro còto ua_, nemo potest duobus dominis seruire hic, _tçucoru coto ua_, est verbi suppositum, _core niiote tanomi tatematçuru itçumo uirgen_, ideo præcor Beatam Mariam semper Virginem.

Orationes subiunctiui absoluti vel permissiui, & infinitiui, & conditionales, & causales semper anteponuntur orationibus de indicatiuo aut imperatiuo; etiam si in linguis Latina aut Europæis non fiat sic sensus: v.g. _achi cara tomeraruru tomo; tomaru na_, ne remaneas etiam si illinc detinere te velint, _sòre uo qiitarẽba, fara uotatete mõdotta_; cum hæc audisset, iratus reuersus est, _taxicani uqetamotta niiotte coso, móxi ãgue maraxitare_, fideliter audiui, ideo retuli & dixi, _faio gozatta raba uo mexi uo xinjô mono uo_, si cito venisses dedissem tibi manducare.

Quando sunt duo verba eiusdem temporis in eadem oratione, primum erit in gerundio in, _e_, & alterum in tempore quod orationis sensus exiget: v.g. _còre uo tòtte giqini mĩga como no ni uataxe_, accipe hoc & trade seruitori meo.

Quando vero fuerint duæ vel plures orationes quæ loquuntur de eodem subiecto vel tempore, solum vltimum verbum erit in tempore, quod orationis sensus petierit, reliquorum vero aliqua erunt in radicibus: alia autem in gerundio in, _e_, v.g. _touazunba cotaiezu, voxe arãba tçuxxinde qiqe_, si te non interrogant ne respondeas, si loquantur audias attente, _Deus no uo còto uo macotoni uqe, go uoqite mo cama uaĩde, sono mama inferno ni uochita_, neque in Deum credidit, neque eius mandata seruauit: vnde cecidit in infernum.

Verbum semper sequitur in honore tertiam personam; nullus enim se honorat nisi sit rex qui de se loquens dicit, _iorocõbi ni nòboximesu_, gaudeo plane.

Quando fuerint multa adiectiua omnia erunt aduerbialiter præter vltimum: v.g. _qe nango, iro curô, icanimo vtçucuxij mono_, erat speciosus valde, habens pilos longos & colorem nigrum &c.

Anteposita particula, _to_, verbis significantibus intelligere, credere, audire &c. supplet verbum sumes fui, & significat: quod v.g. _fito tozonjita_, credidi vel putaui quòd esset hommo, _qixó uo jennin to vomo uô ca?_ credam te esse sanctum? _amata no fito xini no fonouo ni moiuru uo misaxerareô_, videbis multos homines iræ flammis ardentes: hic suppletur particula _to_, a _moiuru uo_ quod est verbi suppositum. quando verò postponunt, _mo_, ad _to_, tunc tenaciter affirmant quod dicunt: v.g. _mairõ tomo_, omnino ibo vel iturus sum.

Particula, _to_, in primo sensu suppletur aliquando per, _ioni_, v.g. _ãgueta ioni gozaru_, dicunt quod obtulit, _ica iona fito to ua xiranu_, nescio quis homo sit ille. aliquando verbum substantiuum supplet particulam, _to_ v.g. _mairó de gozatta_, dixit quod veniet, _xô de ua naqerẽdomo_, quamuis non dico quod faciam &c.

_Qiuzo còre uo mite, ima uo saĩgo no coto dearẽba_, videns hoc, _quiuzo_, credensque horam mortis iam adesse, hic verbum substantiuum supplet, _to_ & fit quasi verbum actiuum regens accusatiuum, _ima uo_, supplet etiam, _to_, particulæ, _sona_ & _guena_ significat, videtur, _sona_, postponitur radicibus verborum: v.g. _dèqi sona_, videtur quod finietur, si verò illi postponatur aliquod verbum substantiuum mutat, _a_, in, _i_, v.g. _dèqisonigozaru_ videtur quod perficietur, _deqi soni mo zonjenu_, credo quod non finietur: postponitur etiam, _sona_, adiectiuis finitis in, _i_, & illud amittunt: v.g. _io sona_, videtur bonus vel quod sit bonus, _xĩguè sona_, videtur frequens, _a iau sona_, videtur periculosum, si vero postponatur adiectiuis finitis in, _na_, illud amittunt, v.g. _aqi raca sona_, videtur quod sit clarum.

Particula, _guèna_, postponitur nominibus & verbis iam formatis: v.g. _maittã guena_, credo quod venit: si autem illi postponatur verbum substantiuum, mutat, _a_, in, _i_, v.g. _maittã guenĩ gozaru_, credo quod venit, _sona_, significat, videtur, & _guena_, credo; sed vtraque vtuntur in occasionibus in exemplis expressis.

Quando in oratione fuerint duo præterita, primum erit in tali voce; secundum vero in voce futuri: v.g. _qesa càra so uôxerareta raba mo faia de maraxô_, si hoc dixisses isto mane; iam recessissem.

Quando refertur id quod alius dixit, dicitur hoc modo, _Padre mósàruru ua: iãgate sonatàie mairó to mosaruru_, Pater dixit se statim huc venturum, aliquando quando se excusant, solet suppleri, _to_, per _no_, v.g. _asu no_, _raĩguàt no_, _nàndo to noburu na_ ne differas dicendo quod cras; vel mense venturo &c.

Quando post, _n_, sequitur, _uo_, amittitur, _u_, v.g. _go uono uqe tatema tçutta_, benefitia accepi.

Aduerbia semper anteponuntur verbis; præter aduerbia temporis, quæ in principio orationis constituuntur: v.g. _sore uo qijte iccó xicàri maràxita_, audiens istud iratus est valde, _qiô nen espana carà uatàttà tòqi_, quando anno præterito ex Hispania transfretaui: omne verbum requirit ante se nominatiuum expressum aut sub intellectum: v.g. _uare iqe_, uel, _iqe_, in quo subintelligitur, _uare_, vade, in aliquibus autem orationibus uidetur hæc regula deficere: u.g. _xisai uõba core ni uà mósàre maràxozu_, hic causam & rationem refert seu dabit: hic nullum uidetur nominatiuum, quin potius, _are ni ua_, est datiuum aut ablatiuum, _àre ni uà, nauo uoixri atta_, ille melius scit: in ista etiam oratione, _àre ni ua_, deberet esse nominatiuum, _cacàru uo ni uà cõganeno cusari uo icusũgi mo tcuqeta dõgu de gozàru_, pro torque habebat catenam auream multos habentem anulos.

_Core ni ua gozonji aru mài_, non cognoscet de hoc uestra dominatio, hic, _còre ni ua_, uidetur supplere accusatiuum quod regit, _zonji_: _uru_.

Verbum impersonale aut infinitum petit ante se nominatiuum; u.g. _Pedro ua màitta to mósu_, dicunt quod Petrus uenit.

Verbum, _iri_: _u_, pro indigeo, es, regit duo nominatiua, _rei_, & personæ indigentis: u.g. _uatacuxi uà còno cànẽga iru_, ego indigeo uel habeo necessitatem huius argenti: etiam regit datiuum de persona: u.g. _sono tame ni ua cànẽga iranu_, non indiget argento seu nummis.

Verbum actiuum petit ante se accusatiuum pro supposito: u.g. _càne uo motànu_, non habeo pecunias.

Aliqua nomina, _cobita_ seu _coie_, quæ ut supra dictum est, sunt mẽdicata a lingua Chinensi: regunt eosdem casus quos verba Iaponica quæ illis correspondent; v.g. _ni ua uo qenbut noaĩdani mèxi uo coxiraie io_, præpara cibum dum hortum videmus, hic nomen _qenbut_, regit accusatiuum, _ni ua uo_, quia, _mi_: _ru_, quod est video, es, regit accusatiuum, _fito ni guenzan suru_, est idem quod _fito ni uó_, obuium video hominem, & regit, _guenzan_, datiuum sicut, _ai_, _ó_.

Quando vocabulum cobitum ex duobus componitur, cognoscetur esse verbum, si primum, verbi significationem habeat: v.g. _jóten_, est verbum, & significat in cælum ascendere, quia _jo_, est ascẽdo, is, _tenjo_, vero est nomen, quia, _jo_, postponitur & anteponitur, _ten_, quod significat cælum.

Verba passiua petunt ablatiuum pro persona agente: v.g. _Pedro carà còròsàreta_, occisus est a Petro, sed melius regunt datiuum: v.g. _Pedro ni corosareta_, _Pedro ua nusu bito ni càne uo torareta_, latrones furati sunt pecunias Petri.

Sunt etiam aliqua neutra, quæ accusatiuum regunt sicut actiua: v.g. _xiqitai uo fanaruru_, discedere a corpore, seu mori _axi uo uãzzuró_, dolere pedes, &, _nĩgue uru_, pro eo quod est fugio, is, _nogàre_, _uru_, euado, is: _de_, _uru_, exeo, is: _nòqe_, _uru_, recedo, is: _touorì_, _u_: transeo, is: _nori_, _u_, nauigo, as, v.g. _caixo uo noru_, nauigo mare, _iuqi_: _u_, ambulo, as, _michi uo iuqu_, viam ambulo, _uo uari_: _u_ finior, iris, _mairi_: _u_; _xǒgui uo mairu_ ad tabulam latrũculariam ludo, _iorocobi_, _u_: _cocoro uo iorocòbu_: lætifico cor: _abi_, _uru_, _mizzu uo abiru_, lauo me aqua vel aquam supra infundo, _auàremi_, _u_, misereor, eris, _canàximi_, _u_, tristor, aris, _còie_, _uru_, transeo, is, _fabacari_, _u_, verecundor, aris, _facarai_, _o_, prouideo, es, _faxiri_, _u_, velo nauigo, as, v.g. _caixo_, vo, _faxiru_, velo mare nauigo; _fãgi_, _zzuru_, verecundor, aris, _fedate_, _tçuru_, secedo, is, _fe_, _uru_, transigo, is, v.g. _ficazu vo furu_, multos dies transigo, _dori uo fumaiuru_, fundari in ratione vel rationem pro fundamento habere, _itàmi_, _u_, doleo, es, _ma vari_, _u_, circuo, is: v.g. _còno còto vàri uo mǒxi mauattà_, multoties & per circuitum dixit nuntium, hic & ibi: idem significat & regit, _mẽguri_, _u_, _nãgusami_, _u_, recreo, as, _cocoro vò nãgusamu_, cor lætifico, as, _naqì_, _u_, ploro, as, _tasucàri_, _u_, saluo, as, _inochi vo tasucaru_, periculum vitæ euado, _goxo vo tasu caru_, saluari in uita futura, _tachi tçu_, recedo, is, v.g. _tocòro vo tatçu_, de sero locum vel a loco recedo, _tomurai_, _ó_, defunctis exequias facio, is, _vcãgai_, _õ_ dubitando inquiro, is, _voximi_, _u_, æstimo, as, _vràmi_, _u_, quæror, eris, _xinobi_, _u_, occulte expecto quasi insidiose: v.g. _fito nò mè vò xinòbu_, attendo siquis me videt, aliqua ex prædictis quæ requirunt accusatiuum loci, admittunt etiam ablatiuum cum particulis, _cara_, vel, _iori_, v.g. _tocòro vo tatçu_, est idem quod, _tocòro iori tatçu_, a loco recedo.

Aliqua etiam sunt actiua verba quæ duos casus accusatiuos petunt: v.g. _fori_, _u_, _daxi_, _u_, _fanaxi_, _u_, _tate_, _tçuru_, v.g. _Pedro vo socò vo voi idaita_, Petrum eduxerunt ab isto loco: potest etiam regere ablatiuum loci: v.g. _Pedro vo socò cara voi daita_, aliqua petunt vel Datiuum vel accusatiuum v.g. _fito vo_, vel, _fito ni sanare_, _uru_ ab hominibus recedo, is, _Deus vo_, vel _Deus ni somùqi_, _u_, Deum offendok is, verba huiusmodi sunt, quæ significant timere, offendere, & recedere.

Multa vero verba quæ significant auxilium præstare, commodum, damnum, obedientiam, superioritatem, subiectionem, seruitutem, victoriam, & similia, regunt Datiuum: v.g. _chiie saicacu ioni coieta_, excedit alios sapientia & industria.

Verba verò dandi, & promittendi regunt accusatiuum rei & datiuum personæ: v.g. _fito ni càne vo curùru_, dare pecunias alicui.

Multa sunt verba, quæ admittunt ante se radices aliorũ verborum immutatas; & tunc prædictæ radices habent sensum quasi infinitiui: v.g. _qiqi faji me_, _uru_, audire incipio, is, verba vero sunt, _nare_, _urù_, assuefio, is, seu assuesco, is, & idem, _tçuqe_, _uru_, _fate_, _tçuru_, finior, iris, _narai_, _ó_, disco, is, _sòme_, _uru_, incipio, is, _tõdoqe_, _uru_, perseuero, as, vel prosequor, eris, _ate tçuru_, dirigo, is, _atàri_, _u_, casu reperio, is, _vaqe uru_, diuido, is, _càne_, _uru_, dificile possum, es, _soconai_, _o_, erro, as, _sumaxi_, _u_, perficio; is, _sũgoxi_, _u_, excedo, is, _fãgue maxi_, _u_, multum & intense laboro, as, _àqi_, _u_, fastidio, is, _tai_, volo, is, & _tomonai_, nollo, is, si vero radices verborum anteponantur adiectiuis finitis in _i_, faciunt quasi supinum in _tu_, v.g. _iòmi iasui_, facile lectu &c.

Nomina numeralia si subsequatur illis nomen substantiuum debent esse in genitiuo: v.g. _fito tçu no tõga_, vnum peccatum, idem petit particula, _fõdo_, quando significat omnis, e, v.g. _àru fõdo no fito_, quotquot sunt homines, idem petit particula, _iori_ v.g. _Nanban iòri no mono_, res Europæ; sed hic est relatiuum: petunt etiam genitiuum numeralia, seu nomina quæ dicunt multitudinem vel paucitatem: v.g. _amàta no fito_, multi homines, sunt autem nomina prædicta, _bechi_, alter, a, um, _fon_, proprius a, um, _cazucazu_, multi, æ, a, _sama zama_, multi modus, a, um, _iro iro_, multus, a, _iorõzzu_, quilibet &c. _ĩzzure_, quis, æ, _issai_, omnis, e, idem, _vòno vòno_, & _cotõgotoqu_, _reqi reqi_, personæ nobiles, _igue_, quod subsequitur, _nocori_, quod remanet, _itçumo_, semper: v.g. _itçumo no coto_, id quod semper: _tçune_, ordinarius, a, um, _ima_, mòdo, _isasaca_, parum: idem, _sòto_, vel _sucoxi_, _xótocu_, naturaliter, _sòno fòca_, extra: prædicta petunt ante se genitiuum si illis subsequatur nomen substantiuum, & tunc adiectiua debent reputari si verò non subsequatur substantiuum nomen; sed verbum; tale genitiuum non petunt: v.g. _iorõzzu danco xite iocaro_, bonum erit si omnes faciatis consilium.

_De Arithmetica Iaponiæ & materia numerorum, in quibus hoc opus hic labor._

Duo sunt modi numerandi in lingua ista Iaponica primus est per numeralia communia propria ipsius linguæ, quæ vocant, _iomi_, & hæc perueniunt solum vsque ad decem: v.g. _fitòtçu_ vnum, & solent hoc vti ad dicendum parum: v.g. _sàqe fitotçu nòmaxete tamóre_, da mihi bibere parum vini, _futatçu_, duo, _mitçu_, tria, _iòtcu_, quatuor, _itçutçu_, quinque, _mutçu_, sex, _nanatçu_, septem, _iàtçu_, octo, _coco notçu_, nouem, _to vo_, decem, _icutçu_, significat, quot? in rebus quæ non habent propriam numerationem.

Secundus modus numerandi est per vocabula, _coie_, idest mẽdicata a lingua Chinensi, hoc verò non vtuntur vsque ad decem per se; nisi rebus numeratis adiungantur, quæ quidem res debent significari vocabulis etiam Chinẽsibus; & non Iaponijs: termini numerales sunt, _ichi_, vnum, _ni_, duo, _san_, tria, _xi_, quatuor, _go_, quinque, _ròcu_, sex, _xichi_, septem, _sachi_, octo, _cù_, nouem, _jǔ_, decem vtuntur per se istis a numero vndecimo & supra, est autem vndecim, _juich_, _juni_, duodecim, _jusan_, tredecim, _júcù_, decem & nouem, & numeris denarijs anteponuntur numeri vsque ad decem: v.g. _nijǔ_, viginti, _sànju_, triginta, _sanju ichi_, triginta vnum, _cùju_, nonaginta, _fiacu_, vero significat centum, _fiacu ichi_ centum & vnum _fiacu ju_, centum & decem, _fiacu sanju_, centum & triginta, _ni fiacu_, ducenta, _sàmbiàcu_, trecentum, _xen_, autem significat mille, _xen ichi_, mille & vnum, _xen roppiacu sànju ichi_, mille sexcenti triginta vnum.

Numeri vero Iaponij antepositi vocabulis Iaponiæ, quæ vocant _iomi_, et ablato, _tçu_, a numeralibus prædictis, siue sint nomina siue radices verborum quibus iunguntur numerãt res significatas per talia vocabula: v.g. _fito cotõba_, vnum verbum, _futa coto vari_, duæ rationes, _miàmi_, tria retia vel tres retis missiones, _iocama_, coquere quatuor vicibus in caldaria, _itçucàqe_, quinque aggressiones, _mùcasàne_, sex vestes seu cooperturæ, _nànà catana_ septem vulnerationes gladio: _ià catãgue_, octo onera, _cùca vari_ novem transmutationes, _tò cusa_, decem differentiæ: post numerum vero decimum, hoc modo numerandi non vtuntur; sed dicunt, _iro jǔichi_, vel _júichi no iro_, vndecim colores: ad interrogandum vero est verbum, _icùtçu_, si verò res de qua interrogatur postponatur, debet addi numeralibus particula, _no_, v.g. _itçucu no qi zo_ quot ligna sunt? idem, _qi icutçu zo?_ et respondetur, _futatçu_, duo, _mitçu_, tria etc: interrogatur etiam per, _icutçu_ ablato, _tçu_ posita vero re numerata de qua interrogatur: v.g. _icù tocoro_, quot loca? _icu toqi_, quot horæ? _fito fanaxi_, vnus sermo vel conversatio, _futasugi_, duæ lineæ, _iote_, quatuor manus inter digladiatores: v.g. _itçutçu bu_, quinque grana, _mu tocoro_, sex loca, _iamavari_, sex circuitiones, _cuninai_, nouem onera eo modo quo Iapones onus portant ante & retro in ligno, _tò vatari_, decem transitiones: v.g. & alia omnia quæ numerari possunt, idem autem est dicere, _mu tocoro_ quòd, _mutçu notocoro_ & quod, _tocoro mutçu_, sex loca, _fito ie_, significat rem simplicem, _futa ie_, duplicem seu duplicatam, _miie_, triplicatam &c. idem fit cum numeralibus chinensibus seu, _coye_, adiunctis vocabulis etiam chinẽsibus: & aliquando in ista numeratione nihil ammittunt numeri aut res numeratæ; aliquoties autem vel alterum vel vtrumque aliquid ammittit vel mutat, & præcipuè in numeris primo, secundo, tertio, sexto, decimo, & centesimo: & aliæ sunt mutationes: hic autem ponentur communiores; quando verò in particulari nihil fuerit adnotatum, est signum quod nulla est transmutatio.

Interrogatio de hominibus fit per, _icutari?_ quot homines? Responsio verò fit postponendo, _nin_, numeralibus chinensibus: v.g. _ichi nin_, vnus homo, _ninin_, duo, _iottari_, vero significat quatuor: quia, _xinin_, significat hominem mortuum.

Interrogatio de diebus fit per, _icca_, quot dies? & vnus dicitur, _fi fitoi_, quia, _ichinichì_, significat diem solarem integrum, _futçuca_, duo dies, _micca_, tres, _iocca_, quatuor, _itçuca_, quinque, _muìca_, sex, _nànucà_, septem, _iòca_, octo, _còconoca_, nouem, _toca_, decem, _fatçuca_, viginti reliqui numeri dierum sunt per numeralia, _coie_.

Numerus noctium, est postponendo, _ìa_ numeralibus, _coie_, v.g. _ichi ia_, vna nox, _ni ia_, duæ &c. fit etiam postposito, _io_, quod significat Iaponice noctem numeralibus, _iomi_, _icuio_, quot noctes? _futaio_, duæ, _nanàio_, septem noctes &c.

Numeratio mensium anni fit postposito, _guat_, numeralibus, _coie_, sed prima luna vocatur, _xõguat_, secunda vero, _nĩguat_, tertia, _sãguat_, quarta, _xĩguat_, vndecima verò dicitur, _ximò tçuqi_, duodecima verò & vltima dicitur, _xi vàsu_, si autem velimus numerare menses absolutè postponimus, _tçuqĩ_, quod lunam significat numeralibus, _iomi_, ablato, _tçu_, interrogamus vero, _icutçuqi?_ quot menses? & respondetur, _fito tçuqi_, vnus, vsque ad decem, quod est, _totçuqi_, post decem verò fit numeratio per numeralia, _coie_, v.g. _jú ichĩguat_, vndecim menses, ad interrogandum verò de mense quisnam sit; Ianuarius ne an Februarius? fit per, _nànguat_, Primus autem mensis anni Iaponensis est luna Martij.

Annumeratio annorum fit postposito, _nen_, numeralibus, _coie_: interrogatio fit anteposito, _nen_, v.g. _nànnèn_, quot anni? Respondetur autem, _ichinen_, vnus, _ionen_, quatuor, _sanganen_, tres, _sò ionèn_, tres vel quatuor, _sò xi júnèn_, triginta vel quadraginta anni, _fatàchi_, significat viginti annos in hominibus, idẽ _ni junen_, vel, _ni ju no toxi_, vel _tòxi ni jú_, interrogant autem, _icutoxi_, vel _tòxi icùtçu_, quot annos habet? numerant etiam annos hominum & animalium perfectorum, boum scilicet, & equorum &c. postponendo, _sai_, numeralibus, _coie_, v.g. _issai_, vnus, _ni sai_ duo, _san zài_, tres anni.

Annumeratio vicium fit postposito, _do_, numeralibus, _coie_, v.g. _nàndo_, quot vices? _ichĩdo_, vna _iõdo_, quatuor, _gõdo_, quinquies, _sai san_, bis vel ter.

Annumeratio nauium fit postposito, _sô_, numeralibus, _coie_, v.g. _nànzo_, quot naues? Respondetur: _issô_, vna, _nisò_, duæ, _san zô_, tres _fassô_, octo, _jússô_, decem.

_Ichiren, _vna linea, duæ _niren_, _saren_ tres lineæ v.g. ficorum, margaritarum, &c.

Annumeratio orationum, tractatuum, vel repetitionum eiusdẽ rei fit postposito, _fen_, numeralibus: v.g. _ippen_, vna, _nifen_, duæ, _sanben_, tres _aue maria fiàcu gojippèn_, centum quinquaginta aue maria.

Annumeratio argenteorum fit postponendo, _momme_, numeralibus v.g. _ichi mòmme_, vnus, _ni mòmme_, duo, _san mòme_, tres: vnus autem argenteus diuiditur in decem quæ vocant _ippùn_ itaque, _ippùn_, significat decimam partem argentei, _nifùn_, duæ ex prædictis partibus, _gofùn_, media dragma, _roppun_, sex ex prædictis decem partibus.

Decima quoque verò pars argentei diuiditur adhuc in alijs decem quarum vnam vocant, _ichirin_, _nirin_, _farin_, _iòrin_, _gorin_, _rocurin_, _xichirin_, _fachirin_, _curin_, & statim est, _ippun_, quod est argentei decima pars, _fiacu me_, sunt centum argenteos, _fiacu ichi momme_, centum & vnus, _icquan me_, mille, _jicquanme_ decem mille: sunt etiam aliæ monetæ ex ære, quarum annumeratio, fit postposito, _mai_, vel _mon_, numeralibus: v.g. _ichi mon_, vna ex illis monetis, _nì mon_, duæ _san mai_, tres centum vero ex istis monetis faciunt nondum dimidium argenteum; mille vero ex prædictis monetis vocant, _icquan_, _jicquan_, verò decem mille &c.

_Còreua ica fõdo ni suru_, quantum valet hoc vel, _ica fõdo ni vru_, quanti pretij est & venditur? _ni momme suru_, decem argenteos valet, _ni mòmme ni iàsui_, plus duabus dragmis vendi potest: vel duabus dragmis si vendatur est vile.

Annumeratio mensurarum tam rerum liquidarum, quam non fit postposito, _xô_, numeralibus ad faciendam mensuram modij: v.g. _ixxo_, vna, _nixo_, duæ, _sango_, tres: decem verò dicunt, _itto_, postposito, _to_, _nitò_, viginti, _sando_, triginta. vnam vero dicunt, _ittò_, quã diuidunt adhuc in decem partes, qùarum annumeratio fit postposito _go_, numeralibus v.g. _ichĩgo_, vna, _nĩgo_, duæ, _sango_ tres, _ixxô gõgo_, una mensura & dimidia ex mensura, _fatto_, octoginta mensuræ existis: centum verò dicunt, _ichi cocu_, postposito _còcu_, numeralibus, _ni còcu_, ducentæ, _sangocu_, trecentæ _jiccòcu_, mille, _xèngocu_, decem mille, _ichi mangocu_, centum mille.

Annumeratio mensuræ statuum hominis fit postposito, _fitò_, numeralibus, _iomi_, v.g. _fitò firò_, vna: _futa firò_, duæ, _jippiro_, decem: mensuram verò palmorum faciunt postposito, _xacu_, numeralibus, _coie_, v.g. _ìxxacu_, vnus palmus seu tertia quam Hispani vocant _sanjacu_, tres, _goxacu_, vero facit vnum statum qui vocatur vt dictum est, _fito firo_, sex vero ex mensuris quæ vocatur, _xàcu_, & est tertia, faciunt mensuram unam quæ uocatur, _ìcqen_, una, _nicqen_, duæ, _jicqen_, decem, _sanguen_, tres: ex sexaginta uero ex istis fit alia mensura quam uocant, _icchó_, idest unus callis, _niccho_ duo, _jicchio_ decem, _sangio_, tres: ex sexaginta uerò tribus ex istis fit una leuca seu miliare ex miliaribus partis superioris Iaponiæ, quod uocant, _ichiri_, postposito, _ri_, numeralibus, _coie_: _niri_, duo miliaria, _sanri_, tria, _gòri_, quinque, _júri_, decem, _iori_, quatuor: quia _xiri_, significat anum, _fan michi_, dimidiam leucam dicunt: u.g. _iòco fan miqi tate ichirì_, uia recta habet una leucam; ex transuerso uero dimidiam _faba icqen_, latitudo est sex tertiarum _io fo futa firo_, habet duos status in quadro.

Numeri cardinales primus secundus &c. fiunt postposito, _ban_ numeralibus, _coie_, u.g. _ichi ban_, primus, _niban_ secundus ad significandum uerò terminum additur, _me_, prædictis: u.g. _xiban me_, quartus: fit etiam numerus cardinalis anteponendo, _dai_, numeris, _coie_: u.g. _daiichi_, primus, _daini_, secundus, &c.

Annumeratio duplicium sit postposito, _bai_, numeralibus: u.g. _ichi bai_, duplum, _nibai_ triplum, _sanbài_, quadruplum, _fiàcuzõbai_, centuplum.

Annumeratio partium ex tot una, fit anteponendo numeralia ad, _buichi_, u.g. _ni buichi_, ex duabus partibus una, _san buichi_ ex tribus una.

Ad decimandum uerò postponitur, _vàri_, numeralibus: u.g. _ichi vàri_; ex decem partibus una, _xi vàri gobu_, ex decem partibus quatuor & dimidiam, _ju buichi_, autem coincidit cum, _ichi vàri_.

Numeratio remorum arcabusiorum & eorum quæ sunt longa ut ligna fit postposito, _chõ_, numeralibus: u.g. _icchó_ unum, _nichó_, duo, _sangio_, tria, _jichió_, decem.

Annumeratia piscium & lignorum ad comburendum &c. fit postposito _con_, numeralibus: u.g. _ìccon_, unus _sangon_ tres _jiccon_, decem, _fiaccon_, centum, _fiacu go ju sangon_, centum quinquaginta tres: tot prendidit Sãnctus Petrus & cum tanti essent non est scissum rete.

Annumeratio foliorum papiri, uittarum argenti &c. fit postposito _mai_, numeralibus: u.g. _ichi mai_, una, _cami gomai_ quinque folia papiri.

Annumeratio tabulatorum quæ sunt pauimenta domus fit postposito, _cai_, numeralibus: u.g. _nicai_, unus, _sangai_ duo, _xicai_ tres, _gocai_ quatuor sicut habent domus Matriti.

Annumeratio uerò uasorum et calicum quibus bibunt fit postposito, _fai_, numeralibus: u.g. _ippai_, unus potus, uel unum haustum, _ni fai_ duo, _sanbai_ tria, _jippai_, decem etc.

Annumeratio telarum ex sericis: u.g. et aliorum similium fit postposito, _tan_, numeralibus: u.g. _irtàn_, unum, _ni tan_, duo, _sandan_ tres, _jittan_ decem, _xichitan bunè_, uocant nauigium quod uelo petit septem.

Dicitur etiam postposito, _mai_, numeralibus: u.g. _gomai_, quinque, _gomai bunè_, nauicula quæ pro uelo petit quinque.

Annumeratio animalium quadrupedum fit postposito, _fiqi_, numeralibus. u.g. _ippiqi_, unum _nifiqi_, duo _sanbiqi_, tria _roppiqi_, sex _jippiqi_, decem, _fiappiqi_, centum, _xenbiqi_, mille.

Annumeratio imaginum, picturarum, & medicinarum fit postposito, _fucu_, numeralibus: v.g. _ippùcu_, vna, _nifucu_, duæ _sànbucu_, tres, _roppucu_, sex, _jippucu_, decem; ita annumerãtur etiam acus.

Annumeratio librarum fit postposito _qin_, numeralibus: v.g. _icqin_, vna libra, _niqin_, duæ, _sanguin_, tres, _ròcqin_, sex, _jicqin_ decem, _fiàcqin_, centum: _xenguin_, mille.

Annumeratio missarum, & congregationum hominum fit postposito, _za_, numeralibus: v.g. _ichi za_, vna _niza_, duæ, _sanza_, tres; _juza_, & melius, _tòza_, decem.

Annumeratio saccorum orizæ, aut tritici etc. fit postposito, _fiô_, numeralibus: v.g. _ippiô_, vnus, _ni fiô_, duo _sanbiô_, tres, _xi fio_, quatuor, _roppio_, sex, _jippio_, decem, _fiappio_, centum, _xenbiô_, mille.

Annumeratio lignorum, arundinum, acuum, fit postposito _fon_, numeralibus: v.g. _ippon_, vnum, _ni fon_, duo, _sanbon_, tria, _roppon_, sex, _jippon_, decem, _fiàppon_, centum, _xenbòn_, mille.

Annumeratio fasciculorum fit postposito _va_, numeralibus: v.g. _ichi va_, vnus; _ni ua_, duo, _sanba_, tres, _jippa_; decem _júichi va_; vndecim; _ni jippa_; uiginti.

Annumeratio onerum seu sarcinarum; quas equi portant; fit postposito; _só_; numeralibus: u.g. _issó_ unum; _niso_ duo; _sanzó_ tria; _jisso_; decem: eodem modo numerantur illa instrumenta quæ uocantur; _biobu_; duo enim seu par ex illis uocatur; _issó_; etc.

Annumeratio uero eius quod uulgo dicimus mano de papel fit postposito, _giô_; numeralibus: u.g. _ichi gio_; una _nigio_; duæ, _sangiô_ tres; usque ad decem quæ sit postposito; _socu_, numeralibus: u.g. _issocu_ decem, seu vna quæ uulgo uocatur media resma, _ni socu_; viginti quæ erit resma integra cum ista particula; _socu_ postposita numeralibus annumerant etiam par calceorum: u.g. _issô cu_, par calceorum.

Annumeratio substantiarum fit postposito, _tai_, numeralibus: u.g. _ittai_, una; _nitai_ duæ; _sandai_; tres; _Deus no von tocoro va goittai de gozaru_; Deus in quantum Deus est vna substantia et essentia.

Annumeratio capitulorum fit postposita _cagiô_, numeralibus: v.g. _iccagiô_ vnum, _nicagio_ duo, _sangagio_ tria, _roccagio_ sex, _fiaccagìo_, centum.

Annumeratio guttarum fit postposito, _tèqi_, numeralibus: v.g. _ittèqi_, vna gutta, _jitteqi_, decem: idem fit postposito, _xizzucu_ numeralibus, _iomi_; v.g. _fito xizzucu_, vna &c. debet auferri, _tçu_, a numero vt videtur.

Annumeratio paxillorum quibus comedunt, & eorum quæ bina & bina portantur, fit postposito, _tçui_, numeralibus: v.g. _itçui_, vnum par, _jittçui_, decem.

Annumeratio sarcinarum hominum fit postposita, _ca_, numeralibus: v.g. _icca_ vna, _nica_ duæ, _sànga_, tres.

Annumeratio librorum fit postposito, _quan_, numeralibus: v.g. _icquan_ vnus, _niquan_ duo, _sanguàn_ tres, _ròquan_ sex, _jiquan_ decem.

Ad interrogandum verò anteponitur, _nan_, nominibus mutatis vel non literis sicut in numero tertio: v.g. _àno mmadòmo va nanbiqi zo?_ quot sunt illi equi?

Annumeratio regnorum fit postposito, _cacocu_, numeralibus: v.g. _icca cocu_, vnum, _ni cacocu_ duo, _sangacocu_ tria, _jiccacocu_, decem: regna verò diuiduntur in prouincias seu districtus quos vocant postposito, _gun_, numeralibus: v.g. _ichigun_, vna prouincia, _nigun_, duæ, _sangun_, tres &c.

Sermones vero & exhortationes annumerantur postposito, _dan_ numeralibus: v.g. _ichi dan_, vnus sermo vel concio, verba vero annumerantur postposito, _gon_, vel _guen_, numeralibus: v.g. _ichĩgon_ vnum, _sanguen_ tria verba.

Postposita particula, _zzutçu_, numeralibus tam, _coie_, quam _iomi_, fit sensus binus, a, um, v.g. _ichinin ni vxi sanbiqi zzutçu vo toraxeta_, vni dedit tres vaccas, _ichinin zzutçu saqe sànbài zzutçu vo nomarèta_, vnusquisque bibit tria hausta vini.

Ad loquendum diuisiue duo vel tria: v.g. copulant duo numeralia: v.g. _xĩgonin_, quatuor vel quinque homines, cætera ex his elicies.

Particulæ honoris sunt quatuor, _vo_, _von_, _go_, _mi_, duæ primæ iunguntur vocabulis, _iomi_, vltimæ verò iunguntur vocabulis, _coie_, siue chinensibus: vltima est honoratior & illa vtimur ad loquendum de rebus diuinis: v.g. _midexi tachi_, discipuli Christi Domini, _goichi nin vocoite cudasarei_, mittatis obsecro vnum ex dominis.

Verba verò quæ sequũtur etiam si habeant particulas honoris; habent se tamen ex parte loquentis; honorem verò important inquantum personam cum qua loquimur vel de qua loquimur attingunt: v.g. _go focô_, quod significat seruitium, _von furu mài_, quod est conuiuium, _von cotõba_, quod est verbum seu sermo, _von monõ gatàri_, quod est conuersatio, _von natçucaxij_, vel _von nocori vo voi_, habere quod Lusitani vocant saudades vel Hispani cariño, _von tòri auaxe_, quod est intercessio, _von mi mai_, quod est visitatio, _von chà_, quod est quidam potus quo inuitant, _go dancó_, quod est consultatio seu congregatio ad consilium capiendum, _von rei_, quod est gratiarum actio, _von busata_, quod est defectus in vrbanitate, _vomòtenaxi_, quod est bene & laute tractare, _go chiso_, quod est æstimatio, _go iqen_, quod est consilium v.g. _fabacari nagara go iqen vo moxitài_, & si sit inuerecundum & indecens volo tamen consilium tibi dare &c.

_Aliquæ regulæ coniugationum in scriptura librorum._

Aliquando fit verbum affirmatiuum cum præsenti negatiuo supra posito; ablato _u_, in quo finitur: v.g. _oracio vo tçutomen tòqi va_, quãdo habeo orationem, _xòsa vo tçutotmèn tàme ni va_, ad exequendum opus, _michĩ biqi tama van to voboxi mexi_, ad illum deducendum &c.

Ad futurum affirmatiuum additur particula, _bèqi_, affirmatiuo supraposito ablato, _ru_, & ad futurum negatiuum additur, _bècarazu_, affirmatiuo: v.g. _mòsu beqi_, dices, _mòsu beqarazu_, non dices: si vero oratio finitur in futuro, _bèqi_, conuertitur in _bexi_.

Infinitiuum futuri fit addito, _còto_, futuro: v.g. _iòmu bèqi coto_, subiunctiuum fit postposito, _qerẽba_, radicibus verborum v.g. _sugure qerẽba_.

Gerundium in do fit postposito, _te_, radicibus: v.g. _qiqi tamaite_.

Verbum substantiuum in scriptura librorum est, _nàri u_ & _qeri u_, & si in illo finitur oratio est in radice: v.g. _sadàme naqi io no ixei nari_, est dignitas mundi qui non habet stabilitatem.

Præteritum est postposito, _ari_, _u_, radicibus: v.g. _sũguretaru_, si verò oratio in illo finitur remanet, _ari_, _u_, in radice: v.g. _sũguretari_.

Præteritum plusquam perfectum est postposito _nari_, præsenti: v.g. _ãgue tamo nari_, adorauerant.

Si forte fuerint aliquæ aliæ regulæ in librorum scriptura erunt ita faciles quod facillimo negotio illas consequentur qui in lingua Iaponica fuerint tam prouecti, vt iam eius librorum lectioni possint vacare.

LAVS DEO.

_ERRATA SIC CORRIGE._

Primus numerus paginam, secundus lineam indicat.

[Transcriber’s Note: The listed changes have been made without further comment, except where the Errata list itself contains an error. For each word, the context is given in brackets.]

pag. 3. linea 2. iu. lege in. [plantationis Orthodoxæ fidei nostræ in Regno Iaponico] 7.25. _niffion._ l. _niffon._ [u.g. _niffon guchi và Xiranu_] 10.7. _goraru_. l. _gozaru_. [_còno iàma và tacõ gozaru_, hic mons altus est, & excelsus] 14. & 15. accentus supra, _o_, sunt acuti & debent esse graues. [_passage could not be identified_] 16.5. _mainnen_. l. _mainen_. [_mainen_, significabit singulis annis uel omnibus annis] 19.24. loca. l. loco. [_sonaie sonóru_ in loco sublimi colloco, as] 24. antepenultima. _de gozate_. l. _de gozatte_. [_caqu de gozatte còso_, hoc nullo modo est scribere] 28.12. _ẽgue_ l. _ãgue_. [_ãgue mai tomò_, &si non sit oblaturus] 33.22. _fucacaranda._ l. _fucacarananda_. [Præteritum, _fucacarananda_, non fuit &c.] 33.28. _cuuaav_ l. _cuvazu_. [_cu vazu ni vòite va_, si non comedis] 34. antepenultima. _incadeca_. l. _icãdeca_. [_còre fõdo xei uo iru ru saie còto naricanùru ni; ucato xite ua, icãdeca banji canauozo?_] 36. penultima. _voi cotaranu_. l. _vo cotaranu_. [& præsens negatiuum, _vo cotaranu_] 39.25. _cu vanu_. l. _cui maraxenu_. [_Nan ban jin va core vo cui maraxenu_, Europei hoc non manducant] 40. antepenultima amittit. l. admittit. [admittit tamen hæc particula honorem à particula] 43.10. anteposita particula. _na_. l. postposita particula. _va_. [Postposita particula _va_] 42.32. _nobrou_. l. _noboru_. [_noboru_, ascendo, is] 42.11. _vqetaam vari_. l. _vqe tamavari_. [_uqe tamauari_, _u_, vero] 48. vltima. _vosorozij_. l. _vosoroxij_. 49.1. _vosoroxi_. l. _vosoroxij_. [_uosoroxij_, est dictu tremendum, _mite ua fuxĩguina_, est res admirabilis visu, _iú uo mò uosoroxij_, est dictu tremendum] 49.26. significat. l. significant. [significant quem locum?] 50.10. _doco._ l. _coco_. [idem significat, _coco zo_] 51.3. _Poca_. l. _foca_. [_Foca_, significat foras, vel extra] 57.26. _teugu_. l. _tengu_. [_tengu ni tai xite te qito_, pugnare contra dæmonem & ei resistere] 60.5. _tocude_. l. _tocorõde_. [_so aru tocorõde_, cum hoc ita sit] 60.19. _vo xite_. l. _coxite_. [_doxitema co xitemo doxite coxite_, faciendo diuersa hoc & illud] 60.26. _mate._ ommittatur et non legatur. [Si particula, _mòtte_, postponatur particulis, _catçute_, _mate_, _isasaca_] 61.34. _ãgne_. l. _ãgue_. [_taxicani uqetamotta niiotte coso, móxi ãgue maraxitare_, fideliter audiui, ideo retuli & dixi] 64.15. _ni va qenbut_. l. _ni va vo qenbut_. [_ni ua uo qenbut noaĩdani mèxi uo coxiraie io_, præpara cibum dum hortum videmus] 64.19. _genzan_. l. _guenzan_. [regit, _guenzan_, datiuum sicut, _ai_, _ó_] 67.14. _iiuni_, _iusan_. l. _juni_, _jusan_. [_juich_, _juni_, duodecim, _jusan_, tredecim] 70.31. _culum_. l. _anum_. [_xiri_, significat anum]

* * * * * * * * * * * * * *

Errors and Anomalies

Latin:

Punctuation and capitalization are as in the original _except_: “.” (period/full stop) followed by a lower-case letter was changed to : (colon) unless a comma was clearly called for. Missing or inappropriate punctuation at paragraph-end was changed to “.” In “potest ne” and similar forms, “ne” is always printed as a separate word. Conversely, “idest” is printed as a single word.

Japanese:

The translation of this text is currently in preparation at Project Gutenberg. It was consulted to clarify long-s ambiguities and to resolve some uncertainties in accentuation, primarily ô : õ. There was no attempt to make the forms consistent or correct, or to regularize word/morpheme breaks.

Typographical Errors, grouped thematically:

The errata listed by the author have been corrected in the text. In addition, the following errors have been corrected, with the original form in brackets:

n for u, u for n:

_varàmberaxij_, quod significat [siguificat] id quod puerilis, e tunc si uerbum subsequatur [subsequatnr], mutat, _na_, in, _ni_ Litera, _j_, pronunciatur [prouunciatur] blande Si vero prædicta signa, fuerint supra _ú_, pronuntiatur [pronnntiatur] _ii_, _ú_, est loqui humiliando [hnmiliando] loquentem _mairi_, _u_, significat [siguificat] ire ad locum cui honor debetur homines mũdi, vitam agunt [agnut] dormiendo, surgendo, & bibendo _To_, significat, [siguificat] &, copulatiue nihil ammittunt [ammittnnt] numeri aut res numeratæ;

-qu- for -quu-:

equum [equm] ascendere &c & iterum interrogat, dicit qui loquutus [loqutus] est subsequuntur [subsequntur] vel, _ua_, vel, _naranu_ tunc profecto mala nuntia seu missiones sum exequutus [exequtus] duæ vel plures orationes quæ loquuntur [loquntur] de eodem subiecto

Missing -n- or tilde in Latin:

_quæ verò finiuntur in, _xi_, vel, _qi_, illud conuertunt [couertunt] illam exuunt quando [quado] aqua madefit

f for (long) s:

Sensus uero est idem siue finiatur in, _no_, siue [fiue] in _na_ _saqẽ gana_, ò vinum! ac si [ac fi] diceret: _Vie, _significat [fignificat] rem supremam

Word breaks or spacing:

ex parte mea, vel quantum [quan-,/tum _at line break_] ad me attinet Pronomen aliquis &c. faciunt particulæ [faciun tparticulæ] _uqetamóri_, _u_, est audire honorando personam à qua [àqua] auditur _uarãbẽ de xinda_, mortuus est puer vel cum adhuc [ad huc] esset puer quando actualiter exibat e nauigio, [enauigio] Quando non curat quis de ijs [deijs] quæ illi dixerunt _mosu to tomoni_, [tomon,i] simul ac dixit habeto curam de tuis [de-/tuis _at line break_] seruis? v.g. _Pedro to juanto [toj uanto] Nagasaqi ie ita_ aliquando in ista [inista] numeratione bis vel ter [velter] _aue maria [auema ria] fiàcu gojippèn_, centum quinquaginta aue maria tres centum vero ex istis [existis] monetis faciunt nondum dimidium mille vero ex prædictis [exprædictis] monetis vocant ex sexaginta [sex aginta] uero ex istis fit alia mensura

Other Errors:

non enim pronunciatur vt _tç_, aut ut _t_ [_s_], uel, _c_ _Padre no võ qirumòno_, Patris vestis seu habitus [habibitus] _Nàn bàn mòno vo fomùru nà_, ne laudes res Europæ [Eropæ] _cùchi_, _cutçuru_ [cutcuru], putresco, is _ãguenanzzuro_, possibile [posibile] est non obtulisse _ãguru mai còto mo arozu_, possibile [posibile] est quod non offert _saxerare_, _uru_, facere personam [persoram] nobilem Ased quomodo erit vel si erit nescio [næscio] certe sed nescio [næscio] vtrum poterit extrahi nauigium forsan [forsam] fuit iratus quando actualiter [astualiter] conscendebat nauim _isasàca_ [_i asàca_], vel, _isasàca mòtte_ nec parum quidem inter doctores Sanctus Thomas [Themas] est supremus successiue leniter [lenter] ideo præcor Beatam Mariam semper Virginem [Virgitem] aliquoties autem vel alterum vel [vol] vtrumque aliquid ammittit

Inappropriate typesetting (emphatic for non-emphatic or the reverse):

De pronomine. De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c. Aduerbia interrogandi cum particulis casualibus & postposito, mo, significant vbicumque Ha! est interiectio pœnitentis Aliqua nomina, _cobita seu coie_ decem verò dicunt, _itto_, postposito, to, _jippiro_, decem [_printed at line break as _jippi_-/ro] vnus palmus seu tertia quam Hispani vocant sanjacu, tres

Not Changed:

_De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c._ [_sic_ “secundæ”] _sannin nagara_, tres simul, vel etiam si sintres [_sic_ “sintres”] _qinô_, vel, _sàcujit_, nudius tertius [_sic_ “nudius”: dies?] regulas ex terra vel limo construere [_sic_ “regulas”: tegulas?]

Errors in Errata:

42.32. _nobrou_ [_uobrou_]. l. _noboru_. 43.10. anteposita [antepenultima] particula. _na_. 42.11. _vqetaam vari_. [_vqetm vari_] 49.1. _vosoroxi_. [_missing “l.”] _vosoroxij_. 60.26. [24] _mate._ ommittatur et non legatur. 64.19. _genzan_ [_geuzan_]. l. _guenzan_. 67.14. _iiuni_ [iuni], _iusan_.